Constitutiones clericorum regularium. Et ad eas ab antiquitate firmandas, Antonii Caraccioli clerici regularis notae, hoc est, religiosarum prisci aeui legum rituumque compendium

발행: 1610년

분량: 203페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

CONSTITUTIONUM CL. R.

. Quicquid in Capitulis Generalibus a maiori parte sancitur, id rarum, di firmum apud omnes per uniuersam Congregationem habeatur . Quare postea nemo eorum,qui Capitulo interfuit, contra sensisse,aut disputasne dicat; nec qui abfuit,c-rradicere, aut repugnare ullo pacto audeat. Qui secus fecerit, puniatur grauiter. Quaecum que item vel a toto Capitulo, vel a solis Definitoribus, vel a Consultor,hus , vel a Vocalibus in priuata aliqua domo pertractantur, praesertim si prolata pacem violare posse videantur, sedulo canentur: ac ne illa quidem, quae paulo post publicanda sunt, ante tempus indicentur. Neve quis cui aduersatus, cui suifrag ins sit, significet. Qui contra secerit, itidem grauiter puniatur. Si probetur quempiam per se, vel per interpositas personas quaerere, ut Gener iis Praepositus ipse eligatur, de Capitulo statim, ne cum alijs intersit, moueatur, α per decennium activo, & passivo suffragio careat: neque ullo pacto poena ei per hoc tempus remitti poterit. Preposti, Visitatores, aut si quibus aliis Patribus delictorum cognitio commis. sa sit, ii cum primum suum absoluerint munus, rem totam, & scripta omnia contra quoscumque fuerint, ad P. Generalem,& Ρ. Definitores referant, nec apud se. qui piam aliquid retineat. Tum in Generali Capitulo decernatur , quaenam seruanda sint. Reliqua igni tradantur . ,

Ad p. II. Nolae. I Tria quinta hebdomadae secundae post s

L stum sanctissimi Paschatis . CongruE ea poti L

simum huic rei dies statuta est. Nam prisci Patres secunda hac Dominica Concilia inchoabant, ideoq. ea Dominica legi Euangelium f. r. . Quibus, & Pastore obseruarunt Rupertus Abbas, & Durandus i. Mimatensis Episcopus,h quos si iubeo adeas. I I.

Tum ad orationem vocalem omne genu

flectant. Libet hoe Ioeo ponere aurea Chrysostomi verba. Quo

in I.

ties, inquit, absque humana passione huiusmodi elemones relebramuria ot orationem adhibemus9 cum sitiret nihiI omnino seculare, nibiI tem porale intuentes neque ad gratiam, neque ad odium facimus. Nam eis tanta nobis Oiritus prenitudo non adesset, suis it Voluntas optima,cιl sola, Dram ut ordinationi nostrae eoncurrat attrahere. quippe ne An ii quidem tune 1 iritus gratiam adepti erant, eum Matthiam Hegerunt, sed orationi negotium permittentes, ipsum φοHolorum

numero adieceriant. Neque enim intuebantur humanae amicitia gratiam . Ita nobis quoque faciendam eri . Enimuero Ubi ea, qua certa

sunt, omnibusq. manis Ia negligimus, quo pacto nobis Deus renelabit increta i Si in modico, inquit, Adesti non Dinis, quod magnum,et

verum

172쪽

PARS TERTIA.

nos docuit.

I ii. Si probetur quempiam quaerere, Ut Gener

iis Praepositus ipse eligatur . Extat Canon Nicaeni Conci

lii , qui eligi ambierit, eligatur: Accedit, ex Caesarea, h qua Can. 3. indignus dicitur Deerritis,qui non fueris initiatus inuitus. Quod in ela: I , re simili Gregorius Magnus rescripsit,his verbis: Qui ultro amb.t, Cierie. O importuni se ingerit, eri praeuutibio reps Pendus. Nam quine n h 7 yy risur astiora conscendere, quid agit, ni se Ut erescendo decrescat, ct ascendendo exterius, interius ad profunda descendat λ Neque mihi dicas, esse hominem alioqui idoneum, utpote doctrina & prudentia praeditum , ac proinde etiam, si ambierit, eligendum . Nam Priseipatus cait S. Leo Papa - quem ambitio occupauit, etiamsi moribus non os em d Epist. r. dis, Usus tamen initν sui es perniciosus exemplo: ct di cile eis , Ut bono peragantur exitu, quae malo sunt ineboata priueipio . Omnino nihil a Generalibus potissimum Comitijs est diligentius elimandum, quam Ambitio, ut dixi, & Auaritia, hoc est, rei suae studium. Q ridenim speres boni ab ijs, quibus sua cuiusque utilitas iudicium, affectumque venenauerint p

De Sacerdotibus in Vocalium num rum adscribendis.

