Elementa iuris ciuitatis seu Politiae Iosephi Bertieri ..

발행: 1795년

분량: 170페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

13Q mini, seseque illorum culpa inopia, atque egestate vexari . Peroiciosum maxime e set operarum mercedes, itemque Pretia rerum quae a Nobilibus, caeterisque locupletibus Per . sonis Omuntur aut negligentia , d ut abuSu,

aut aliis de caussis nimium detineri ; cum enim inseriorum Civium complures idem cogantur sacere eo quod pecunia illis dum ciat, hinc fieri posset opifices a paucis

admadum ea qua oporteret celeritate ius uum ConSequi, iisque revera minus solvi.

proindeque Artes, di industri in Iangue

Minime est etiam iustitiae consonum contumelia , atque asperitate assici Fa: lias, aliosque Domesticos, qui Suo probe iunguntur munere, immo diligendi sunt, solvenda illis stipendia, neque permitee dum eo ad extremam vergere inopiam ι . Multo magis non Religioni tentum Evangelicae, verum etiam Supremae Principum Maiestati, itemque excultis hominum moribus repugnare videtur Servitutis iust quo usi sunt Romani, aliaeque Gentea , quarum nonnullae nostris etiam temporibus, eodem utuntur, licet celebria

142쪽

Montesquius I opinetur plura ex illo Iure erui posse commoda ad Mechanicas Ar tes, ipsamque Populi frequentiam augendas, praesertim cum ad Ius vitae, & ne . eis, atque ad absolutum quoad mores s per Mancipiis arbitrium protendatur. Nec illa quidem Servitus quae Glebae vocatur , utcumque in nonnullis Regionibus invaluerit, a maxima aC sapientissima Aquilonis Dominatrice admitti videtur.

De Causis Civilibus. Solet variis in locis Politiae Ministris permitti cognitio Civilium Causarum vel levis momenti, vel quae aliquid habeant admixtum, quod publicam Securitatem , aut tranquillitatem respicere videatur. Ne autem ob alienam malitiam Causae illae ita in longum protrahantur, ut qui bonum Ius habet diu rei suae Commo do destituatur, statui solet ab huiusmodi Ministris Iudiciorum sermam non SerVa dam, verum summaria tantum, ut dicitur, Ius reddendum eSSe

143쪽

r 3 et .

Ex eo tamen non sequitur illa quae substantiam reSpiciunt, adeoque neceSSR-rias Probationes omitti debere . puta quO- ad Libros, ac Documenta exhibenda, audiendos Testes, & similia. Pauperi enim etiam Iudicium tenuis admodum quantitatis pecuniae persaepe magni eSt momenti, ac fieri potest in illud concurrere eaS-dem Forenses Disputationes, quaS in maximis quoque Causis Forum audire solet; quare non Sunt Spernenda, immo magni

quidem facienda Iuris Civilis Principia.

Cavendum tamen ne nimia subtilitate levissima quaeque pervestigando ita iudicetur, ut dici possit Summum Ius Summa Iniuria; atque insuper ad vitanda iurgia, atque dissidia quaedam permittenda, aut prohibenda videntur, aliquantisper a Regulis luris recedendo, quae alias permitti, aut prohiberi non debuissent si . Neque admittantur, ut aiunt Iuris periti, Praesumptiones Praesumptionum, neque existimentur tamquam , alidae, ac plenae Pr bationes quae aliquid tantum verisimile ob oculos ponant. Non probat enim aliquid esse quod etiam abesse quandoque pote-

144쪽

rit i). Ita ex eo quod quisquam alias fiseudulenter se gesserit non est illico existimandum fraudem revera in se admisisse, sed tantum facilius esse quod fraus adhibita fuerit ab illo qui ea uti solet, quam a Viro frugi, & honesto. Neque ex iis tantum quae a Iurisconsultis tradita sunt Sed etiam a recta ratione, atque ab ipsius Philosophiae Principiis veritatis, & Iustitiae praeclara Lux erui poterit 2 . Audiantur quidem qui Causas patrocinan-.tur, itemque interdum Exactores, Agendites, Procuratores, ut dicitur, ex Mandato, aliique huiusmodi, summa tamen Solertia , Semperque animadvertendo an ea quae adducuntur vere Legibus cohaereant, & an rei de qua agitur conveniant,

