Elementa iuris ciuitatis seu Politiae Iosephi Bertieri ..

발행: 1795년

분량: 170페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

IIo Genuensis, quae licet solum valde exile, ac macrum Sortitae fuerint, tamen favore Commercii rebus omnibus abundant, ita ut illis quoque alias muniant Gentes, Pr indeque ditentur; ac denique Anglia, quae in hoc genere principem sibi locum vindicare videtur l). Expedit igitur in dies cogitare quom modo promoveri, augeri, ac perfici va- Ieat Commercium , quemadmodum ipsi Angli fecerunt, apud quos etiam praeclara extant monumenta illorum memoriaci Posita qui in hoc genere immortalem sibi laudem adepti sunt 2 . Sed non eodem modo universis in locis eadem a Commercio percipi potest utilitas; quod ut facilius intelligatur varias illius Divisiones Praemittendas CenSeo . I. Aliud Ititernum dicitur, aliud Extemnum. Primum est quod eiusdem Societatis membra inter se exercent, ut sibi invicem opitulentur, atque pro viribus Conserant

persectioni , ac selicitati sibi similium. Secundum quod aliqua Sodietas Politiea

exercet cum aliis, pro bono publico ea Cl. vibus quibus carent comparando. Utrum que

122쪽

III time servare est officium Nationum , quod fulcbur lure Naturali I). Hae duae Commercii species, modo recte, Sapienterqu: diriga tur, sunt fons, & origo Abundantiae, dique o Iulentiae. II. Aliud insuper est Activum , aliud Passivum. Achivum in Extractione, Passi vum in Introductione reruin consi Stit. Recta mensura utriusque speciei Commercii, hoc est lucri, aut iacturae. utilitati S , aut detrimenti, quae profluunt amercium, aliarumque rerum de quibus agitur compensatione Gallice dicitur laBulance du Commeroe. Prout deficient Ρ Pulis necessaria ad vescendum augeri debet Industria, semper quidem Optanda , alias enim si Passivum unice exerceretur Com. mercium illis ruinam adferret. Artes autem Assivum ex se emetientes tantis obsistunt malis, Supplentque agrorum sterilistatibus . III. Commercium consideratur vel quo

ad Corpus Polιticum, vel quoad singulos

Quoad Corpus Politicum versatur, ut dictum est, in interno Circulo rerum et nalium

123쪽

II alium Regionis de qua agitur, atque in eritrahendis redundantibus, ct introducendis exteris Cel ut abSumantur, vel ut alio mittuntur. Quoad singulos Cives consistit in Emptione, Venditione, ac Permutatione . Plurima scripta sunt a Politicis quoad augendam. aut imminuendari Commercii libertatem, pleraque tamen libens mittam, Supremorum Principum Voluntati, ac Sapientiae relinquens I . Hoc unum dicere liceat quod in hac materia quaecumque Constituatur regula, nisi vires universae pro executione Legum destinatae simul laborcnt enixe, summaque fidelitate ut quae vigent Iussa Normaeque adamu Sim Serventur, quodcumque innovatum fuerit deterius fiet priori Iure, & Consuetudine. Etenim si nec veteres nec noVae LegeS Serventur nullus ex variis ordinibus quibus Populus conStax acquiescet animo; quae sola Animadversio mea quidem Sen

tentia susscit ut Politiae Ministri plane

124쪽

sentiant quanti momenti sit totis viribus cavere ne quis inter subditas Gentes iahac re vel minimum audeat a Principis Legibus, ac Voluntate deflectere. Insuper

quasdam adiiciam ObservationeS. Commercii Libertas opes auget, Et que conferre potest ad prosperitatem Agriculturae, Artium, & Industriae. Prudens autem Commercii intra certos fines circumscriptio essicere valet ut facilius. atque commodius Populus vitae suppleat neceSsitatibus, adeoque ut maior fiat Dequentia Civium, quae est vera Nationum

opulentia, Vis, ac Magnitudo. Illi enim

quotiescumque compererint lucrum quod eX eorum operibus percipiunt ViX, ac ne vix quidem ad se ac familiam alendos suo icere, non modo abstinent a nuptiis, atque a desiderio sobolis, sed in alias quoque migrant Regiones. Praeterea Annonae caritatem, modo illi pecuniae vis, artes , & industria non Suppleant, ex quibus uberes fructus percipiantur,) Crimina, fraudes, mala fides, mulierum impudicitia, stipem quaerendi

abuSus, aliaque mala Consequuntur, quae

si de diutina re agatur de ParentibuS etiam in filios transeunt, atque ita Populi

mores Sensim pervertuntur. Contra-er

125쪽

II 4 . . . .