. ACERDOTES in Vocalium munerum adscribere ad solum' spectat Generale Capitulum . Ad id muneris ij deligantur, qui eruditione, pr dentia , vitae integritate polleant, qui alijs exemplo esse, Religionis o - seruantias tueri, atque adeb augere valeant. Neminerint autem omnes, peccati adstri iam: vinculo eum , qui odio, amore, aut priuato commodo ducitis,aut non idoneum eligit, aut idoneum praetermittit. Antectuam de hac electione agatur, Patres a Deo diuinum lumen exposcant. πum quo liberiore animo suam quisque sententiam proserat,iureiurando aestissimo se omnes,& quisque singillatim adstrii rat perpetuo silantio seruaturiam quae de huiusmodi negotio , vel mutato inter se collocutos, vel a Collegis audiuiste contigerit: ita ut nullo unquam tempore, Mnulla ratione possit quis dicere, nec de quovis alio Collegarum, nec ipsemet de s ipso cui restagatus, aut susti agatus fuerit. Diligenter deinde inquirant singulor nmerita . Et primum quidem Visitatores de sacerdotibus suae quisque Prouinciae tum

vocales electi a Domibus ubi illi adsunt, tum ceteri omnes, uiam quioque sententia palam

173쪽

,16 CONSTITUTIONUM C L. R.

lam absque ulla animi perturbatione , dicant ingenue. Deinde per secretasu fragia singillatim cuiuique, de quo tractari debet, rite , & ordine agitetur electio. Quibus a Prosessione duodecim anni elapsi sunt, a maiori parte Capituli ad suifragia ieienda admitti poterunt, si eorum qualitates reliquae respondeant . Ante id te-pus nulli ea facultas concedatur, nisi ob praecipuam viri alicuius eruditione, aliari.

insignes virtutes, atque aetatis maturitatem id concedendum visum fuerit, modo in ea re dux partes Vocalium ex tribus eorum qui Capitulo intersunt, consentiant, cisex anni post proscisonem elapsi sint. Qui nondum sunt Consessarij . Q j communia Congregationis onera serre nequeunt ut sunt diu , noctuq. chorum frequeiat re, communi mensa victitare, & si qua horum sunt similia i eligi non poterunt. Qui ex legitimo matrimonio nati non fuerint, quamuis alioqui idonei, ius tamen feret di suffragii, activae tantum vocis primo , post aliquot vero annos si visium fuerit passiuae concedi poterit. Quod si eidem simpliciter, & sne additione aliqua huius modi ius a Generali Capitulo concessem sit, activae tantum vocis concestum fuisset intelligatur. Vbi primum quis ad suffragia serenda admissus fuerit, ius quidem conueniendi una cum ceteris vocalibus eius Domus, in qua est assignatus , habeat; suffragium tamen, atque sententiam suam ne prius dicat, quam a loci Praeposto, & Vocalibus facultas ei secta sit. Quae in quartum a dimissione Capituli mensem, & secundum, posteaquam Vocales fuerint publicati, differatur.

Ad Cap. III.

L π Vre quidem & prudenter Sanctissimus, A. Sapientissimus Ponti 1 fex Clemens VIII. veterem illam, & ab ineunte ordine sese

uatam eligendorum Vocalium formam noluit demutare , memor scilicet, 2 empublicam νι institutis facillime perennare , qtiibus initis eoaluit . Cauendumque Principi , ne legibus jundata societas , Ietibus euertatur . Illud vero interim meminerint Patres , ut quaecumque hoc capite sanciuntur, religios E seruata, & inuiolata velint.

Cap. IV. De Definitoribus.