Occurrent etiam Controversiae Super rebus ita levis momenti, ut numquam im Iudicium deductae fuerint, nullaque de iis Lex disponat; quo casu ex alia in simili. Ι3 ma-

i) L. Neque Natales C. de Prabat. --... 2ὶ Ge. de Legib. Lib. I. ubi ait: is Penitus exis intima Philosophia hauriendam esse Iuris Disci- . plinam puto. M 3ὶ Cic. ρν o Muraena: is Cum permulta Pr e . esare Legibus essent constituta , est Iuriscon . . sultorum ingeniis pleraque corrupta, & depra . vata Funt. n

145쪽

. 'materia perspicua Lege argui poterit ad materiam illam de qua agitur si).

Aures praebeantur etiam Exceptionibus quibus adducuntur Privilegia, & Beneficia a communi, vel a municipali Iure eoncessa, licet inde consequi possit a Creditore solutionem minime obtineri; nemo enim nisi Ρrinceps scripto Iuri potest derogare. Tamen si quid dolose gestum se erit omne adhibeatur arbitrium quod a Legibus non abhorreat ne sub illarum vela ne tegi videatur iniquitas. Neque permittendum Omnes Pro qualibet re in Iudicium vocari, Sed videndum an quid fiat sui Iuris consequendi, aut pintius vexandi animo, aut inscitia, levitate,

dolore, iracundia impellentibus; item Litigatorum animi compescantur, atque ad transigendum moneantur, ne diutinis i eus sit dontrovertiis, praesertim inter Co iunctos, quibus perniciosae, ac funestae plerumque esse Solent.' Praeclara insuper Lex Romana o Ae-

2. L. Is as de Legibus . Gravina de Oreat,

O progr. Iur. Civ. Cap. I 8o. Obrem. Ir. Lib. 9. . ubi ait is Ex Iure in Legibus sunt saepe numero 'mnita subaudienda nobis , quae Conditoribus I . Eis 4nculcare erat molestum , & infinitum . is A. Ieas. ad vers. I S. cap. I 6. De ter n.

146쪽

is qui atem quicumque regat habeto, is a Cicerone relata I maxime cordi habenda est. Aequitas autem cum Grotio st) definiri potest Virtus voluntatis, eorrectrix eiu in quo Lex propter universalitatem deflest ;sive Temperamentum Iuris seripti, si ict que . Respicit illa rationem cognoscendi non modo de Causis Civilibus, verum eloiam de Criminibus, sed de illis opportune loquutus sum Cap. III. Aequitatis moderamen in eo consi stit quod Iudex ita se gerat ut se gestu rum putaverit ipsum Legis Conditorem saadfuisset, illique res de qua agitur inn tuisset, adeout non tollatur Legis obligatio, sed declaretur Legem in certo casa non obligare 3L Igitur numquam Corri- rigatur Lex quae aperte loquitur, verum

generalis eius severitas cuidam cui non conveniat casui non aptetur. Laudatur a

Tullios Servius Sulpicius cum quae pro ficiscebantur a Legibus, & Iure Civili semper ad facilitatem, aequitatemque re seseret . Hunc morem sequutos esse Roman

147쪽

ia s

nim Praetores plurimi testantur Hist

Cum autem parva illa Iudicia quae instituuntur apud folitiae Ministros versari soleant super Credito, & Debito, ita quoties Debitor vere inops sit, & non solvendo aequum erit quadam uti facultate solutionem aliquatenus differendi , atque in plura dividendi tempora sil); eo magis

si debitum creatum sit in rebus Comparandis quae ad vivendum sint neceSSariae, vel si ambigatur aliquantulum an aliquis sit reipsa debitor, nec ne δ), aut metuS sit ne Inops a Potente opprimatur. Contra vero adhibendus esse videtur Iuris rigor quoties alias aut quadam Naturae Lex, aut Virtus laederentur, vitioque anSa Praeberetur; tunc enim lenitas iniquitatem Saperet potius quam aequitatem. Turpe quidem, dolosum, atque dignum infamia esset Creditores illaqueare, ac de- Cipere , tantam aeris alieni quantitatem cum illis contrahendo, cui solvendae vel

