Johannis Freind, ... Historia medicinæ a Galeni tempore usque ad initium sæculi decimi sexti. In qua ea praecipue notantur quae ad Praxin pertinent, anglice scripta ad Ricardum Mead, ... latine conversa a Johanne Wigan ... Tomus tertius quartus Johan

발행: 1758년

분량: 286페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

profuit, aliis offecit Balneum . Multi curationis defectu obierunt , multi sine ea superstites evaserunt . Nulla denique incolumitatis via apparebat , vel cavendo vel medendo asse. Qui : cum in eo ignoraretur atque & invasionis & decessionis causa.

Quaecunque Faeminae Praegnantes tentareniatur, eae omnes absumtae sunt ' harum aliquae abortum passae, aliae partum enixae postea cum eo perierunt; tres solum Puerperae convalueis runt; saetu tamen amisso , atque una obiit cujus evasit Infans . uibus ulcera ampla erant mulistumque humoris affundebant, ii ad sanitatem redierunt: siquidem hoc modo deserbuit Carbunculi furor, atque id erat indicium Salutis certissimum . Quibus vero Ulcera in eodem ab initio statu permanebant, hi morte sunt abrepti . In qu busdam Femora' emarcuerunt, ubi in his orta Ulcera nihil saniet emittebant . uidam vixerunt, cum imminutione linguae , & usque ad mortis diem balbutientes , aut sonos indistinctos proferentes permanserunt . Constantinopoli Pestis haec per quatuor Menses in totum , perque horum tres maximo cum furore, desaeviit. In initio haud ita multo plures , quam ex consuetudine , moriebantur dein, inciescente ejus violentia, quinque ac pOstremo supra decem millia hominum , in singulos dies rapta sunt. Primo Cadavera sedulo humabantur : postea vero omnibus rebus perturbatis, plurimi sine sepultura jacebant.

Servi absque Heris relicti, ac Divites Miniis stris

182쪽

o stris indigebant . Per desolatam CivitatemPRoco. nihil fere aliud conspiciendum erat , praeter k ',, vacuas domos, & clausas sne commercio ta- Α' is bernas . Inter haec valde sollicitus, uti paris erat, Imperator Pauperum curam Theodoro se commisit uno e Reserendariis, qui Imperatoisse ris responsa ad Supplicationes subscribere so- lebant; isque egenis pecuniam ex Krario di. . visit. His adjicit Procopius , multos metu , , scelerata vitae consuetudine immutata sese Deo, , consecrasse ; multosque, sublato periculo , ad se pristinam impietatem rediisse . ' Haec est Pestilentiae istius descriptio ab eo traditi, ΗΟ-welus autem haec amplius subjicit : 'Licet ea se Constantinopoli per quatuor tantum Mensesse duraverit', tamen Euagrius, qui cum omni Domo hac laboravit, per duos & quinquaginta' se annos saeviisse prodit, idque ita graviter, ut ,, universum prope orbem absumserit. Cum igi- se tur ultra Procopii mortem perseveravit, haud mirum videri debet, si per ita longum tem se pus , in diversis adeo caeli S ac regionibus, , , Symplomata apparuerint diversa quodammo. ab iis quae ejus aetate Visa sunt. Tamense Euagrii descriptio haud multum ab ista differt. se Assirmat autem , hanc in quibusdam rebus, Pe-- sti Atheniensi a Thucydide expostae similem , se in aliis vero longe dissimilem suisse: in iisse thiopia , sicut illam , ecepisse, omnes vero prio. res saevitia exsuperasse, Ac tempus quo inhaeis serit, & regiones quas ultro citroque commeanis , do occupaverit, in monrem revocans, miratur

183쪽

sa HISTORIA

se Philostratum pro stupenda re habui sse Pe-b , , stem , quae sua aetate per quindecim annos is continuata sit . Sed cum Procopii Historia is cunctis esset satis cognita, ipsi praelertim Eua- grio, qui, ut eruditi omnes sciunt , multari ex ea mutuatus est : certe magis mira res esto hunc assirmare ausum , Pestis istius Historiam

