Elogium Tiberii Hemsterhusii

발행: 1789년

분량: 118페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

tem locum committere , quam artium Omnium copiam mente & cogitatione comprehendimet, &, quoniam in hoc maxime reprehendebatur, Comicorum Versus non ante tentare , quam Varia metrorum genera, Comicis usitata, penitus

Percepisset. Nec alium, nisii illum ipsummonitorem suum, sibi imitandum sum

sit. Hunc enim mirabattar Umm,

hunc in oculis ferebat, hunc omnibus memoriae nostrae Criticis anteponebat, ne dissimulans quidem offensionem, si quis talis Viri magnitudinem, quam Conis sequi nulla ratione posset, per invidiam allatraret. Inito igitur eruditionis locupletandas conssilio, Veteres, inde ab ingeniorum fonte , Homero , scriptores nunquam

remisso studio legit: legit 7 immo ve-D a

32쪽

ro excerpsit, & in horrea sua congessit, ut, quicquid Vel ad utriusque linguas rationem, Vel ad historiam, vel ad ritus & mores gentium, Vel ad priscam sapientiam pertineret, id paratum esset, ac, si res postularet, inde continuo depromeretur.

Quam vero consuetudinem ipse in legendo tenuerat, Ut a Veterrimo quoque scriptore gradum faceret ad eum, qui proXimus esset aetate, eandem aliis etiam atque etiam commendabat. Nam primum , Ut alias OPPortunitates omittam ' , si bae Via progrediaris, non Verborum tantum, sed etiam significationum, singulis Verbis & formulis attribu

Vide quae diximus Praef. ad Timaei Lex.

Platona

33쪽

tarum, tanquam tempora certius constituas: cujus rei diligens observatio in linguis omnibus valet plurimum. Deinde satis constat, nihil vel bene cogitatum esse, vel bene dictum ab antiquioribus illis, quorum libros Velut recte cogitandi scribendique legem & normam proba mus, quod non sit variis modis imitata posteriorum sollertia. Cujus imitationis venustatem nec sentias, nec intelligas, nisi fontem, e quo prosecta sit, cognOris. Thucydidis, ut hoc utar , reCOΠ-ditas exquisitasque sententias Hemsterhusius ita tritas notatasque habebat, ut,

quid Polybius, quid Dionysius Halica nassensis, quid Plutarchus, quid alii inde ad imitationem traxissent, e Vestigio indicaret. Ex quo instituto quot quam praeclarae dissiciliorum locorum& interpretationes natae sint , &D a emen.

34쪽

ELOGIUM

emendationes, Vel me tacente, intelligitur. At qui tandem sunt illi scriptores, quos vir summus futuro Critico maxime necessarios, quos legendOS, quos ediscendos putabat 7 Quasi vero, dicet aliquis, nesciamus, Criticos in Poetis, Oratoribus , Grammaticis & Historicis vitae velut tabernaculum collocare. Hic locus me admonet, ut justum meum, Vel Hemstertiussit potius, dolorem & querelam emundam. Veteres hoc humanitatis studium sapientissimo consilio tam late patere Voluerunt, ut & mathematicas artes, & philosophiam omnem complecteretur. Veterum auctoritatem secuti sunt viri immortales, qui seculis

decimo quinto & decimo seΣto, pulsa

35쪽

barbarie, pristinam bonis literis dignitatem restituerunt. Verum brevi posteXorti sunt literatores, qui, finibus illis latioribus per summam ignaviam contrahendis , sibi servarent Grammaticos, Oratores , Poetas, His loripos, Valere juberent Mathematicos & Ρhilosophos. Sic humanitatis disciplina, rebus magnam

Partem ex ea sublatis, prope tota facta est disciplina verborum. Ex eo tempore philosophi ejusmodi literatores cum arte sua contemserunt: literatores de humaniorum litprarum contemtione ad ravimusque declamarunt, ne illud quidem intelligentes, sua culpa literarum dignitatem concidisse. Hos si ad majorum instituta revocare conemur, forsitan operam perdamus. Sed profecto, si rectis consiliis locum dare velint, una superest ratio, qua & literas & semet ipsos a

36쪽

contemtu Vindicare queant. Revellant terminos humanitatis, quos ignaVia Constituit, recipiant in artium chorum, quas

inde ejecerunt, &, Hemstertiussit exemplo , literarum studium cum Mathesii &Philosophia conjungant.