animadvertunt Politici ex nimia Annonae vilitate nonnumquam Populum in desis diem, & otium labi, adeout minus vacet artibus, industriae, atque agrorum culturae , cum putet fore ut nullo, aut parvqlabore commode vitam degat . Quid in hac materia magis expedias constituere, Principi quidem, ut diximus. omnino est relinquendum. Pertinet autet ad Ministros Politiae omni studio curare, totamque vim Legum adhibere ut quisque truatur bonis quae ex huiusmodi Consti- utionibus manaverint, utque impediantur mala quae utroque casu adversus publicam se licitatem possent exoriri. Illa autem circumscriptio quam Politica rasio Libertati. inseri Commercii nullatenus vexatio dicenda est. Nam vera eius Libertas in eo sita est ut facile versetur igiis tantum rebus in quibus generale So- sietati bonum illud versari permittit. Si quid excedat destruit Commercium, non

sustinet, a

Exportatio Annonae utilior est Regionibus quae via tibundant, quam illi

quarum Solum non adeo sertile esse solet. Quare perpendendum videtur quaenam Sic

Frumenti , Vini, Olci, aliarumque rerum uultum Quantitas, quae ex toto Regionis

126쪽

Solo annis praesertim neque uberibus. Ne que sterilinus colligitur, ut inde inseraturan Tellus universis illius Incolis necessa ria porrigat aliiventa , atque insuper aliud quicquam Suppeditet, quo utile etiam Com. mercium cum aliis Gentibus iniri valeat. Exterorum operum invectio extrahit a Populo divitias , eumque ad inertiam impellit, nocetque, praesertim si opinione tenuS, non autem revera illorum indigeat quemadmodum fit dum agitur de iis quae Luxum cultumque Corporis respiciunt. Nec minus ausere divitiarum passivum earum rerum Commercium quibus hominum ambitio enormia pretia constituit; ita uenon abs re dictum fuerit pluris admodum iacienda esse quae Mercatores Europae in Orientem serunt, quam quae ex Oriente

ad Europam advehunt.

Principia quaedam adiiciam, quae ab Λnglis proponi dicitatur. I. hX portatio

rerum quae superfluunt est cuiusvis Nationis 4ucrum omnium certissimum. 2. M lior earum extrahendarum modus est illas

prius opificio cuidam subiicere. 3. Contra utilius est res exteras invehi potius rudes quam opificio subiectas. 4. Morcium cum mercibus permutatio Iere semper utilix C Senda est d 5. Invectia. apud aliquam. Ha N

127쪽

ii Nationem mercium quae impediant suarum usum, Suisque noceant Opificiis, atque Agrorum culturae eius ruinam Secum ferre videtur. 6. Exterae Merces , Si, ut Supra, Luxui tantum inserviant, veram iactaram adserunt. 2. Res necessarias ab aliis Gentibus emere non est quidem malum. sed opes minuit. 8. Res exteras invehere ut ad alias Gentes exportentur revera prodest. Commercio operam navare Potest

Civis I. Aliorum Civium opera dirigendo ut rudibus dent sormam materiis. II. Apud

exteros Mercatores transvehendo Patrias res, atque merces, ea Sque cum aliis, aut

