장음표시 사용
21쪽
dati tali instructu ornatuque eam OPOrtet esse comitatam. Equidem Vereor, ne hac rerum discendarum multitudine commemoranda
restinguam potius juventutis studia, quam incendam. Sed quid faciam 8 Non alius ad pulcerrimam artem aditus Patet, nee aliis gradibus Hems orbus a ad id, quod in illa summum est, escendit. Juvat igitur, non modo quam praestans & inusitata ejus eruditio fuerit, sed etiam qua Via & ratione ad illam pervenerit, eXplicare. Quod dum facimus, pars vitae IIemsterhusianae, ut ad cognoscendum jucundissimae, sic ad imitandum utilissimae, breviter attingenda erit.
22쪽
Puerulus literarum initia cum ab
idoneis magistris percepit, tum a Patre, Francisco Hemsterhusio, qui salutarem artem, quam Profitebatur, cum politioribus literis conjunXerat, & peregrinandi studio ductus, omnem sere Europam lustrarat. Vis ingenii sic ante annos in Hemstertiussio nostro eluXit, Ut muΙ-ti, quibu5 carus erat, timerent, ne non
vitalis puer estot, aut ingenium tam praecox ad frugem PerVeniret. Quam sollicit dinam Vanam fuisse, e Ventus do fuit. Nam eundem mentis Vig0rem in tegrum & illibatum pertulit ad Qxtremam usque sene 'diem, hoc est, ad aetatis
an Natus est Grovingae I. Febia 1685. Ab a. I M. Philosophiae & Matheseos Professor Amstel0dam1: ab a. 1717. Linguae Graecae, post etiam Historiae patriae Professor Frane lustrae: ab a. I74O. ejusdem Linguae & Historiae Profess0r Leidae. Obii 7. April. Ι766.
23쪽
annum octuagesimaum secundum, qui Vitae ultimus fuit. Una memoria, Man- quam raro, lababat, ubi proprium hominis nomen subito edendum esset. Decimum quartum annum ageΠS, quastetate plerique in tirociniis haerent, jam versabatur inter ciVes Academiae Gronin-ganae, & praestantissimos quosque bonarum artium magistros audiebat. Socrates apud Platonem omnia prae clara de Isocrate adolescente auguratur,
quod natura philosophia quaedam luesset in ejus mente. Simillimam Isocraticae indolem Ioannes Bernoullius, Mathematicorum longe princeps, in Hemsterhusio adolescentulo, simul atque eum indisciplinam receperat, sagacissime perspexit. Iezireo nihil antiquius habuit, C 2
24쪽
quam ut philosophiae semina, quae in
ejus mente laterent, proliceret, & recta cultura firmaret. Nec Hemsterhusius Bernoullii augurium fefellit. Nam tanta celeritate altiorem Geometriam percepit, & in intimos philosophiae recessus penetraVit, ut magister fateretur, se, quem cum eo compararet, inter discipulos habere neminem. Atque haud
scio, an multum fallamur, si altos illos& magnificos de rebus divinis humanisque sensus, qui postea se omnibus Hem-sterhusii dictis factisque protulerunt, magnam partem a Bernoviliana disciplina repetamus. Ipse quidem, Bemoullium divino munere sibi praeceptorem obtigi sse , cum gaudio, quod vultu & oculis proderetur, fateri solebat. Ita cum aliquot annos exegisset in
25쪽
Academia patria, Leidam venit, imitatus praecipue fama Jacobi Ρerigonii, qui cum ceteras humanitatis partes egre gie , tum Veterem historiam elegantius, quam quisquam ante eum, tradebat. Leidae tum casu quodam disjecti erant publicae Bibliothecae Codices ΜSS. Ηorum in ordinem redigendorum cura ab
Academiae Curatoribus demandatur Hem'
sterhusio. Quod Curatorum de tantulo adolescente judicium tam felix omen in posterum tempus faciebat, ut nemo unus dubitaret, quin is aliquando Iacobo Gro-novio in Graecarum literarum Professione successurus esset. Verum, vaeante illa provincia, res secus eeeidit, non Curatorum Voluntate alienata, sed artibus eorum, qui, ne laminibus suis obstrueretur, metuebant. Data est Ρrofessio Havercampo, si minas Academiae,
26쪽
at ipsorum rationibus accommodato. Sed haec latere, melius est, quam cum a 'ctorum ignominia & dedecore in lucem proferri. Leidae cum Hemsterhusius studiorum spatia decurrebat, vix dum expleto decimo nono aetatis anno, Am stelodamum, ut juventuti studiosae viam ad Mathesin & Philosophiam praeiret,
honorifice invitatur. Quis est, qUi talem provinciam nac tus, non totam studiorum rationem commutasset y non humaniores literas, Veluti crepundia, abjecisset y Talis stultitia in alios, ab an gustis dod trinae compendiis profectOS. cadere poterat, in Hemsterhusium non poterat, qui praeclare sciret, quo societatis vinculo hae disciplinae inter se devinciantur. Ac reperit Amstelodami, quorum consuetudine elegantiorum lite rarum studium non mediocriter aleret.