ATER Generali , S: Definitores a Capitulo elere: iusiurandi vinculose primum obstringant nullo se umquam tempore dichiros, quae in Dei nitorio dixisse, vel a Collegis audiuisse contigerit, quae prolata pacem V turbare , vel quoquo pacto minuere posse videantur. Tum diligentissis me perquirant quinam ex Vocalibus totius Congregationis ad alios regendos sint apti. Per secreta deinde suffragia eligant Praepositos singularum domorum, & v, sitatores

174쪽

sitatores binos in Prquincias singulas . Hi creentur in annum : reficiantur autem, si P. Generali, & Consultoribus visum fuerit, usque ad annum tertium . Qui Praeposti munere tres continuos annos vel in eadem domo, vel in eadem Civitate in diuersis domibus functus est, is nec in eadem rursus domo , nec in eadem Civitate a Praepositus creari poterit, nisi post tres alios annos elapsos. At alibi in aliis domibus poterit is idem eligi Praepositus, modo in singulis domibus triennium non excedat . Qui inter se sunt primo, vel secundo gradu consanguinei, alius alii nullo interiecto anno ne succedat. Qui ex Vocalibus non possunt subire onera communia Religionis, utpote Chori, es communis mensae, Pr osti, & Visitatores ne eligantur . Consultoribus, ne Visitatoris munus imponatur . Praepositi itidem Visi latores ne fiant. Si quis Visitatoris munus per tres continuos annos iam obluit , iterum ad eandem Prouinciam creari, ante tres alios annos non possit. Praepositus s. siluestri Romae, cum sit Praepositus Generalis, ac totius Religionis caput, a toto Capitulo ut dimini est eligitur. Ceteri Praepositi creantur a P. G nerali, & Definitoribus, antiquitatis seruato ordine . Tum Visitatores bini pro Romana,& Neapolitana Prouincia : bini pro prouincia Galliae Cisalpinae,ceterarumq. domorum . Absoluta Generalis Capituli Congregatione, statim Definitorum cessat

autoritas.

Ad Cap. IV. Notae.

I. Xtant s. Hieronymi in sui aeui Electores Praepositorum gra-

uissima verba: a Ea hic non pono, ne sim longior, aut mole aLib. a. ia Io.. stior : Illud tamen unum non reticebo, quicquid boni, aut mali in

sacro quouis Ordine fuit, est, eritvE , totum sere his definitoriis sve vocant placitis, decreti'. tribui debere. Ab his enim, primo, &a Consultoribus postmodum, Praepositi & Visitatores, hoc est, recti prauive exempli sontes eliguntur. Etenim verum illud est sapientis disertiq. viri dictum: h Qtiam in publica rectores sunt, tales b Cie. in Epist. reliquo olera esse ciues.

Cap. V. De elemone, & autoritate Patrum Consultorum

INGVLIs triennijs a Capitulo Generali eligantur quatu'r Consutitores, ut supra dictum est , qui P. Generali intra triennium praesto snt: et q. in his, quae ad regimen Congregationis pertinent, opitulentur. Vnus eorum tantummodo per aliud triennium a Capitulo Generali refici poterit : reliqui tres de nouo creentur. Hi nullum ius habent praecedendi Patres retia quos s

