Elogium Tiberii Hemsterhusii

발행: 1789년

분량: 118페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

TIBERII HESISTER HUMI. 4s

Sed mittamus origines. Quantum Hemseerhusio praesii dii esse debuit tu Graecae linguae scientia ad Latinos scriptores rectius intelligendos 2 Constat imter Omnes, scriptores, quos diximus, maxime Poetas, Graecam formam singulis prope verbis expressisse, & inia

merabiles lepores Veneresque eX Graecis fontibus nune apertius, nunc occubitus derivasse. Nec M. A. Muretus di Cere dubitavit, eos, qui Graeci sermo- nis expertes sint, ne Latine quidem scrip o pevi us percipere posse. Iam sit cogitatione tibi fingendus sit harum elegantiarum interpres, an doctiorem Hem- stertiussio reperias 2 Ipse vir summus sese se in Latinis intelligendis sic a Graecis priuvari sentiebat, ut interdum negaret, Poetas eos, qui se totos ad Graecorum mitationem contulissent, nominatim Pro-

52쪽

pertium & Horatium, Graece imperitis Valde placere posse. Adeo multa, quae venustissima & exquisitissima stat, eorum sensum intelligentiamque fallere. Omnibus igitur modis bene a majoribus constitutam rationem, qua utriusque linguae studium conjungeretur, tuebatur, ab eaque non semel descitum esse Vehementer dolebat. Sub ipsa Academiae incunabula Leidae bonas literas docuit Iustus Lipsitus, perfectus literis Latinis, Graecarum mediocriter peritus. Is dicere ausus est, Graecas literas homini erudito decoras esse , necessarias non

item. Quod stultissimum dictum Isaaco etiam Casa ono b, quo non fuit lenioris naturae Criticus, vehementer bilem Vide Calaia boni Epist0l. 29I & et & Lipsit

Epist. 3s6. in Syllog. Burm. T. I. P. 376.

53쪽

lem movit. Sed bonum factum, quod tam perniciosa literis opinio nullas radices egit. MOX enim tanquam coelo missus Iosephus Scaliger, cui Batavi prope

omnem rectum ingenii cultum, quem ex eo tempore ceperint, si grati es Velint, acceptum referre debent, Scali ger igitur cum ceteras ingenuaS artes, tum Graecas literas, earumque eum Latinis conjunctionem, in his regionibus fundavit. Scaligerana disciplina per Grotios, Heinsitos, GrOΠOVios, GraeVios,& alios usque ad patrum nostrorum memoriam propagata est. Tum rursus plerique literatores, Graecis Vel neglectis, vel leviter delibatis, in unis scriptoribus Latinis habitare coeperunt. Altero igitur Scaligero opus erat, qui Musas Graecas fugam parantes sisteret, atque iterum cum Latinis artissimo laedere con

54쪽

sociaret. Is fuit Hemsterhusius, quo

bonarum literarum tutelam suscipiente, brevi tanta rerum Commutatio facta est, ut Athenae in Bataviam commigrasse viderentur, nec tamen quicquam de summo Latinarum literarum studio remitte

retur.

Sed Latine quam doctus fuerit Hem- stertiustus , etiam scribendi genus declarat , PUrum, emendatum, luminibus frequens , bene Vinctum, inprimiSque Proprietatis studio & verborum deles tu commendandUm. Una orationi facilitas deest, non comparanda illa, nisi saepe multumque scribendo: cujus rei facultatem raro dabat Graecarum literarum Professio. In juvene, Velut in laetis herbis, se profundebat luxuries quaedam, quam postea ratio & anni depaUerunt.

55쪽

Hactenus Virum egregium vidimus Graeciae Latiique monumenta ita tradiantem, ut nunquam illa de manibus deponeret. Quo studio quantas eruditionis opes sibi compararit, superVacuum sit dicere. Eas cum primum in animadversionibus ad Lucianum protulisset, hornidines eruditos in stuporem & admirationem rapuit, eXpressitque omnibus confessionem hanc, ut dicerent, nihil simile ullam aetatem in hoc genere vidisse: magnam quidem copiam in Salinasti libris esse; sed ibi temere sacco fundi hic omnia cum acerbo delectu, prope in Mathematicorum modum , explicari. Atque his cum ingenii, tum eruditionis fundamentis, tam firmis, tam alte positis, tandem Hemsterhusius verae &legitimae Critices velut aedificium su-