27쪽
ornabat tum illam urbem ingeniosus Poeta, & disertus Poetarum Latinorum interpres , Janus Broukhussius. In eadem tum aliquot annos degebant Stephanus
Bergierus & Ludolphus Osterus , illo veteris philosophiae scientia, hic critica facultate, uterque Graecis literis tam excellens, ut ambiguum posteris reli
querint, Uter Utri ea laude Praestaret.
Quorum amicitiam Hemiterhusius appetebat cupidissime, tenebatque eo constantius , quo magis ingenium talium virorum sermonibus ad omnis elegantiae tensum acuebatur. Hae tam felici velut contagione Broukhusius in eum transfudit Propertii, Κusterus Aristophanis amorem , salutarem deinceps utrique Poetae futurum. Sed jam ante intervenerat, quod Hemsterhusium cum Graecis Musisutius conjungeret. Destituerat vir do-
28쪽
ctus Julii Pollucis editionem, quae Am stelodami parabatur. Quaeritur, qui destitutas partes eXcipiat. Itur ad Heminsterhusitum. Is, Graevii auctoritate impulsus, Operis curam suscipit, & commentatione , juvenili illa quidem, Verumtamen juvenis Hemsterhusit, eruditissimorum hominum oculos animosque in se convertit. Ipse auctor c quis enim tali aetate se ipsum contemnat y de hoe opere satis bene sentiebat. Brevi posta Richardo Bentlejo, Britanniae Aristarcho , literas accipit, quibus quidem opera folluci nWata eximie laudabazur. At eaedem literae Bentlejanas emem dationes in Comicorum loca, quibus
Pollux a se dictis fidem & auctoritatem conciliasset, complectebantur. In quibus
- 'b Has literas , ab Hemstertium filio nobiscuia communicatas , huic novae Editioni subjecimus.
29쪽
locis restituendis Hemsteriusius quoque consumserat studii plurimum, pulere intelligens , summam rei in illis Verti. Enimvero, tediis animadversionibus Beni-lejanis, Videt, inanem Operam suam fuisse, alterum omnia divinitus eXpediisse. Quo tum animo Hemsterhusium fuisse putas 2 Ita conturbatus est , ita sibimet ipse displicuit, ut Graecas literas
in perpetuum repudiare statueret. Νse, per mensem unum & item alterum, ausus est: scriptorem Graeeum attingere. Hoc si alteri evenisset, quam astute id dissimulasset, quam cautionem & diligentiam , Πe in Vulgus emanaret, adhibuisset P At ille, o callidum hominem lid narrare discipulis, & crebris sermonibus usurpare solebat. Nescio, quid alii sentiant. Mihi nunquam In Or, quam cum haec de se ingenue fatebatur, visus
30쪽
est Hemsterhusius. Nam acer animi morsus indicat, quos quam altos & Veram gloriam expetentes spiritus pectora gesserit, erroris confessio, quantam maXimarum rerum fiduciam haberet. Eleganter & vere Celsus do simili Hippo cratis confessione ait: Levia ingenia, quia niΘil habent, ninil sibi detrahunt. MVτο ingenio, multaque nihilominus habituro, conve*i; simplex veri erroris confessio. Mox tamen Hemsterhusius, cum do lori successisset cogitatio, quam iniquq
se adolescentem cum Critico Veterano, eodemque omniUm principe comparasset,& secum in gratiam rediit, & cum lite, ria Graecis. At Beatlejanae admonitiosnis haec Vis fuit, ut apud animum conrestitueret, non apte is in hunc praecipi tem