175쪽

suos, sed in professionis suae loco sint. QIotannis post Pascha una cum P. Gener

Ii, perspectis rebus, quas vel in Actis Vistationis repererint,vel a Visitatoribus,aut aliunde renuntiatae fuerint, deliberent quis Praepositus, aut Visitator reficiendus, quis amouendus a munere, quis in amoti, vel demortui locum sit suffciendus . Nalicet tota facultas regendae Congregationis sit penes P. Generalem, tamen in huius modi rebus exequendis, & in Constitutionibus pro re graui declarandis,si quae io te dubitationes oriantur,ac in poenis grauioribus imponendis, Consultorum cor sensus adhibeatur . . Si dum P. Generalis autumnali tempore, ut fit, una cum consuetis Prouinciae Via statoribus, Domum quampiam extra Vibem visitauerint, res grauis, aut Consuli tione digna pro ipsamet Visitatione, aut pro quotus alio negotio nata suerit, expoctare oportebit tantilpcr, dum Romam reuersus cum suis Consultoribus deliberet At si celeritate opus sit, & res differri minime possit, de consensu P. Visitatorum, qui Consultorum eo casu loco sint, rem totam expediet. Si Consultorum aliquem, diem suum obire, vel munus quavis ratione contin lat deponere, P. Generalis conuocet praeter Consultores reliquos, Praepositum s. Mareae, & Vicepraepositum S. siluestri , & una cum illis per secreta suffragia de consensu maioris partis in demortui, vel abdicati Consultoris locum suificiat alterum . Quod si Consultoris desectus intra tres menses ante Capitulum accidat,Consultoris ne fiat electio, nisi sorte quis Praepositus intra illos menses creandus fit. Tunc enim statim Consultor eligatur deinde qui sussiciendi sit, Prepositus creetur. Si Consultor ad Generale Capitulum electus intra dictos tres menses ante Capitulum moriatur : si quidem non sit creandus aliquis Praepositus, nsultoris electione fiat: sed reliqui Consultores, quinam ex eis Capitulum ingrediatur,eligere poterunt, modo ne Capitulum post meridianam orationem corpium sit. Si ad aliud Domicilium alicubi collocandum euocabimur, P. Generalis rem omnibus Praepositis , Se vocalibus impertiat: Hi re mature considerata , quid sibi ubsum fuerit, rescribant. Acceptis literis P. Generalis conuocet Consultores,ac Praepositos, qui vel ibi praesto fuerint, vel longius non absuerint, quam quinquaginta millibus passuum : tum de sententia nuioris partis, locum aut recipiat,aut respuat. Itidem fiat si qua Domus intra triennipira postquam recepta in Congregationem suerit, erit repudianda : nam expleto triennio Capitulum expectabitur. Per P. Generalis obitum , aut eius muneris abdicationem, Vicepraepositi S. sit uestri cessat autoritas, isq. in prosessionis suae locum statim redit. Ex Consultori, bus prosectione senior Patris Generalis vicem obtineat. Primus omnium Domi suae sedeat, sed non in Generalis loco. Si P. Generalem diem suum obire, aut quavis alia ratione sedem eius vacare contingat, Patres cuiusque domus publicis statim literis faciat certiores. Capitulum die cum Collegis constituta, quam primum conuocet: menses tamen Iunium, Iulium, A Augustum ob acres calores intermi tat . Vocales de domo in domum ne transferat: quod si id fieri necessitas coegerit,

fiat post electionem Vocalis, qui ad Capitulum veniat. Quae in Capituli Gener iis tempus diiserri poterunt, disserat: Quae celeritate opus habent, una cum ceteris Consultoribus deliberet, & expediat. Generale Capitulum ingrediendi ius ne habeati nisi i suis Vocalibus, vel Collegis de more eligatur.

Ad Cap. V. Notae.

I. Ria requirit Aristoteles in Consultore, prudentiam, probi-2 ratem, beneuolentiam: mque ob aliud, inquit, gai confutant,

176쪽

uditoremfassunt, nisi quod dis aliquid horum deo II. Aut enim ρυ-t re imprudentiam non rem opinantur : aut recte sentientes propte inprobitatem non dicunt Coentiunt: aut quamuis re Lusentiant,vi tuosq. t, tamen e m bene δε non sint, fetia eradunttir Jonte non optimi consulere. Hac igitur funt, quare fisunt, ct propterea nibit. a uare necesse eLI, siquis omnia haec videtur habere , e dignum esse apud audientes. Ceterum ut prudentia experimentis, probitas vi tutum habitibus, per Dei gratiam, comparatur: sic beneuolentiae solida opinio sincerae pietatis ossicijs gignitur, non autem ut non remo putat assentatione. Quomodo enim is benevolus censeatur, aut ut B. Optatus inquit omnia pro tempore, nihil pro veritate I Lib. . o. E contra, amorem, etsi non citius, solidius tamen nectit, firmatque η' '' sincera veritas, libere, & cum fide prolata. h Ea enim in praesentiab pitat . rh. quibus re it, Pendit: Hinde autem istisias uspieitur,laudaturque; Haec de Consultorum munere breuiter innui: plura qui voluerit,

chrysostomum ' adeat, atque audiat . cImm. t. in

u. Si ad domicilium alicubi collocandum eum

Cabimur . Caueant Patres, ut domicilium paruo admodum no 'frorum sodalium numero inhabitetur. Vitam bane, inquit Basilius , astam contesatam conuιnit esse, ut ι extra prauams pisionem. V quemadmodum spiritualis lex non pauciores, quam duodecim esse viat PasHa m Deum comedentes; sic oportu Me redundare potius, quam imminutum e e duodenarium numerum eorum, qui spiritualem conuersatione, muIexercent.