56쪽

perstruxit. Sed critica disciplina quomodo usus sit, non alienum fuerit, eruditae juventuti, quae ejus Vestigia perse qui studeat, paucis eXPOnere. Cum scriptori sive Graeco, si1ve Latino crisin suam impertire constituisset, primum justam cum eo familiaritatem

contrahebat, hoc est , cum res ipsas, tum verba, similibus locis inter se comparatis, quanta maXima fieri poterat diligentia , cognoscebat , recte judicans, sui quemque scriptorem optimum interpretem esse, &, qui non saepius totum scriptorem uno tenore legis et, cum in emendando explicandoque turpissime labi. Tali notitia contra ita, omnia ad certam rerum, sermoniSque normam exigebat, dissicilis, suspicax, semper Ve-

rens, ne quid sibi fallaciae vel a librario

57쪽

rio , vel ab interpolatore strueretur. Tametsi quis poterat fallere illum sensum & natura sagacissimum, & multo literarum rerumque usa callidissimum Τ nebrio nobili scriptori foetum suum

subjecerat 2 Statim fraudem certis Uestigiis tenebat. Versificator magnorum Poetarum versibus furtim interposuerat suos Τ Spurios obelo configebat. Librarius ledtionem corruperat, vel sciolus corruptam fucarat 7 In promtu erant omnes Veri indagandi viae.

Sed, quamvis summam ingenii fidu-diam habere potuisset, tamen Codicum MSS. fide inprimis nitebatur, &, quod hujus disciplinae expertibus mirum Videatur, eX eorum vel contaminatissima scriptura pulcerrimas lectiones eliciebat.

58쪽

51 ELOGIUM

priscis Verborum , utile putabat: posse enim tardiora ingenia talibus adminiculis sublevari: sed nimiam in his diligentiam contemnebat, docens hoc etiam argumento , parum inde utilitatis redire, quod, ut quisque plurimum operae in librariorum aberrationibus notandis posuisset, iisque margines librorum opplevisset, ita nullam magnopere Critices laudem tulisset. Vero Critico vim ipsius sententiae, & sermonis Proprietatem bene perspectam, facile id, quod res postulet, suppeditare. Hic etiam locum habere illud Asinii Pollionis: Male exeniat perbis, nisi rem sequantur: Vel iIlud Horatii, ex Asiniano expressum :Verbaque provisam rem non inpita sequeΠtur.

59쪽

Sed duos inprimis scopulos, multorum naufragiis infames, & ipse fugiebat, &alios, ut fugerent, monebat, temeritatem & superstitionem. Furorem judicabat, quod non intelligas, statim urero& secare; amentiam, aegri capitis somnia in conteXtum inVehere , abolita veterum librorum scriptura. Nam , si hoc modo grassari liceret, brevi futurum, ut Calamitas, quam Gothi & Vandali bonis libris importassent, prae hac levis & tolerabilis videatur. Iccirco in locis desperatis, ubi nulla ratio esset difficultatis expediendae, medicinam ab integrioribus libris exspectandam, & omnino nihil in contextu, nisii Vetustarum membranarum auctoritate, movendum censebat, ne Benil ejo quidem veniam dans licentiae, quam sibi sumsiit in Manilio recenseudo.

60쪽

si ELOGIUM

At Vero, qui nullum audaciae locum daret, non minus repudiabat anilem religionem , quae se imperitis modestiae nomine commendare audet, & semper Vulgatae, quamvis futilis & absurdae, lectionis patrocinium profitetur. Sed quae, malum i est lectio, quam tantopere jactant, Vulgata Τ Num ex vetustis &spectatae fidei libris profecta 8 Num certis emendandi legibus constituta ΤMinime. Illa est ' , quam in suo quisque libro reperit: quae , Ut aliquando veteres & bonos Codices auctores habeat, saepius tamen e libris vitiosis& interpolatis, immo ex Editorum conjecturis, fluxit. Adeo, quid defendant, non intelligunt homines inepti. Sunt

Vide Cl. Ernestum Praef. ad Tacitum.

SEARCH

MENU NAVIGATION