,, a nullo ante se fuisse litteris mandatam: ne-

,, que enim hos de diversis duabus Pestilentiis ,, loqui ullo modo credibile est. VProculdubio . sicuti animadvertit Howelus de eadem uterque Peste loquitur : ea scilicet, quae per annos duos & quinquaginta duravit , quaeque in Oriente, uti refert Agathias, orta est anno Iustiniani quinto; quanquam , ut is cum Procopio concordet, legi debere illic puto , quintum & decimum. Illud etiam inter illos discrimen faciendum est , quod Procopius eam deis scribat prout anno se secundo Constantinopoli ostendit; Euagrius autem, ut testatur ipse , eandem suis observationibus multis post id annis

convenientem reddat: nam ea primum incipiente , Procopius, ipso reserente , puer Grammaticae tunc studebat, & tempore eodem Peste laboravit . Ita ut vera facile percipi posse causa , cur in quibusdam rebus duo hi Auctores secum discordent . Euagrius rem hanc pro miraculo ponit , quod nemo quisquam Urbe qualibet insecta oriundus e soli mutatione utilitatem caperet e cum tales singuli Lue , quae ioter populares suos grassaretur, tertissime tenta-

184쪽

rentur. In quo quidem de Auctoris fide ambi- PRoe gi posset, nisi similis rei exemplum recentioriis,hus saeculis obtigisse nossemus, sicut alias ostendam , ubi ad Sudorem Anglicum venero. Idem Euagrius Pestem hane Atheniensi illi a Thuey- ldide descriptae partim similem , partim valde . absimilem fuisse tradit: verum nulla affert hujus iret indicta , quorum largam certe copiam habuit. Modus ipse, quo haec sese disseminavli, erat diversus . Hic enim vel repentina morte ioccubuerunt , vel primo die, s quemadmodum iis accidit, quibus nigrae apparuerunt Pustulae ivel saltem intra paucos dies. Et Agathias, qui secundam ejus invasionem describit, quae Constantinopoli accidit A. D. DLUIII, diserte ait, plerosque momento temporis obiisse, sicut a veis hementi Apoplexia r 3c eos , quibus maximae natura vires suppeterent, quinto diei nunquam superfuisse . In Atheniensi autem , morbus ad

septimum vel nonum diem ibat , qui quidem

usitati erant mortis dies . In eadem contam iunati sunt, quicunque ad aegros accedebant e in

hac vero , idem non obtigisse plane declara. tur . Neque stupor is quo in initio hujus aia secti sunt , Aeqne ista humi volutatio , neque ea quae de Bubone tradit, ac Mulieribus Praegnantibus , in Thucydide occurrunt . Galenus intonsereadis iis Pestilentiae descriptionibus quae ab Hippocrate ac Thucydide litteris mandatae sunt, illud notat, quod Thucydides eam, minime quidem Medici more , sed prout singula

185쪽

PRoe- la ipsi , tanquam communi cuidam inspectori, expresserit . Utroque modo fe- cisse id videtur Procopius: nam praeter observationes de Gravidis supra positas, quarum tres tantum evaserunt, fluxus e Bubone ab eo primum animadversus est certissimum salutis indicium attulisse, quod in eodem casu etiamnum obtinet. Medici quoque sermone utitur, de v riis medendi rationi hus, quas experti sunt homines, & quemadmodum eae frustra fuerint , t quens , ut de Balneis, &c. item de diversis aegro ἀtantium Symplomatis ac speciatim quod ad Febrem attinet, neque coloris mutationem neque aestum in corpore suisse ait: & Febriculam adeo lentam usque ad vesperam extitisse, ut ne Me indicus quidem, explorato Pulsu , discrimen tallum subesse vereretur. Videbis in lectione Thucydidis ac Lucretii, nullam aliam ejus temporis homines habuisse dignoscendae Febris rarionem , quam ex tactu corporis : si quidem ara tentam di Pullium, atque ex eo judicandi , posterioribus aetatibus inventa est . Is etiam narrat, quam, parum in causis morbi vulgo prolatis acquiei cerent : ideoque eorum qui Ulceribus Pelli lenti bus mortui sunt cadavera aperuerint, atque ingentem ortum intus Carbunculum deprehenderint.