Cum pecunia permutando. III. Telluris , atque industriae fructus emendo, eos aliis Civibus vendendi ca Sa. Omnibus qui praesunt Regimini Comdi esse debet ut Commercii regulae simplices effetantur, ac faciles, itemque ut

recte, inviolateque Serventur; utque Meseeatores nulla animi deiectione assiciantur, immo eorum exciteturi dexteritas , quique Se honesto, ac probo gesserint, bonam fidem Simulque oeconomiam Servando,

nullisque laboribus parcendo, honoribus ditetntur, & praemiis. In iis tamen coemeeantur , aut acriter saltem contemnantun

128쪽

negligentia, fistus, luxus, Otium , c vitia. eaque Species aemulationis, quae eorum alteri sit noxia; praesertim vero plectan tur Decoctores, qui cum propria Secum quoque trahunt ruinam Commercii, in egestatem plurimos qui illi conserunt detrudendo ; cum plerumque non absit ab iis aut mala fides, aut saltem vesana temeritas, eo quod Negotia susceperint quibus ad finem perducendis sese impares viribus futuros esse dignoscere potuissent. Quaro apud nonnullas Gentes comperimuS quam dam fuisse propositam Mercatorum Cen- Suram , perpensis eorum bonis, lucris, ex- Pensis , Negotiis, propriae, atque alienae fortunae periculis, eorumque etiam SOCietatibus. Nec desunt qui asserant magiS O-Ptandum Mercatores esse multos in Civitate, quam multo Divites, ne forte nimiam in caeterorum Mercatorum, aut in verae Libertatis Commercii detrimentum Sibi adrogent auctoritatem. Oportet servari tum LegeS, tum et

iam Pacta, & Contractus qui Legibus non adversentur. Circumventio intra fines quia Iure Civili statuuntur serenda potiuSquam dissidiis ansa praebeatur ; at Iudex

non modo aperte Comprobare non debet

huiusmodi violationes bonae fidei, sed in

129쪽

corde suo aegre ferre se non posse eas re movere. Quoad Laesionem autem quam vocant enormissimam vitio vertat Mercatoribus perfidiam, & calliditatem, qua interdum abuti solent ut aliorum imprudentiam, aut credulitatem irretiant. Regulae ad coercendam Fraudem , & Malam Fidem ita concipiendae sunt ut non evertatur funditus Contractuum facilitas, atque Libertas Commercii, neque effraena nimis ista introducatur. Quae de Commercio a plurimis scri Pta Sunt ut Mercatorum, aut Iurisperitorum commodo inserviant silentio praeteream , cum mihi nil aliud quam Bonum Publicum proposuerim; & potius de Α

nona disseram, in qua magna eXParte versatur Commercium.

De Annona, aliisque ad alendos Populos neceSsariis. Nnona proprie est Res frumentaνia, I aut alia, quae ad annum reponitur veluti Triticum, aliaeque Segetes, ac L gumina, ita dicta quia e terra leguntur, Castaneae, oleum, & similia. Latiori a . tam

130쪽

rtyrem significatione accipitur pro eo quod Italice dicitur, Vittovaglie, Viveri, id est

quodcumque ad sustentandos homines inservit ; aut pro cibariis, idest rebus omnibus quibus animantes vescuntur, se aluntur . Late etiam extend tur Gathca vox Denrees , quae complecti videtur omnes reS venales , quae a Tellure, a Maribus, aut Fluminibus , atque ab Industria gia

gnuntur .

Recta dispositio Administrationis Amnonae recensenda est inter ea quae maiorem exigunt Regiminis curam, eaque ve

satur in Qualitate, Quantitate ac Pretio rerum quae ad alendum Populum sunt ne

cessariae .

De qualitate quaedam a me dicta sunt Cap. IV. De Sanitate: quibus adiici potest quod plura inspicienda sunt quoad modum

redigendi in aliam speciem res quas nobis largitur Natura, puta ex Tritico Farinam , Panemque; ex Uuis Vinum, eiusdemquo Spiritum ope distillationis; ex Olivis oleum. & alia, Medicorum, aliorumque Peritorum opiniones requirendo, ut salubri or . utilior, atque minoris impensae m dus eligatur; atque ut efficiatur quod num quam deteriora pro melioribus venumde tur. Pascua etiam, Venatio, Aucupium,

SEARCH

MENU NAVIGATION