III. Menses tantum Iunium, Iulium, & Augustum ob acres calores intermittat. Ob eandem caloris

vitandi caussam, & quod ijs mensibus fruges colligi soleant, vetuere olim Caesareae leges iudicia exerceri; φ Omnes dies iubemus esse tarn diras et illos tantum manere feriarum dies fas erit, quos geminis men ius ad requiem Iaboris indulgentior annus aerapit Miluis feruoribus mitigandis. Porro cum & comitijs Regularium iudicia agi freque ter accidat, prudenter cautum, ut quo propemodum tempore seriae celebrantur, cogi conuentus huiusmodi ne liceat. cap.

177쪽

De Cognitoribus Caussarum.

I x ijs, qui intersunt Capitulo , duo vel tres patres eruditi si videbituram constituantur, qui de causis ad Capitulum delatis, & controuersis or-ὶ.' iis cognoscant. Ii res cognitas, totius Capituli iussu, vel apud Definit res, vel apud uniueisum Capitulum narrent paucis. Dunisso Capitulo

eorum cessat autoritas. .

. Generalibus tres Caussarum Iudices. Ita factum in Concilio Carthaginiensi tradit Adrianus Papa I. in Compendio sacrorum Ca- nonum . Canone enim centesimo haec habet; Vt e utilis Protiis. 6 ι terni Iudices fetigantur, ne diutius in Concilio omnes Episcopi t neantur . Quae itidem caussa nobis extitit Iudicum statuendorum.

Cap. VII. De Praeposito Generali.

NI v E R SI Ordinis administratio Pra positi Generalis est praecipua. Ei igitur , utpote qui nostrae Congregationis Caput, & Pater est , prompte obediant omnes, s licet Apostolorum verbi memores Obeduo Pra' tuc moiris,insubiaem νυ . Is verb ut idem Apostolus subdito peruigilet, quasi rationem pro animabus subditorii redditurus. Quocirca siritimo studio,& fideli, rebus spiritualibus, & temporalibus Congregationis regimen gerat: Et iuxta Constitutiones a Capitulo factas, aut pro temporc faciendas, illam regendi habeat

facultatem .

Praepositus Generalis creatur a Capitulo per triennium: rescitur aute ab eodem, si visum fuerit, usque ad aliud triennium. Eius non cessat autoritas statim, ut triennium cst elapsum, sed durat ad Capituli tempus, videlicet donec in eo munus suum deposuerit: Ideni q. Generalis creari minime poterit etiamsi triennium tantum Ge-. ne -

178쪽

neralis munere functus sit, nisi post sex Elapsos annos: i qui ipse tamen ad qua cui que alia Religionis obeunda munera idoneus censeri poterit. P. Generalis neque etiam de Consultorium sementia, nouas Leges, aut Constitutiones edere,aut euitas abrogare, siue in parte aliqua immutare poterit: id enim ad Generale Capitulum solum spectar. Interpretari tamen ex Consultorum consenta poterit. Suffragium eius sinplex sit: at si sententiam inter se pugnantium par sit numerus, eius tu fiagium duplex erit. Cum transserendi extant de domo in tantum statres Laici, Clerici, sacerdotes, aut vocales, ibius Pr.epositus Generalis absque Consultorum consensione, ita ijs tamen in consilium adhibitis, transferre poterit: prias Ver6 si commode fieri potest certiores faciat Praepositos earum domorum ad quas, & ex quibus sunt transierundi. Anno autem ante Capitulum proximo nisi

contentiant Consultores, Vocales ne transserat. Potest solus P. Generalis concedere facultatem Clericis, ut ad sacros Ordines promoueantur: Sacerdotibus, Ut c fessiones secularium virorum, ac mulierum audiant: Scholasticis item , ut publicEconesonentur, seruatis tamen ijs, quae de Concionatoribus. & de Sacerdotibus ad Consessiones admittendis iuperius dicta sunt. Potest item solus quem voluerit ex Patribus etiam ex Consultoribus creare Vi praepositum S. Siluestri , eiusq. auctoritatem augere, vel minuere, Sc ad nutum dimouere . Is vero Vicepraepositus ante

quidem Vocales ceteros, sed post Praepositos quoscunque aliarum domorum, S post visitatores visitationi temporo sedeat. Etsi plurima fiunt, in quibus disponendis P. Generalis Consultorum consensum

