장음표시 사용
301쪽
is substantias, propriasiue divinitates, proprias navit, tura . Ita θ - ipsi re cum veritate pugnantes, ,, alia plura id genus deliramenta proferunt. Unde patescit, Philoponum ejusque adsectatores unum Deum statuisse ac veneratos esse. Reliqua pertinent
ad incommodas loquendi formulas, per quas ipsi
vocem φυσις 3c ουσία praeter consuetudinem, nec tamen sine exemplis, ad denotandas personas earumque virtutes divinas adhibuerunt. Personas enim divinas dixerunt tres naturas, seu substantias, φυσεις, ουσιας. Jam antea monui, magnos Ecclesiae Doctores citra haeresin ita fuisse locutos s 3. 6. . Cur itaque id uni Philopono male cederet ac excusatione indignum esset , quod ipse JOANNES LAMI US in Constantino Magno aliisque orthodoxis , & ipse Photius in Pierio excusando noluerunt
f. IX. Saeculo nono Gotheschalcus, coenobii orbacensis Monachus, ab Hincmaro, Archiepiscopo Remensi , reus Tritheismi postulatus suit, eo quod ipsi reclamaret, contendenti, verba illa, Te trina Deitar, ex hymno Μartyrum delenda esse, quasi per hanc loquendi formulam tres Dei vide... remur induci. Molestias, quas ideo ab Hincmaro, turbulenti ingenii & implacabilis animi viro, sustinuit Gotheschalcus ad mortem usque, egregie percensuit CASI MIRUS OUDINUS α). Immerito Gotheschalcum ei accusationi fuisse expositum , Petrus Constantius, Monachus Benedictinus, in 3 qui hoc oblitus suit in reprehendeodo Philopono .
302쪽
in Vindiciis veterum civicum confirmaris, luculenter
ostendit, idque, judice IOANNE LAΜΙO sa , patere statim potest, si quis in Ecclesiasticis studii,
non omnino si hospes & peregrinus. De controversia illa, quae, ex hymno illo Martyrum exorinta, distinuit Gotheschalcum & Hincmarum, nec
GUILIELMUS CAVE, nec CASIΜIRUS OU DI N US quicquam litteris consignatum reliquerunt. DOΜΙNICUS BERNINIUS bi habet
nonnulla, ac inter ea hoc etiam memoriae prodidit, Hincmarum, ut causam labantem suam fulciret ac calumniae suae , in Gotheschalcum effusae, colorem quaereret aliquem, in Epipola ad Nicolaum P pam adfirmasse , Gotheschalcum triplicem divinitatem docere fuisse ausum. Addemus proinde ea, quae
Ven. JOANNES LAMI US huic commemora tioni, loco dijudicationis, subjunxit, ita disserens t,, At nunquam, Triplicem esse Divinitarem, Goth ,, schalcus adseruit; arinam vero tautum edixit, ut is optimo jure in ejus etiam sententiam pedibus iret δώ- is nachus Cor sensis haud quaquam indoctus Barranius, quem alii Bertramum, Ratramnum, Bartramis ,, num Vocant ) Pi eam pariter sumto suo libri M, , exararis defendit: frustraque omnino rancmarus, hoc- ,, cepar deturbinurus, librum de NON TRINA DEL , TATE constri erit. Ex hoc tamen titulo occasio is nem libenter adripio, famae ct existimationi Hine- , , mari consultum eundi, adseverandique, non ea cain ,, lumnia ab illo Gotteschalcum pressim, quasi, tripli- ,, cem esse Divinitatem, enuntiaret ; sed tantummodo
ωὶ Loeo laudato , p. I 13. de Recta Patrum Nicaenorum fide. . In Bistor. Maeres Saeculi IX. c. 7.
303쪽
Trinam dici posse, nimis audenter impugnase. Editis ,, enim Parisiensis operum Himmari Anni ΜDCxLv. ., in epistola ad Nicolaum Papam non habet Triplex, sed Trina, ct hoc postremum mori ibidem crimini
,, vertitW Gotteschalco ; quod non abs re animadve
, , sum fuerit, ct ex quo cene castigandus Berninius, is si quis alius est, qui TRIPLEX legat: calumniato-
,, ris enim infami m subire non meretur His marus, is quamquam fato exituquς infelici manum cum nacia Corbumsi conseruerit. Heis obiter tantum,s, ποAu αΘιας ενεκα , adnotaverim , in vetustissimo
se Missati Gallicam, quod religio=s vir, yOSEPHUS THOMASIUS, CREDIS PA TREM ET FILIUM ET SPIRITUM SAN CTUM TRINAE VERITATIS, MANEN SUBSTANTIA, DEUM ESSE PER-
, FECTUM ci ' Haec vir ille, toties laudatus Ex quibus satis superque dilucet, Gotheschalcum a Tritheismo fuisse liberum prorsus & immunem. Got schalc leutonicum est nomen. ac Dra servum de.3otat. Gotheschalcum proinde ortu fuisse Germanu facillime innotescit ex nomine, quo fuit insignitus Germani vero trinitatem vocant triplicitatem , hrei sal, tigieit, Deique essentiam, seu Divinitatem, vocant triplicem, brei'ltis. At nemo eam ob caussam, Germanos esse Tritheitas, ullam conjecturam ducet probabilem. Ex eadem loquendi formula, Germanis ex aevo antiquissimo satis superque trita, credo Gotheschalcum, ad Hinc ri, novis vocabulis inis hiaturi . ausus retundendos, fuisse invitatum.
