Johannis Freind, ... Historia medicinæ a Galeni tempore usque ad initium sæculi decimi sexti. In qua ea praecipue notantur quae ad Praxin pertinent, anglice scripta ad Ricardum Mead, ... latine conversa a Johanne Wigan ... Tomus tertius quartus Johan

발행: 1758년

분량: 286페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

PAvLus .emplum ab Hildano prolatum de homine supra A Q M' annos septuaginta nato, qui ab eo hac ratione curatus est, luculenter ostendit operationem non modo tutam esse, sed etiam melius cessuram sit primis quibusque temporibus adhibeatur , anteis

quam Sphaceli discrimen subsit. Barbellus viam incidendi Abdominis proponit in Iliaco affectu , ubi In testini Introsusceptio est , quod si casus

iste talem curandi rationem patitur , eandem, ubi morbus ex alterutra Herniarum supra positarum nascitur, post inutilem aliorum Remeis

diorum applicationem , adhiberi potius oportere censeo; praesertim cum in Epigastrio nihil magis periculi, quam in Processibus Peritonaei incidendis appareat. Ideoque tria nobis operatio. nis hujus revera praestitae exempla tradit Rous fetus: unum a Circulatore, reliqua duo a Chiis rurgis eo tempore illustribus , Inguinalis Hernia, juxta omnes Auctores, principium dunta-xae Intestinalis Herniae est ; In testinum vero per inguen necessario descendere debere aiunt, antequam in Scrotum devolvi possit ' unde Paulus aia firmat Enterocelen semper a Bubonocele praeiri. Illud etiam inter Anatomicos pariter omnes ScChirurgos convenit . Intestinum per Musculo is rum Abdominalium Circulos , sive Foramina , prolabi. Quanquam vero dubium non est quin hoc frequenter incidat , tamen si rem paulo aptentius perpendamus , alia sertasse reperie intur Intestino via , hia enus parum observa ta r quam id descendens Bubonocelen pro

192쪽

duxerit . Cavum in Femore, inter Musculum PArius. Pectineum & Sartorium , ubi Vasa Cruralia transeunt, est admodum notabile: & Musculo.

rum Abdominalium Tendines hic ita laxe m. siti sunt, ut id Abdomine nihil nisi adipis paulum ac fibrae aliquae membranciae discriminent rex quo disci potest , quam facile Peritonaeum pressione quavis per interstitium hoc in Cavum illud depelli possit: praesertim cum id, ob ere. ctum hominis incessum, in linea ad Abdomen

magis directa jaceat, quam i psi Tendinum isto.

rum Circuli. Ac si narrationes eorum ipsorum hominum conseramus , qui Bubonocelen in Proces sibus Peritonaei semper nasci existimant, eos de nulla alia re, nisi de hoc loco , convenire re periemus . Notat Fabricius ab Aqua pendente , Bubonocelen, & Venae Cruralis Varicem , sa penumero Bubonem fuisse creditas: in quo casu, aut Vena aut Intestinum , magno cum hominis periculo , sectum est . Nemo non scit Buis hones in iis semper Glandulis sitos esse, quae suo per Vasa Cruralia jacent; unde constat hunc in ea fuisse opinione , ut frequenter eundem locum Bubo ac Bubonocele occupent: qui locus id Cavum est de quo diximus, & ob eandem ratio. nem Bubunocete a Celso videtur appellari, Uarix Inguinis . Bernardus, nuper Chirurgus Regius, casui affuit, in quo Intestinum se sub cuis te usque ad medium Femur protendit; fieri illic nullo modo potuit; quin id per interstitium subter Musculorum Abdominalium Tendines delapsum sit : nam si per Circulos- devolutum N et essec,

193쪽

.Vsi esset, in scrotum recta tetendisset, neutiquam ' vero divertisset in Femur. Viam quoque hanc videtur significare Barbet tus , licet eadepa ac caeteri obscuritate se involvat ; ait enim ille, ,, Experimur etiam Processum Peritonaei ita posse disrumpi, ut In testina non in Scrotum, sedis inter Cutim & Musculos , versus Femur , se ,, se urgeant. Ubi, si per has Voces , se Pro- is cessum Peritonaei, se ejus Productiones eas in- ,, telligit quae ex Tunica Vaginali oriuntur , jam probavimus in sedem ab eo descriptam Intestiis num prolabi non posse. Huic rei aliquam soriatasse lucem afferet Herniae Inguinalis in Mulieribus consideratio: quam a Ligamentis Teretibus Uteri oriri putat Fallopius, cum haec per Musculorum Abdominalium Foramina in isto Sexu transeant, perinde ac Vasa Spermatica in Viris faciunt . Id quidem verissimum est : verum haud in eodem loco ' nam in Mulieribus

hi Circuli super Os Pubis positi sunt, & Liga.