habere non cogitur; in viis tamen eorum consilium studeat adhibere , videlicet in distribuendis Concionatoribus, in transserendis de loco ad locum Vocalibus, ac denique in rebus omnibus, qu. x consultatione aliqua indigere videbuntur. Neminerit P. Generalis siubditos exemplo magis , quam verbo docere . Dum integra cla corporis valetudine, regularem disti pii mim, communest labores, quoad eius fieri poterit, una cum ceteris subeat: ad continuit ii ii enitam assidue se cons rat : communi victu, de vefiitu sit contentiis acvnam , . aut ad summum duo habeat cellas, eas'. nullo orn*mento decoratas : Lectum sine conopaeo, supellectili in sine apparatu, sed ad formam communem. Ob negotia tamen plurima,quibus sere semper est occupatus, Taicum habere poterit virum, qui ubi ei opus fiterit, admirnstret. si qua de caussa quod Deus prohibeat amouendas erit P. Generalis a ni inere is, Consiliatores rem mature perpendant, nec nisi grauissimis rationibus moueantur; tum de consensu maioris partis eorum, Capitulum Generale Romam, vel alio cor uocent. Ibi caussa probe cognita, P. Generalis deponi, Se alius in eius Iocum eligi poterit. Caustae autem, ob quas esset amouendus hae lunt: Crimen haeresis, camis incontinentia, bonorum Conrregationis disti patio, siue ea in suum, siue in aliorum conuertat commodum : si regularis disciplinae, & rerum serendarum ita secors sit, ac negligens, ut destructio nostrae Religionis, aut dissolutio timeatur: Si Constit tiones in rebus grauibus non seruet, nec curet ab alijs seruandas: si eas spernat, ac

reiiciat: Denique si quod crimen commiserit, quod vel per Leses Civiles poena capitis, vel iuxta sacros Canones depositione puniatur. '

Ad p. VII. Nolae. i. XL Niversi ordinis administratio apud Pror-V positum Generalem est praecipua . Si de vo

cabulo disseremus , reperio Generalis nomen etiam antiquitus usu

patum.

179쪽

patum. Eustachius Presbyter scriptor vitae S. Eutychii Patriarchae, eiq. synchronos. In hoe igitur, inquit, magno monaseris, quo ira postea tum bene cys, tum moti disino, tum prouentibus ampli auit, monachi magnus Euoctius habitum fumast, ct totius Monare um eius in ea prouincia MetropoAgubrenandi prouinciam coepit, ex qμ' Catholicus oeu Generatis Praepositus appeluius erit. Haec de vocabu lo . sed id leue est ; rem ipsam inspiciamus, hoc est, quaenani requi sierit S. Augustinus in religiosis viris Praefecto. Itaque ex eius Regu la ad Clericos haec excerpsimus η : Ipse qui Oobis prae I,non se exis 'met potestate dominante , hed raritate seruiente felicem. honore coram vobis, praelatus sit vobis: timore coram Deo, sub iratus sit pedibus v Hris. Circa omnes fusum bonorum operum praebeat exemplum Corripiat inquietos, consoletiar pus animes,fuseipiat in mos, parumst ad omnes,disciplinam Iibens habea metuensus imponat . Et qua uis utrumquest necessarium, tamen plus amari 2 vobis a petatiquam timeri, semper cogitans Deo se pro vobis redditurum ela rationem. Haec magnus ille Pater Augustinus, qui paucis multa.

Eorum consilium studeat adhibere

Diximus qui se gerant Consultores, ut salubriter consulant; Restat hoc loco dicendum, quomodo consilijs datis Generalis Praepositus audientem

se praebeat. Possem e profanis autoribus huc multa accersere: non faciam tamen. unus enim Climacus instar illorum omnium erit.

Quicumque, inquit, , reuera voluntatem Chrisi addiscere Colunt, suam prius voluntatem studiosὰ morti are debent. deinde et ro side, inique innocua plicitate orantes, Patrumque sue fratrum animos summa cordis humilitate, ac ne cogitationum haesitatione interroga res , quae illi consulunt, tamquam ex ore Dei suscipiant , quamuis emtrariasse intentionisnt, quae ab tuis fuerint di Ela: atque etiamsi bi qui interrogantur, non valde spirituales t. Neque enim s inlusus Deus Ut animas decipiat, quae se persidem, atque innocentiam, proximi consilio, atque iudicio humiliter submiserint. Et si enim irrati nabios, ct muti tui fuerint, a quibus petimus; is tamen, qui loquitur ριν eos spiritualis est, atque inuisibilis. Ingenti humilitate pleni sunt, qui praedictam iu gulam nihil baestantessequuntur. O dignam sanctissimo Climaco sententiam, & humanae etiam Philosophiae magnopere consentaneam Aequius eri Caesar ille philosophus ait φ Pol ego tot , taliumque amicorum consitam sequar, quam tot, talesque

amici meam unius voluntatem .

