장음표시 사용
111쪽
Sculpturae, Musicae, & similibus. Athenas pulchris celebres Artibus Solon e ste-cit. Amasis Aegypti Rex sapientibus illas promovit Legibus. Magnus Alexander , ipse Augustus Imperator, & Carolus Magnus easdem fecerunt maximi. Ita Romani Pontifices complures, quos inter Alexander VII. Clemens IX, atque Leo X. e Medicea stirpe , aliique Regnatores innumeri . Curandum igitur ut quae in his rebus
sapienter fuerint constituta vigeant omnino, atque adamussim serventur, nihilque exoriatur a quo ea SenSim pervertantnr,
deflectendo a Suprema voluntate; toti Sque viribus nitendum, pro eo quod Politia influere valet in familiarum educationem , ut nemo ab illo Scientiarum, Litterarum ,
aut Artium genere ad quod a Natura se tur distrahatur; de quo nonnihil dictum est agendo de Moribus. Plures enim, ut ait Plutarchus si) , qui ineunte aetate admodum in studiis huiuscemodi progressuri fuissent, a Parentibus impediti vel ob negligentiam, vel quod ita exigere videbatur quaedam politica,
112쪽
viti vertuntur, atque inutiles, & interdum etiam perniciosi fiunt Patriae, licet alias utilissimi esse potuiSSent. Quoad ficturam, atque Sculpturam, cum Artes sint maximo quidem in pretio habendae , non tamen Civili Societati omnino necesSariae, non quidem numerus,
sed ingenium corum a quibus illae e XColuntur gloriam adsert Civitatibus; ad ecque expedit eos protegi quos sperari potest fore ut ad . persectionem tendant; mediocres enim Pictores nonnisi ad fastum, lu-Xumque augendum plerumque conferunt. Fatendum tamen perpaucas eSSe Artes mechanicas, quarum regulae cum primis Saltem Picturae, aut Architecturae principiis quid commune non habeant.
De Artibus Mechanicis. Ries Mechanicae, sive, ut vocat Cicero , Fabriles, illae sunt quarum operes quaedam quas Natura ipsa condidit vel modificatae, vel iri novam Speciem re ductae mortalibus fiunt utiles, vel utiliores. Quaedam vere aptae sunt ad supplendum vitae necessitatibus, quaedam autem spe-
113쪽
Ioaspecie tenus sunt utiles, cum voluptatibus faveant, ac non raro potius damnum inferunt, eo quod vitiis blandiantur. Primas quidem florere, postremas vero potius imminui, ac prope de medio tolli esset optandum, Omnium Artium princeps, atque utilissima est illa colendi Tellurem, quae Agricultura dicitur; essicit enim ut necessariis homines rebus abundent. Illam mO
tales Divina docuit Sapientia his verbis:
,, In Sudore vultus tui vesceris pane. . Numa, teste Diovsio HalicarnasSaes, per arva serebatur, Commendans, ac praemiis assiciens Agricolarum industriam, COSque CorrigenS , atque vituperans qui inertes Sese ostendebant. Tullius hanc Artem filio commendat, dicens: - Omnium rerum ex
quibus aliquid acquiritur nihil est Agri-- Cultura melius, nihil uberius, nihil dulcius, nihil homine libero dignius . ,, R mae florente Republica ex Aratro Cives gradum faciebant ad Dictatura in , aliasque
praecipuas dignitates, ac turpe erat aliquem ob incuriam agrorum Suorum cogi
inter Vrbis habitatores permanere. Α Sinarum Imperatore eximii tribuuntur Agricolis honores, qui eos usque ad sepulchrum
Comitantur. Eorum industria in plerisquo
114쪽
Begionibus annuam origae collectionem triplicat. Borussiae Reges illis frequentia numera largiri soliti fuerunt, qui Moros