menta , quam primum per hoSaexierint, cum Tenis

dinibus firmiter ossi inseruntur. Ita ut propter, angustiam viae, vix hic Herniae locus esse vide, tur : ac si esset, In testinum necessario recta anistrorsum super Os Pubis incumberet uti quoque nonnunquam facit, etiam usque ad Labia Puden- .di . se protendens . Verum illud in hujusmodi Herniis plerumque m Uis obliquum iter fecisse . versus os Ilii deprehendetur. Unde Celsus diis serie ait, Herniam in Mulieribus se fieri praecipue circa Ilia, Quod Ρeritonaeum in hoc laco distenis

di possit, ex ii s liquet quae de Hydrope in Memini,

194쪽

brana ista orto tradit Nuckius : ubi aqua se diffvn. PAVLus dens, eo reserente, saccum emnxit in Femore, ,, per Vacua Musculorum spatia . si Hildanus autem , in explicanda Herniae Uterinae causa , extensionem Peritonaei accidis et putat, is circa foramina illa , circa quae Bubonocele fit in Mulieribus: , , ac si verba haec, quae prosecto satis ambigua sunt, Sc de industria fortasse eo modo expressa , cum descriptione positura: Tumori ab eodem assignatae conferamus, ea nonnisi Interstitio a nobis memorato convenire posse deinprehendemus . Quantae capax sit distentionis Periis tonaeum , ex Ascite solo luculenter discimus r& a Chirurgiae Scriptoribus liquido probatur ejus magnitudinis distentionem quae in eo casu plerum que fit de quo agimus , sine Ruptione accidere posse in aliis etiam locis , praeterquam in Meminhranae istius ad Ingue is aut ad Gmbilicum proinductionibus . Exempla talium Herniarum Barbetis tus profert , in Dorso scilicet , supra Umbilicum , longe supra Ilia; quae, ut ille ait, pro Abscessibus inscienter sectae sunt . Paulus quidem inter Hernias Intestinates discrimen facit, prout eae vel ex Ruptione, vel ex Distentione Peritonaei oriuntur: ac diserte operationem Scalpelli ope suscipi vetat. nisii in posteriori genere , Sed quicunque harum partium Anato

mi am attentius consideraverit, hunc ab eo plane dissensurum confido : nam in Ruptione Peritonaei , si operatio fraestetur , ac reponatur Intestinum , facile concipi potest , qua ratio-ine omnes Peritonari , perinde ac caeterae , pa

195쪽

PavLus . tes ita rursus sanari & coire valeant , ut nuI

in posterum Intestino descendenti viam prae beant. At in Distentione, si post operationem etiamnum tenditur Paritonaeum , quod aliter fieri nequit , qyomodo Herniae prohibetur reis cursus λ Ut ejusmodi Di stentio. recte concipi possit, Praeparationes curiosissimae accurati illius ae diligentis Anatomici , Doctoris Dougias, inspici debent : is enim primus veram nobis Peritonaei speciem repraesentavit ' quae quidem pars ingentis momenti est , ejusque Structura attente consideranda est , non modo in hac operatione , sed etiam in ea extractione Calculi quae . fit per incisionem Abdominis . Idem quoque 'primus perspicue demonstravit ab exteronae Peritonaei Lamellae elonsatione Vaginalem Testiculorum Tunicam , uti Auctores aiunt: neutiquam efformari, ab ea vero produci Tunicam , quae & est & ab eo commode appellatur , is Tunica vasorum Spermaticorum proin pria. ,, Postea quoque animadvertit in linione Pauli , hanc ei notam & ab eo descriptam, suisse, & nominatam ελ ιομδη ex multiplici in iis Vasis , quae ab hac teguntur , convolutione. Cornarius caeterique Expositores , de ejusmodi Tunica minime somniantes, vocem hanc, emendant, & hujus vice legi volunt . istam cum Vaginali confundentes.