Geometria animum a sensibus ad ea, quae mente contuemur, intelligenda traducit, acuitque in Vero judicando. Et quisquam dubitabit, quin, qui hae disciplina ingenium subegerit, etiam in literis nostris, acUtius cernat iis, qui nunquam attigerint pulverem eruditum ΤHemstertius o quid Geometria profuerit, sciunt, qui Vel scripta ejus cognorint, vel sermones. Quicquid ex ore exibat, quicquid literis mandabatur: etiam in critico genere, facile prodebat ingenium adsuetum geometricae subtilitati. Nihil

37쪽

sumebat temere, sed a certo cognitis &perspicuis Via & ratione progrediebatur ad ea, quae inde necessaria consecutio

ne essicerentur.

Sed alia quoque Μathesis pars est,

quam Critico dedecori sit ignorare. Haec est Astronomia, praesertim antiqua, sine cujus scientia nec Graeci, nec Latini Poetae, qui inde multa carminibus suis ornamenta petierunt, plane Persecteque intelligi possunt. Quo majus studium vir eximius ad eam cognoscendam attulit, nec, quamvis mitis & moderatus aliorum censor, sibi temperare poterat , quin suaViter rideret recentiores Poetarum interpretes, qui, ubi quid ex hac doctrina explicandum sit, vel turpiter haereant, Vel in joculares errores Iabantur.

38쪽

3ψ ELOGIUM

Philosophiae studium eo flagrantiuS erat, quo magis ab ipsa natura ad illam impellebatur. Per ejus Vero partes Omnes sic VagatuS est, ut modo versiaretur in sancto Pythagorae recessu, modo in Academia Platonis , modo in Aristotelis Lyceo, modo in Zenonis porticu, modo in hortis Epicuri , ubique cum admiratione quadam deprehendans permulta , quae aetatis nostrae Vanitas audet Ut recens inventa jactare. Plerique veteris philosophiae studiosi vel partem ejus delibant, vel in locis amoenioribus, maxime in eo de moribus, commorantur. At Hem stertiustus ingenii sui magnitudini comsentaneum judicabat, etiam partem Omnium dissicillimam, quae Metaphysicam complectitur, perVestigare. Nihil Dei. Ie abstrusius reperias Platonis Parmenide, quo dialogo doctrina de Ideis expli

39쪽

eatur. Ab ejus testione Vir magnus semel, iterum, tertium idem abierat, qui

Venerat. Verum non prius conquievit,

quam quarta lectione instituenda abditos philosophi sensus eruisset, ipsa dissicultate non hebetante, ut fieri s let, sed acuente studium intelligendi. Nec satis

habebat Veteres cognosse, sed cum Platone Leibnitium, cum Aristotele Lockium, cum aliis alios conjungebat, Ut, qui sermones cum illo de Veteri philosophia contulisset, nihil nisi Veteres, qui de recentiore, nihil nisi recentiores, legisse putaret. Ceterum in Metaphysica quae Vera certaque sint, & in quibus firme consistere possis, apud Veteres se reperisse omnia dicebat. ΝοVarum Opinionum subtilitatem ut facile agnoscebat, sic earum leVitatem & inconstantiam vel hop argumento demonstrabat,

E a quod,

40쪽

quod, quotieSeunque noVus Metaphysicus eXistat, toties prior loco, quem tenuit, pellatur. In Variis autem Veterum philosophorum familiis, earumque decretis cogΠΟ-scendis , Vehementer dolebat sortem historiae philosophicae , quae, tametsi Criticis uberrimam ingenii exercendi materiam praebeat, tamen ad nullam dum triticam seVeritatem eX acta sit, imolantibus fere in illam, quasi in vacuam &caducam possessionem, compilatoribus, qui nec ingenio Valeant, & literarum adeo rudes sint, ut e vitiosis antiquorum philosophorum versionibus sapere, &inde summam cujusque disciplinae conficere

cogantur.

Quanquam ne gentium quidem histo

SEARCH

MENU NAVIGATION