colunt utilius , maioremque Bombycum obtinent copiam. Opera igitur impendenda est Regimini ut loca adhuc aspera excolantur, modo tamen viis publicis, fluminum ripis, Sylvis vel suapte natura non caeduis, vel Lege Quadam prohibente non caedendis, Sanitati , publicisque aut privatis iuribus minime officiatur; ut leniantur Agricolarum labores, arque inopia, eorum prospiciatur necessitatibus, a campestribus eorum morbis cura, a C praeservatio adseratur, iisque sit ea libertas. & commodum fruges, atque alia vehendi quae pro Regionum varietate OpportunR Sint, atque utilia: ut publicae serventur viae, ac proponatur ubi opportunum esset novas etiam sternere, atques perire, vel fluenta efformare sustinendis apta naviculis, quibus res illae Ocyus, ac facilius adducantur. Ad promovendam Agrorum culturam conferret etiam curare ut praeter necessitatem ex Arvis in Urbes . atque Oppida non Commigrarent qui validi sunt ad laborem , atque Arti huiusmodi adsueti, eosque expellere ut rursus ad Arva redeant,
115쪽
Io nisi in alio aeque utili exercitio versati Sint, aut nisi suppetant illis bona quibus honeste possint vitam degere quin alicui
Sint Oneri; ac nonnulloS quandoque ex ipsis Civibus, quorum privatio nullius esSet detrimenti, impellere ut agrestcm Vitam Suscipiant , ii Sque obsccundare qui studiis, observationibus, & experimentis requirant
quonam pocto Telluris fructus esiici possit
uberior . Denique Leges universae in Colonorum favorem latae diligenter servandae; quas inter pluribus in locis Feriae
quaedam Statutae sunt, Messis potissimum, ac Vindemiae temporibuS, vetitumque ne pro aeris aliciat solutione rustica auserantur instrumenta. Vt autem ad caeteras Artes progre-
diamur, praesertim utiliores protegendae Sunt toto pectore. & collaudandi maxime, ac honoribus prose endi qui novas et igminstituerint, quae madmodum Romae olim ab Alexandro Severo, postea vero a Fl rentina etiam Republica Linim legimus i . Nemo in Artis suae exercitio impediendus, nisi iis unice casibus quibus hoC Sanmcitum fuerit a Legibus, minuSque quam
fieri possit. Item disciplina quaedam in
116쪽
opere quovis conficiendo, atque in Aditium exercitio SerVetur.
urent Ministri, Summam quoque implorantes Principis Potestatem, ut quisque iustam operis sui mercedem integre, ac prompte ConSequatur, utque mercedis huius iustitia non modo operibus, verum pro varietate temporum pretiis quoque rerum quae ad vivendum sunt ne SSariae respondeat, ut Artifices honeste Se Suasque alant familias. Hoc praemisso, omni Severitate utendum erit ut Suo quisque honeste, ac diligenter sungatur munere, tum quoad materiae delectum, tum quoad industriam, ut rite opus quodcumque confi- Ciatur , praesertim si ad exteras Gentes mittendum fuerit, ne Mercatoribus Cessent mandata, quibus merces ille requi-ransur. Coerceantur non modo qui materiam ad opus faciendum traditam sibi vindicaverint, verum etiam qui illius consectionem distulerint, aut prave illud con secerint: Quoad Mercedes operarum attinet vid. etiam Cap. X. Item quae dicta sunt de Scientiis, ac Liberalibus Artibus nune quoque essent repetenda, Scilicet maximam in opificiis gloriam Gentes illas esseConSequuturaS apud quas unusquisque Arti illi se addixerit ad quam fertur a natura, atqus
117쪽
Iosatque ad eam sedulo incubuerit. His L gibus , ac Moribus diligenter confecta Opificia solertium Genevae Artificum pamvam eorum Rempublicam felicem simul effecerunt, ac apud plures celebrem Gentes , quae permagnas effundunt opes ut illa possideant. Artes autem potius perniciosas quam utiles, adeoque minime favore publico dignas existimo quae luxui tantum inserviunt non aliarum quidem Gentium, sed Patriae. Natum enim esset duras, ac laboriosas Arintes vileScere, utcumque utiles, ac necessarias, ut ad eximium laudis culmen extollerentur quae inani fulciuntur hominum opinione , & curiositate. Itaque Sapiens Philosophus Artes huiusmodi non sublatas Prorsus, verum quibusdam finibus circum- Scriptas videre cupit. Sed vid. Cap. II. De Moribus.