Unde disci potest , etiam ejus aetatis Medicos in nullo Seientiae genere hospites suisse , quae ad Artis Praxin promovendam pertineret , iique , ut Anatomiam praesertim excoluerunt, iacui ex hoc loco constat , Ea quoque in reinctos eam usus deduxerunt, ope ejus morborum

186쪽

causas & varia investigando Symplomata. Una res in Historia hac magnam attentionem mere. Ntur' ea de Contagione est . Neque Medicus ne- que alius quispiam , Procopio referente , contreis statione aegrotantium aut mortuorum s ob eam

solam caulam, hoc, ut opinor, intelligi vult Jvitio correptus est plurimique mirandum in modum integri permanserunt quanquam infructos curare ac sepelire non desissent : illud etiam subiicit Euagrius , licet id magna ex parte contagiolum suerit , quosdam ramen, qui juxta decumbentes , vitam perosi , haererent , neque morte neque morbo excipi potuisse . Ac prose. Eho in Morbis omnibus Epidemicis, quantacunque demum is Contagio subiit , exempla adduci possunt , quae hanc non ad singulum quemque pertigisse demonstrent . Ipse etiam Proco. pius Pestem illam per Contagionem fuisse propagatam censuit, uti liquet ex iis quae postea suta

jicit , hanc si ilicet semper juxta Mare initium sumpsisse, atque inde diffudisse se in Regiones Mediterraneas: quae res omni ratiocinatione sortior

est ad probandum illud , quod Morbus hie per

Commercium & Communicationem , & a longinquo apportari & in longinquum dispergi possit. Et haec quidem vulgaris fuit in primis aetatibus opinio. Sed ut illuc unde abii , fi modo haregressio est , revertar ; de quarto jam ultimo. '' que ex Veteribus Scriptoribus Graecis , quod in me suscepi , loquar . Is est Paulus , qui licet a Clerico in Quarto Saeculo collocetur:

haud

187쪽

PAUL s. haud ante Septimum vixit: quique, utut Col-A.D. 54Q- lector ,

tamen ab Oribasio f prout hic mutilus jam a nobis legitor J Aetioque plurimum differt: & multa ab Alexandro , non modo senssim exprimens, sed & ipsa quoque verba exscribit. In aegina Insula natus est , peregrinationes multas obiit, & magnum ita in diversis Regionibus medendi usum acquisivit . Atque ei laus tribuenda est , quod Morborum descriptiones tradat breves ac plenas : isque utcunque exscriptor, de Morbis Mulierum , quod notatu haud indignum est, speciatim agit , primusque eX Omnibus Viris quorum memoria ad nos pervenit , Artem obstetriciam tractavit : unde ab Arabubus obstetricius etiam dictus est Librumque a Faeminarum Praegnantium malis orditur. Quaedam Veterum Medicorum fragmenta Paulo accepta ferri debent ' ac praesertim Epistola Dioclis ad Antigonum de tuenda

Sanitate. . . Lubet autem de hoc Auctore sententiam

meam paulo distinctius proferre, ideo quod a non nullis ita despici videtur , ut in eo nihil cujusvis momenti occurrere contendant. Atque intra

Sextum ejus Librum consistens , Utrum hunc re operam omnem in alienis laboribus colligendix minime consumsisse , haud dubitanter probari posse concipio . Liber iste Operationum Chirurgic rum enarrationem seorsim complectitur : quod opus in suo genere persectissimum judico , ex iis saltem quae ante Scientiarum i instaurationem prodierunt . De operationibus loquor , quaa

188쪽

MEDICINAE. s

manum exigunt; nam ea quae extrinsecus appli-PAVLus. eamur Vulneribus Ulceribusque ac caeteristi is , in Quarto Libro sese exposita sunt . Ex ipso autem illo Volumine satis constat, opstrationes Chirurgicas a Paulo ipso administratas suis. se : siquidem varias rationes, & ab Antiquis , &a coaetaneis suis, & a se ipso usurpatas, describit. Harum etiam eventum saepe coniimemorat . dc felicem & infaustum : deque eodem arguis mento agens , Galenum in omnibus adeo non exscribit , ut ab eo interdum dissentiat , RG centioremque Experientiam illius Doctrinae praeserre videatur. Ita in Capitulo de Aneu-irysmate, adductis iis quae a Galeno de hae redicta sunt, opinionem suam de curandi ratione interponit. Eodem modo cum Leonide asit f qui& ab eo & ab Aetio frequenter nominatur Iin tractatibne Herniae Vari colle . Immo Antiquos ita parum superstitiose sequitur , ut iis , quae ab Hippocrate ipso de Nasi fracti repositione

praecipiuntur, minime contentus, magis recen tem viam proponat , cui potiores etiam dese re videtur.