Alia descripta est a Paulo operatio , mo dus scilicet aperiendi Arterias pone Aures , in ' Defluxionibus caeterisque Capitis mor bis z

196쪽

bis : quod quidem Remedii genus ab Hippocra. PAVLM .

te usurpatum & a ,caleno strictim memoratum video : ejus autem praestandi modtis magis e plicate ab hoc Auωre traditur, fitque vel pertransversam Sectionem applicato postea Cauterio , vel per Excisionem. Priorem viam plenissime Paulus explicat ; idemque in proximo Capite posteriorem exponit , quam altera magis vulgarem suisse credimus : nam Aretaeus, qui voces omnes curiose semper deligit, nullam. praeter hanc msteriorem , Arteriotomiam cominmemorat. Haec duo suerunt sola Arterias inciis dendi genera , non modo in Graecorum , sed in φ Arabum quoque Schola servata. Quare miremur unde Recentioribus quibusdam in mentem venerit, Antiquos eodem modo Arterias in Sanguinis detractione secuisse , quo in Venis usiunt , id est , incisonem per Lanceolam s ciendo . Unum quidem , sed unicum , in quo

Arreriotomiam hac ratione praestitam suspicari possimus, in Medicorum Monumentis exemplum reperio : hoc a d Galeno prolatum est , qui, quantum ejus sensum assequor ,. in eo Volumine quod de curandis Morbis per missionem Sanguinis composuit, primus experimentum hoc, itaque in seipso, videtur tentasse. Α dolore prope Diaphragma uigente in discrimen adductus, bis per somnum , ut remedium hoc experiretur , monitus est et idque adeo secit , Arteriam inister Pollicem digitumque Indicem secans , ex qua

197쪽

. , PAVLVS qua Libram Sanguinis detraxit: unde cessau It sta-A ' 44 --dolor, & ipse ad sanitatem rediit. Similem in Sacerdote quodam casum memorat, qui per Arteriae in Manu incisionem a desperata Pleu.' ritide convaluit. Hoc ille successu adductus est , ut in omnibus doloribus violentis atque infiae- rentibus; idque Draecipue in Membranis , cumi a calore ortum Gucerent , Manus atque Capi- tis Arterias incideret. Idem in eodem loco ait ,

. Arteriam in Talo post Vulnus , non relicto Aneurysmate , iterum glutinatam se vidisse , alibi' quoque similem calum refert, ubi per errorem. ' puncta est Cubiti Arteria ; erat haec incisio admo- dum exigua, ex quo sertasse factum est , ut ea rursus, quatuor dierum spatio coierit: quod ita nunquam alias obtigisse, sed in re pari A neu si ma semper consecutum deprehendit Galenus... De Vulneribus Arteriarum Observationem subia 'jicit, haec minus periculose fieri in Puerili aetate ac Muliebri sexu : in quibus Vasorum Tunicas minus rigidas, atque ideo facilius uniri, existimat. Utrumque supra positum curandi genus molestiam & dolorem vehementem creat et id autem quod per Lanceolam praestatur ita omni dissicultate vacat, ut hoc ab insequentibus Graecis vix usurpatum esse demiremur : non fuisse autem , ex hoc Scriptore & Actuario evidente apparet. Quodque admirationem auget, ubi A

teria in cutis superficie jacet , Ossique incumbit, garum . hac in operatione Artis , & periculi etiam minus , videtur. Hujusmodi est Arteis

a Meth. Med. I, 7. . a Lb Meth. Med. D Α. -

198쪽

MEDICINAE. I xia Temporalis 3 unde Recentiorum nonnulli

hanc aperire ausi sunt in omnibus sere Capitis morbis , ac praesertim in Hemictania ζ Paraeus η , qui sine dubio Artem suam cum scientia exercuit, docet, quantam inde utilitatem in hoc Casu non modo aegrotus quidam alter, sed & ipse etiam ceperit , postquam frustra .isissent alia Omnia remedia . Addit etiam , longa se experientia comperisse, Arteriae per Lanceolam incisonem non eo , quo vulgo creditur, discrimine comitari - sed & hanc haud incommodius Vena coituram, modo plus ei aliquanto temporis tribuatur ; neque sanguinem ex ea rursus unquam