- f. X. Petro Abaelardo crimen Tritheismi saepius esse H Apud EDMUNDUM MARTE NE, δε antiquis
304쪽
esie objectum , legimus. Simulatque vero in arcem causae ejusque investigationem ingressi fuerimus, invidiam & aemulationem luci Abaelardianae eruditionis offecisse, ac omnia in suspiciones atque obtrectationes resolutum iri, videbimus. Adhibuit voces, Aristoteli probatas, in exponendis fidei dogmatibus, atque Scholasticis viam praeivit, in qua ad inficiendam & depravandam Theologiam Omnem longe lateque grassiri possent. Joannes Trithemius, Abbas Spanhoimensis id), eum adpellat, virum, n eculari Philosephia eruditissimum ct in Divinis Scripturis nobiliter doctum, gaudentem novitate terminorum Oaltiora se firmari tentantem, oppressum a gloria, qui in plures inciderit errores or, agente Sancto Bemardo , in emnensi Concilio cum pravis suis doctrinis fuerit condem natus. De vita & scriptis ejus, praeter Natalem
Alexandrum, & Guillelmum Cave, ex professo
egit CASIΜΙRUS OUDINUS se . Scripserat
Αbaelardus circa annum ΜCXIX. librum da The laetia, unde aemuli ipsius, Albericus ac Lothulsus,aari puerunt Occasionem, exprobrandi ipsi Tritheismum. Scripsit ipse, stilo lugubri ac querelis pleno , Historiam calamitatum βarum, ex qua hanc sibi objectionem saepius inustam, nunquam solide eviactam, perhibet. Nec ipse tres Deos infinitos docuit unquam, sed, eos a sese adoptari & adsensu comprobari, negavit ac perpetuo pernegavit. Quantas
tragoedias & turbas ille Abaelardi, de Theologia seu Trinitate, liber excitaverit, quum alias incompertum S s non
305쪽
non sit, in praesens ut enarrem, nulla singulari adductum me sentio ratione. BERNHARDUS, Abbas Claraevallensis , refert f , posuisse Abae-
lardum in Trinitate gradus, in majestatε modos, numeros in aeternitate. Denique, addit idem , consiluit Deum Patrem plenam esse potenetiam, Filium quamdam potentiam , Spiritum S. nullam potentiam: arque hoc esse Filium ad Parrem, quod quamdam potentiam adpo rentiam , quod Deciem ad genus, quod maeeriatum ad materiam, quoa hominem ad animal, quod aereum fiagillum ad aes. Subdit Bernhardus, consubstantiales divinas persenas a Petro praedicatas esse. Obversatur
autem de Bernhardo Abbate mihi judicium Oti nis Frisingensis, qui de eo sic u sentit: Erat
praedictus Abbas, tam ex Chrisianae religiqnis fervore, Zeloupus, quam ex habitud, si mansuetudine quodamis modo credulus, ui ct magistros, qui humanis rationibus saeculari sapientia confisi nimium inhaerebant, abis horreret: ct si quicquam ei Christianae sidet absonum de talibus diceretur, facile avom praeberet. Abaelardus iterum Anno MCXL. in Concilio Senonensi variarum haeresium accusatus fuit. At ipse, causae suae pa- tum dissisus, appellatione ad sedem Apostolicaminterposita, Romam prosecturus, Cluniacum trans iit, quo sorte Bern hardus & Petrus Venerabilis convenerant. Posterior horum de concordia, Bernis hardum inter & Αbaelardum resarcienda, egit, noluitque auctoritatem Bernhardi Romae periclitari. Coiit gratia renovata inter utrumque feliciter, ac
omnis illa de haeresi impingenda ac de Tritheismi macula conticuit accusatio, siquidem Bernhardus,
306쪽
coram ea audiens, quibus Abaelardus caussam suam texerat vel diluerati ab omni haereseos Abaelardi nae crimine mentem memoriamque suam sejunxit.