180쪽

PARS TERTIA

Cap. VIII.

De VisitatoribUS.

ISI T A T O R E S bini pro singulis prouincijs a Praeposito Generali, leDefinitoribus in Congregatione Generali per annum eligantur. Deinde singulis annis intra triennium a P. Generali,& a Consultoribus refici poterit, ut superius dictum est. Ij non in eadem sed in diuersis suae Prouinciae Ciuitatibus, & domibus habitent. Consultoribus, & Praepositis nullo pacto Vi-

stationis munus imponatur. Posteaquam se aestatis calores remiserint,singulis annis Visitatores bini suam Prouinciam visitent. In obeundo munere parem autoritatem habeant, nec sine altero alter quidquam facere posse: in exequendis tamen rebus professione senior praecedat, cui eidem, curae sit in itinere pecuniam serre,& impen

das facere sa

si visitanda sit domus eius Praepositi, qui alteri ex Visitatoribus in primo, vel f

eundo consanguinitatis gradu coniunctiis sit, alter Vistator socium ex Vocalibus eiusdem domus sibi adiungat. Idem faciendum est, si Visitatorem alterum de altero aliquid cognoscere oporteat. Si quis Nostrum ad alterum tantummodo ex Visit toribus quippiam deferre volucri t, is sua manu subscribat.

Cum primum ad domum visitandam peruenerint, munus suum aggrediantur, ac quam citissime poterunt, se expediant. Vna omnes ad locumdesignatum conuocet, sermonem breuem de rebus ad visitationem spectantibus habeant: cunctos moneat,

e quae correctione indigent, libere sibi aperiant; neve odio aut amore ducti quae dicenda sunt taceant: aut e contra emendata iam, sue quae charitatem violare posse sint, ea ipsi proserant. Tum Visitationem aggrediantur a rebus diuinis, si commode fieri poterit. Eant visum qua diligentia asseruetur sanctissimum Eucharistiae facr mentum, Oleum infirmorum, & Sanctorum reliquiae : quam nitide, decore curentur sacra vasa, Sacerdotum vestes, & quae ad Ecclesiasticam pertinent supellcctialem . Deinde singulos in senioris Visitatoris cellam per ministrum idoneum ordine conuocent: prucienter, Sc Vt res postulat, sciscitentur, An Praepositus , Patres , laccieri diu, noctuq. horis Canonicis frequentes intersint ; An pax , SI concordia custodiatur ; An silentium horis, locisq. congruentibus seruetur ; An Noviiij, & Pr sessi adolescentiores in Dei timore, maiorumq. reuerentia educentur ; An Schola stici bonis literis erudiantur: An tempus rebus utilibus, ut par es , insumatur : Annostiae Consuetudines ab unoquoque iteruentur . Visitent etiam singulorum cellas :ne quid sorte usquam sit ab instituto nostro alienum . Tum communes domos, om-cinas,& supellcctilem. De ratione demum accepti,& expensi accurate cognoscant: ubi cognouerint, si videbitur, subscribant. Toto Visitationis tempore cuique N strum liceat peccata confiteri viri placuerit ex Visitatoribus absque Praepositi licentia . Visitatores post biduum quam aduenerint, communi victu utantur. Nulla recipiant munera neque a Nostris, neque a Nostrum consanauineis ipsorum opera procurata . Imhensae vero itinerum a sin iis suae prouinciae domibus, iuxta praescriptum, eis tribuantur. Anteaquam ultimam mutationi manum imponant, de ijs rebus, qua cacculta correctione indigent, aut Praepositum loci, aut ipso Dei, ut culpa tenentur, admoneant. Tum palam apud omnes sermunculum habeant: ubi quae videbitur, Universe prcbent, aut improsent. Quae leuiora sunt, per se ipsos corrigant, nullamq. de rcbus leuibus siue apud P. Gcncralcm, siue in Generali Capitulo

M faciant

SEARCH

MENU NAVIGATION