erupisse , si per quatuor dies , uti fieri debet,

splenium superimpositum servabatur. Illa, quam de Chirurgo. quodam Tigurino , in Epistolis suis prodit Vir magnae fidei Gela erus , adm dum singularis est Historia ' nam Chirurgus iste , cum vehementi Hemicrania singulis annis conflictaretur, Temporalem Arteriam a Gesnero quidem iussus est incidere ; verum is doloris impatiens , hanc suo modo transversam ipse secuit, tresque emisit Sanguinis Libras: revertente autem dolore temerarium idem experimentum iteravit & ad sanitatem integram pervenit. Quamque non dissiculter incidatur haec Arteria , fa- /cile colligi potest ex iis quae rettulit φ Meckerenus: qui cum operationem . hanc duodecies praestiti Liat , nihil unquam ex ea sinistri, nisi una vice, idque ob incuriam aegrotantis , minime vero ex quoVis in operante defectu , accidisse vi- adit. a Iri Φ b a observ. Chirurg. .

199쪽

PAVLVs. dit . Idem , quo securior post operationem V 46 praestetur Arteria, idoneam admodum atque Commodam deseribit , quae semper ei in usu esset , Fasciam . Id denique , ut argumentum absolvam , animadverti debet , ' Prosperum Alpinum se non modo Arterias in Temporibus , sed etiam pone Aures , in Fronte , in Talo , & alibi apud aegyptios, in Morbis compluribus Diuturis nis , haud minus frequenter, quam Venas, viis disse sectas ; iique contra omnes Inflammationes internas eandem ipsam Arteriam quam in simili casu aperuit Galenus , eam scilicet quae inter Pollicem Digitumque Indicem est, incidere iis

lebant. Operationis item viam resere, quatenus vel ad Incisionis modum , vel ad Fasciae genus pertinet; illud etiam notans , inter omnes Cain sus , quorum ipse testis oculatus exstiterat, nunquam cuiquam male rem cessisse, neque id unquam obtigisse incommodi , ut Aneurysma succederet. Multa ejusmodi in Severino quo

que exempla occurrunt.

Hactenus de veritate facti. Arteriae aperiendae Scopus necessario est, aut derivatio , aut R Vulsio ς quamquam ubique revulsio mihi sola proponi debere videatur. Veluti, cum in Fronte , aut in Sutura Coronali, dolor est, an non Arteriarum apertio vel in occipite, vel prope

denter Revulsionem essicit λ quanquam Severionus per id Derivationem fieri assirmet, secum isque eodem tempore ipse discordans, ubi in pru

200쪽

seriori parte dolor est , Arteriae anterioris se- PAvos .ctionem Revulsioni causam praebere tradat . Id Glum in praesentia de Revulsione dicam , ejus effectum in eo maxime consistere , ut subito peragatur; certe dum ex Arteria Sanguis fluit, sensibiis ipsis evidenter patet , quanto vehementior ac celerior necessario ex ea, quam ex

incisa Vena , sit Revulsio: quanta porro inde Vasis , ex quibus illa fit , libertas tribuatur, quo validius eam quae illis naturaliter inest vim contractilem exerant , & inutili qua o struuntur materia sese exonerent, ubi nulla iam iis cum affluentis Resistentia Sanguinis lucta

aut contentio est Fortior etiamnum est RG vulsio , ubi Sanguinis cursus intercipitur , uti fit cum Arteria ad partem affectam tendens secatur: haec vero ejusmodi Revulsio est , quae a Sectione Venae nunquam potest contingere . Quantumvis autem operatio haec rationi congruat , vereor ut unquam veniat in usum quia suasor ejus periclitatur ne per aliorum incuriam famae

suae ossiciat ; haec utique magna est Chirurgi infelicitas, ut peritia sua consitus ab Arte prorissus alienis praevertatur.' Ab argumento hoc consequenter venio ad mali eius considerationem, quod Scissurae cuivis in Arteria , aut Vulneri, aut aliquando exiguae admodum , uti dictum est, puncturae supervenit. Id Aneurysma dicitur, de quo Auctor noster quaedam habet ab aliis eo prioribus intacta. Nam repetitis iis, quae de eadem re tradiderat Galenus,

SEARCH

MENU NAVIGATION