Petrus Venerabilis, qui haec in epistola ad Innocentium II. Papam retulit, non omisisset id scribere, si Ahaelardus tunc haeresin suam agnovisset eique rein nuntiasset. Verum ipse nec eam ipsi impingit Α-baelardo, nec Abaelaraum a Bern hardo ejus criminis convictum tradit. Idem Petrus Venerabilis Αbae- lardum in coenobio Cluniacensi secum retinuit, ut scientia ipsius magnae fratrum multitudini proficeret. Quis tam amens est, ut credat, Abbatem Cluni censem homini haeretico hospitium constans in coenobio suo fuisse concessurum: ut sibi persuadeat, Abbatem Monachos disciplinae & colloquiis eius fuisse traditurum, qui in capitali de essentia divina versabatur errore. Pomum illud Eridos, Introduἰὶιο-nis ad Theologiam libros III, seu, ut ipse vocat, opusculum de Fide Sanctae Trinitatis, Abaelardi se- tum , semper ob oculos habuit Petrus Lombardus , quum Sententiarum libros scriberet, fatente Joanne Cornubiensi, ipsius Lombardi discipulo hJ. Quis Lombardum vocaverit haereticum I Quis ab eo libros haereticos in auxilium adscitos dixeriti Novi equidem , Lombardo usque ad Innocentii III. decretum varios quoque naevos i) fuisse exprobratos. Ipse tamen ab Ecclesia Romana in album haereticorum fuit nunquam adscriptus. CASI MIRUS
OUDINUS de palinodia Abaeludi prorsus siluit,
haec b) Apud ANDREAM Du CHESNIUM. in Notis ad
ii JOANNES LAUNOIUS , de Varia Aristotelis foris
307쪽
haec potius subjungens: Accusatus a Sancto Bernar do errorum multorum, quos nunquam ab ipse probator fuisse hodie multi temporum nostrorum, rinionibus hinc
atque inde pensetis, censent est asyrmam. Joanni Α dreae Schmidio , praeceptori quondam meo Venerabili , qui historiam Abaelardi diu animo expenderat, ac ex professo, ut eam in lucem ederet, scripto consignaverat, de ea, quam Abaelardo nonnulli tribuunt, palinodia, tanquam de fictione disIerere solebat. Ipsi enim o vise est palinodia, aeque achaeresis, a malevolis Abaelardo imputata. Idem sensit
Vir variae famae, GOTHO FREDUS ARNOLDUS h. Thomas Campanella, Abaelardum in. juria dici haeresiarcham, monet, quippe qui Syno dis Ecclesiae adquieverit & apud Cluniacenses Μ
nachos in pace & vitae sanctimonia e vita migrave, Tit. De retractatione errorum , quam Abaelardus instituerit, ex epistola Petri Cluniacensis nihil admodum succurrit. Perpende, quaeso, lector ipsa Verba , ut ipse iudicium ferre valeas. Petrus sic ad Innocentium II. scripsit inter aliat Menit interim D minus Cisreciensis Abbas ct de pace ipsius cr Dominicia mallensis, cullus causa Abaelardus Romam adpellaverat, nobiscum est cum ira pariter egit. Dedimus er nos operam paci ejus, π, ut ad illum cum se iret, hortati sinus. Addidimus hoc monitis nostris,mt, s qua catholicas inres ossendentia aut fir sistet aut dixisset, hortaru ejus ct aliorum bonorum er septentum ct a verbis si s amoveret a libris abraderet. ET FACTUM EST ITA. Ivit, rediit, cum Domi
308쪽
M Curaevallensi, mediante Cisterciensi, sopitis prioribus querelis ,se pacifice convenisse, reversus retulit. Non tradit Petrus , ipsum errores retractasse, ac ita in concordiam fuisse receptum. Nihilominus JOAN
rus olim Stadensis, retractationem 'J illam rebus vere gestis olim min adnumeravit, situm lectorem ablegans ad B. THOMAE ITTIGII librum, de
Bibliothecis ct Catenis Patrum, p. 678. 69. Pona mus itaque, seu fingamus, Abaelardum errori suo recantando tandem adpulisse animum; tum nova ex ritur quaestio, an error ipsius spiraverit Tritheismum. Ex Bern hardi accusatione liquet, Abaela dum personas divinae essentiae ita distinxisse, ut solum Patrem crediderit infinitum, ac de reliquo cum Arianis senserit. OTTO Fris ingensis memoriae in prodidit, ipsum distinctionem Personarum in Sancta Trinitate nimis adtenuasse. Num hoe est Triotheitarum proprium t Tritheitae personas plane distinguunt, ac ita separandas existimant, ut tres numerentur essentiae, naturae, substantire, tria suprema dumina invicem diversissima. Alia rursus GAUFRIDUS Antissiodorensis, per annos tredecim
D Rescriptum Domini Innocentii Papae eontra haereses Petri Abailardi est epistola I inter Bernhardinas, fol. 23
D. E. F. edit. Paris. I 566. sol. EX eo haec excerpimus Papae verba: Nos - - communicato fratrum nororum, Episcoporum er Cardinatium , consito distinata nobis a vestra discretione capitula er unive a ipsius perversa doemata jantiorum canonum auctoritate cum suo audiore damnavimus, eique tanquam haeretico perpetuum suntium imposvimus. At nil heic refertur de retractatione.