Quid si etiam Collector iste multa nos in hae Arte doceat, a nullo antea , quantum sciri potest, Antiquiore memorata λ quod inquisitione ficta alia quis verissimum , credo , reperiet : praesertim si cum Celso conseratur , qui Chirurgiae statum , prout illa Veterum ac suo tempore sese habuit, accuratissime nobis . ante oculos posuit ; cui quidem , Galeni artate , vix . quicquam iner Tom. III. N men

189쪽

PAVLvs. menti accessit. Tamen in multis rebus fusior&A- inplicatior est Paulus ' sicut in curatione Hydrocephali, in Paracentesi , sive in Thorace , sive . in Abdomine facienda &c. & in Calculi e Uesica extractione , Celsus quidem omnes , infra nonum annum 3c supra decimum quartum hac uiatima Operatione interdicit ' eandem Paulus in media, Sc aliquando in provecta aetate, ad mitistit , licet hanc in primis aetatibus optime cedere lateatur . Illud in hac operatione amplius animadvertit, quod in ipso Perinaei medio minime fieri debeat incisio , sed oblique i in altera parte ,

idque sinistra , versus clunem : quodque ex insecus hanc amplam esse oporteat , intus vero haud ampliorem quam ut per eam exitus Calculo detur. Sunt & alia in hoc Volumine Chirurgico, quae nova plane videntur: ut cum de RPatellae fractura' agit , quem casum rarius inciis dere ait, licet is Chirurgis nostris saepenumero occurrat. Eius nullam mentionem habet Celsus.

Venas Iugulares in obstinatis oculorum fluxionibus aperit Paulus; quod quidem experimentuma nullo Antiquiore factum invenio, si Alexandrum excipiamus , qui hunc Venaesectionis modum adhibeti in * Angina. Describit etiam ille Arterias pone Aures incidendi rationem , quam in Ophthalmia usurpat ac Uertigine : contra celsi, Aphorismqm , qui Arteriam divisam negat rurin,

sus coire . t Tamen Arteriam ab Aretaeo , &nonnunquam a Galeno aperiri jussam videmus , ut alias iusius ostendetur . Ac prout ille Cu-

190쪽

curbitulis frequentius utitur , ita quoque no PAVLus zvum instrumentum ad id, sive Scarificatorem , ud invenisse videtur , qui , tres cuspides h

bens , tres incisiones uno eodemque tempore faciat a

Caput de Telorum & , Sagittarum, &c. ex. tractione notatu dignissimum est, & multa magnae utilitatis praecepta continet' descriptio avis tem Telorum , quae 'apud Veteres in ea aetate ac praecipue apud aegyptios, in usu erant, ad modum curiosa est, dilucida , ac brevis . tVaria Herniarum genera , praesertim φ Intestinalem ample accurate describit ejusque causas & Symplomata differentia explicat, proue ea vel li Ruptione , vel a Distentione Perito. n i ortum ducit e unde In testinum , quod Ilei pars est , hujusque Membranae Productionibus intacumbit , facile.vel in Inguen vel in Scrotum prolabitur. Ideoque in quibusdam casibus necessario faricienda est incisio , ut reponi possit Intestinum :quae quidem Operatio accurate admodum hic ac minute traditur, magis etiam quam in Celso: haec autem ab Antiquis probe cognita , CRousseto , Ρaraeo , & Hildano commendata, a praestantibus denuo, quibusdam apud nos Viris renovata est . Celsus quidem ait, id remedium esse quod puerilis tantum aetas & modicum malum , recipiat : ac duo postremo memorati Auctores id solum in ultima necessitate , pro extremo refugio praecipiunt: constat etiam illorum tempore rem fere in desuetudinem abiisse : quanquam stXN 2 em. a 4 r. b 86. e 6, 6s.

SEARCH

MENU NAVIGATION