69. 9 seqq. 2 inpimi. I. a C. de censi. pecvn. ix L. 85. de Regul. ,, ibi is Rem esse tu is stis Decretis rem perandam quoties aequiras , is desiderii naturalis xatio , aut dubitatio Iuri

148쪽

omnino, vel aliqua ex parte SeIe imparem futurum quis scire poterat; fortunas Suas, ac pecuniam dilapidare, in rebus potissimum quae ad luxum pertineant, aut ad vitia, aut nullius sint utilitatis; Legum . ac Iudicis etiam abuti clementia; Eam implorare non e Xigente quidem necessitate, sed ita suadente animo Creditores vexandi,

vel ulciscendi iniuriam qu4m sibi illatam fuisse nimium protervus Debitor putaret o quod ad ludicium vocatus fuerit. Nec

minus esset scelestum in Creditores Suc- Censere, eoSque miniS, contumeliis, aut

PercuSSionibus laedere, sive dolose inficiari se alicui quicquam debere, aut debita Contrahere quibus admixtum fuerit quid CriminoSum; quibus casibus ab aequitate abStinere Satius esse putaverim, nisi de extrema agatur inopia, alias enim fraudi-.bus Iudex favere videbitur. Sunt quidem Cives non pauci qui ante Iudicem veneratione, vel metu eiusdem Auctoritatis perculsi suasiones illius tamquam iussa reSpiciunt, adeoque eius voluntati obsecundant', Sed tamen aequitatem sibi proponi in huiuscemodi casibus summopere aegre serunt. Omni autem Ingenii acie, ac iuris Peritia utendum est, ut Leges tum CC mmunes, tum Municipales non spernendo,

149쪽

quae iubent palia conventa, obligationesque Servari, uno eodemque tempore totis viribus essiciatur ne sortiantur executionem Coqtractus qui Simulationem , Falsia talem, Fraudem, Dolosam Machinationem, Malam Fidem, vel Vsuram redolent, utquου eorum Proxenetae, aliique perditi homi-bes, qui Iuventuti, atque stilis necessari, in rebus agendis calliditate. & prudentia in inime praeditis maximam inserunt per niciem improbitatis suae poenas mant; idemque dicendum esset de Contracti bis qui in rebus alienis praeter voluntatem eius ad quem pertinent a6hibitis, aut abi

tiS verSantur; at satis contra eos omne, Leges Clam nt.

Quoad Iudicia Executiva a forma qua,

a caeteri L Civitatis Musti stratibus servatur Vi , aut ne vix quidem etiam a Politiae M nistriS recedendum censeo , vel saltem lenius potius quum durius agendum cum iis frequenter Contingat Mandata in Debitorct admodum pauperes relaχa re, erga quos amhibenda est omnis illa aequitas cui Iocinesse potemt absque Creditoris detrimen- , & Legum violatione. praesertim cum de aegrotis, aut de gravistis agatur muli ribus. Caeterum omnis impendenda est

150쪽

139. eum, utque Creditoribus Ius suum tri

buatur 4

Feriae tum ad honorem Supremi Numinis , tum iussu Principis indictae se vandae Sunt i , earumque temporibuS non Permittendum quemquam pro Civilibus Causis in thdicium vocari, nisi dolus etiam accessisse videatur, vel nisi necessitasPOStulet, aut sit in mora periculum vel iurgii, vel amissionis Crediti, aut tandem nisi de aliis agatur magni ponderis rationibus prudenti Iudicis arbitrio, ut Puto, remittendis.

CAPUT XII.

Quomodo se gerere debeam Politiae Ministri. MInistrorum qualitates muneribus quae illis traduntur respondere neceSSE rium eSt. In magnis potissimum Civitatibus Politiae partes inter plures Ministros dividi solent, adeoque non omnes ii Sdem I 6 pol -

I Servandae sunt etiam Feriae aliarum Naticis num . puta Iudaeorum in Causis ad eosdem spe.

SEARCH

MENU NAVIGATION