AGricultura, atque Artes tum Libera. les, tum Mechanicae Commercium genuere, illisque deficientibus hoc quo-l que
118쪽
Iorque deficeret si . Haee duo inter se iunis
gi, copularique oportet. Si unum praevaleat alteri destruet semetipsum. AgriCultura CeSSante maximus Commercii sons exarescet; industria autem deficiente Teuturis fructus nullo haberentur in pretio. His una coniunctis Civilis sustinetur S cietas. Confugit enim ad opes quae ex Agrorum cultura, Artiumque, & Comme cii exercitio conflantur 2), & quo mai rem rerum quantitatem Agricola , atque Artifex praebent ut venundentur, eo magis augetur Commercium. Vt autem nullus absque Definitione Sermo inStituatur Commeteii nomine latiori Sensu quaevis reciproca communicatio intelligitur, praecipue vero quae sit ab homi nibus earum rerum, quas gignunt Tellus potissimum, atque Industria. Commercii Materia esse potest quos eumque essiormatur vel a Natura, vel ab Homine, nisi aut Divino, aut Humano Iure in Commercio esse prohibeatur. Finis est sive Necessitas, sive milia
mercii caussas recensentur, at referri possunt sta Artes, cum ex iis ConsequRntur.
119쪽
mortales ut cuiusdam rei copiam adsequantur, eam permutando cum alia quam putant sibi supervacaneam fore, vel Cum au- To, atque argento, quae pro huiusmodi Permutationis signo habenda esse invicem
Hiectus Commercii est ea percipere ab aliis, quibus nosῖris satisfacere indigentiis valeamus ac vicissim alienis supplere. De Oririne autem Commercii, eiusque apud diversos Populos introductione longum nimis, ac fortassis etiam fastidiosum e SSet disserere. Multo mihi praestat illius utilitares, ac necessitates ostendere. Haec aliae Ph Sicae Sunt, aliae Morales. Inter Physicas utilitates recensendum quod Commercium auget, ac firma reddit Imperia , servat enim inter ea vinculum PaciS, quae ad universas Gentes protendit Commercium ipsum, Sine quo Pax etiam Corrueret; rerum Naturae circulum promovet , atque efficit ut Quae ab illa nobis Praebentur munera Singulis communia fiant hominibus, quodque alicui esset inutile in alterius vicissim utilitatem Convertatur
Ad Morales autem quod attinet Sa-
120쪽
premi Numinis Providentia, cuius CSt pus Natura, pulchra qua illam perfundit
varietate voluit homines nexu quodam Coniungere , ut se invicem . diligant , simulque illud laude, cultuque prOSequantur; alter alterum doceat iuStitiam, man-Suetudinem , tranquillitatem , moderati nem, frugi litatem , atque humanitatem . Ita Gens quaevis aliam videt, atque admiratur, cum illa Se conseri, ac aliquid cum ea commune iam habet; altera alteri est tamquam imago, & exemplar, ac subinde quisquiS alterum studet aemulari, illique urbanitate, & morum suavitate praecellere. Quare Montesquitis pro certo Statuit, ubi regnat Commhrcium singularem etiam comitatem regnare, Regionesque illo expertes ut plurimum nil aliud quam barbaras Pyratarum, ac Latronum Sedes inven
Vtilitatis Commercii pulcherrimum
ante oculos exhibent specimen non modo
veteres illae Vrbes Tyrus. & Carthago, quas illius ope ad summum gloriae, Upulentiae, atque potentiae se Stigium pervenisse serunt Historici , verum etiam florentissima Venetorum Respublica , quae Commercium apud remotissimas Gentes