m) In μιis, ad JOAN. LAUNOII librum, de Varia Aristotelis in Academia Parisiansi fortuna, c. III. P. I9I. in) De Rabus resis Friiarici l. L. I. c. 47.
309쪽
cim B. Bern hardi Monachus, qui exstiterat Abae- lardi discipulus, exprobravit praeceptori suo. Ipse
enim ita commemorat so)r Ego mihi Magistrum aliquando fuisse recordor, qui, pretium nostrae redempeionis evacuans, nihil aliud nobis in sacrificio passionis commendabat , nisi virtutis exemplum ct amoris in remem rum. Et quod Scripturae perhibent, humanum genus
pretis illo sanguine de potestate diaboli esse redemptum, in eo selo constare dicebat, quod exemplam nobis exhibitum est urique ad mortem pro veritate st justitia certandi. Negavit itaque, judice Gaufrido, Abae- Iardus satisfactionem vicariam, a Christo pro nobis praestitam, ac eam opinionem tenuit animo infixam, quam Conradus Dippei N: Christophorus Victor Tuchiseldius nuper, sed frustra, revocare Volue runt. Verum haec opinio facilius cum Socinianismo& Arianismo, quam cum Tritheismo, poterit conciliari. Testor denique ipsos Abaelarὸi tres Introisductionis ad Theologiam libros, quorum tertius in editis est imperfectus. Si voculas Aristotelicas rebus ipsis demeris ac distinctiones subtiles ad scopum
scriptoris interpretaberis, multa sane contendes Obscure subtiliterque esse disputata i, nihil vero judica bis inesse eis, quod redoleat Tritheismum. Quantum vero ad illum Gaufridum, seu Gothostedum, adtinet, ejus fides, simulac de adversariis Berntarindi ipsi est sermo, admodum est suspecta ac nullius pretii. Ipse enim Bern hardi fuit a secretis , seu scriba Bernhardi fuit conductitius, Bernhardi fuit stipator & successor, ejusque in gratiam menda-eta passim spargere non dubitavit.
.) Apud ALBERI CUM Monacbum, ad annum MCXL.
310쪽
DE COMM. TRITAEIT. HAERESI. 18
f. XI. Exstiterunt quondam de grege S. Berninhardi quidam Doctores, qui Gilbertum Porretanum, pictaviensem ortu , & Episcopum, Tritheismi nomine suspectare voluerunt. Ipse enim tres divinit iis personas vocaverat tria singularia sq), subtilissimus quippe Philosophus ac sacrarum litterarum peritissimus. Exstitit is primum Ecclesiae Carnotensis Cais
nonicus , deinde S. Hilarii Majoris Pictaviensis, qui, quum A. MCXLI. Pictavii Theologiam profiteretur ac doceret, ad fastigium Episcopatus, ob insignis doctrinae gloriam . ibidςm fuit per electi
nem evectus. Vocatur nunc Giseelianus, nunc Siselebertus, nunc Gillibertus, nunc Gisertus. Vitam, mores &fata ejus sincere exposuit OTTO, FRIS INGENSIS r Episcopus , atque ad ductum ejus laboriosissime Celeberr. CASΙΜΙ RUS OUDINUS s . Archidiaconi ipsius, Arnaldus &Calo, rati, sese in conventu Clericorum, quem Gilbertus in Dioecesi sua celebraverat, audivisse nonnulla ex Gilberto, salubribus de S. Trinitata doctrinis adversa, Romam accusationes suas eo n mine delaturi, Senis, civitate Thusciae, Eugenium Romanum Pontificem, in Gallias tendentem, i veniunt. Quum Archidiaconi ex Eugenio, rem in Galliis disceptatum iri, intellexissent, timentes, ne auctoritate & doctrina Gilberti superarentur, ad S. Bernhardum divertunt, cujus aures susurronibus patebant. Bernhardus ignorabat accuratiorem Philosophiae notitiam, nec voeibus Aristotelicis fuerat
