Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1719년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

rat, Maεistrorum Collegio , e quo suerant ei

chi, reiuruit; rescissis omnino durioribus eorumdem Mistrorum Saecularium contra praedictos Religiosos Statutis. Causam harumce turbarum,quae contra Fratres Praedicatores ac Minores in Academia Parisiensi excitatae sunt, aperiam in sequenti Colloquio. Hic tamen breviter observabo , uasesium Bulaum, qui tomo universitatis P risiensis hanc invidiosam litem repetere, & obligata iampridem vulnera de industria refricare voluit, non ea, qua par est, reverentia loqui de Alexandro In eo solo nomine, quod Summus ille Pontifex Dominicanos, & Minoritas contra eorum in Academia Parisiensi aemulos Apostolica authoritat

defenderit. Haec quippὰ sunt praedicti Scriptoris uerba stomachi di querimoniarum plena, quae leguntur pag.3 s. Quis non fremat, inquit, cum audit tot Bullas , tam ob levam causam datas tot fulmina manu Apostoliea emissa ' Quis non miretur , Summum Pontificem, alioqui virum optimum, ita ab inimicis universitatis indues populse, ut tam vehementer persequeretur Academiam Parisiensem , quod nollet alterius ordinis, in Instituti bomines in suum consortium admittere t Tunc enim Academici damnatum fui in Guillelmi d Socto Amore libellum minus impatientirferebant: sed Oiolari ab istis hominibus , seu Mendicantibus , sua Privilegia, libertates imminui, Statuta infringi, cum inimicis ab inimicis eogi, conversari,

omnia habere cum acerrimis persecutoribus communia,

aeno verbo cum percussoribus societatem inire compelli, hoc veris, supra quam dici potest, indignantἡr ferebant. Et pag.363. haec habet: Anno MCCLXI. octavo Nac' Iunii Alexander In moritur: quo mortuo pacatiorOF

102쪽

fuerunt Muse Parisienses , quas toto sui Pret Matus tempore duri md tractavit σ persecutus est ob Willeiamum de Sancto Amore Mendicantium malleum , quos ille tuebatar. Itand Alexander In toto sui Pontificatus tempore Academiam Parisiensem persecutus est , quia Willelmi . Sancto Amore Doctoris Parisiensis libellum contra Religiosos Mendicantes temere scriptum,& erroribus scatentem proscripsit,& Dominicanos ac Minoritas injustd vexatos, praecipud Albertum Magnum, Thomam Aquinatem, re Bonaventuram, fulgentia suorum ordinum, ac t

tius Ecclesiae Lumina strenud tutatus est, Sanct millos Doctores, qui non sanctimoniae solum, sed de doctrinae splendore toti orbi praelucebant, Ma strorum Parisiensius Collegio, d quo expulsi fuerant, auctoritate Apostolici restituit Itane , inquam, Alexander In Academiam Parisiensem persecutus est , qui in suis ad eam scriptis Epistolis ,

quae legi possunt apud ad annum MCCLV. multis encomtis illustribus illam celebrat , eamque appellat Lignum vita in Paradis Deir Lucernam fulgoris in domo Domini, facundam eruditionis parentem : fulgidum Solem doctrina , qui per totum Orbem elara intelligentia lumen fundens, depellit ignorantiae tenebras, ruditatis abstergit caliginem , aufert imperistia nubilum, promit illuminationis auroram, cognitiο-nis pandit serenum,in lucidum silentia monstrat diem, rigat documentorum suorum fluentis paradisi omnem terram , or bonorum instaentia dogmatum instruit Erimbuit universum, copiosis, O dulcibus sapientia fructibus reficiens Ecclesiam, Mundum pascens; quia de Parisiis, velut de parentis sinu partus Mentiarum pia

rimi prodeunt, de ipsa recta ac perfecta disciplina s

103쪽

boles gignuntur. Hinc procedit incidita Doctorum pra-spia , oinc alta progenies provenit peritorum, quibus risianus illustratur populus est Fides catholica roboratur . Prosecto, quicumque tot encomta , quibus Alexander uri Pontifex Maximus Academiam Parisiensem prosequitur, semoto omnium partium studio, & abdicatis omnibus praejudiciis expendere haud gravabitur, confestim nullo negotio fatebitur , Summum illum Pontificem impense Academiam Parisiensem coluisse , & de ea optime meritum fuisse, dum Fratium Praedicatorum ac Minorum, qui ex ipsius gremio fuerant exclusi, patrocinium suscepit, eosque restitui jussit. Mortuus etho lexander Octavo Kalendas Junii anni MCCLx I. cum annos sex, menses quinque, & dies totidem Ecclesiam Romanam gubernasset. Post Alexandri Iri obitum Sedes Apostolica duobus mensibus & totidem hebdomadibus cui vacasset,inauguratus est die Iv. mensis Septembris

anni millesimi ducentesimi sexagesimi primi Pontifex Maximus urbanus hujus cominis In dictus ante Pontificatum 7acobus Pantaleon, natione Garulus in Trecensi Urbe humili loco natus, utpote Sutoris veteramentarii filius,sed virtutibus & doctrina per inferiores dignitatum gradus ad Apostolicam Sedem elatus. Primum siquidem fuit Canonicus Tricassinus, dein Laudunensis Archidiaconus , postea Virdunensis Episcopus, Alexandri In in Pomeriana, Prussia, universaque Germania Legatus ;mox Patriarcha Hierosolymitanus , ac tandem Summus Pontifex. Sub illius Pontificatus initium Micbael Pavologus Imperium Constantinopolitatium Latinis eripuit, ad Graecos revocavit. Quod aegre

104쪽

aegrd ferens Romanus Pontifex, sacram Expediti

nem indixit, quam ut averteret Michaeι Palaeologus Graecoruna Imperator, Ecclesiae Graecae cum Latina conjunctionem se vehementer optare, missisque oratoribus, quos summa laetitia & humanitate exincepit urbanus In sacrae illud unionis negotium Procurare, totisque viribus promovere se velle significavit. Ma redum Siciliae Τyrannum anathemate perculit urbanus I, Eum in Campaniam cum Saracenorum auxiliaribus copiis irrumpentem, contracto Crucesignatorum exercitu fugavit,. Regnoque abdicavit, quod in Carolum Andegavorum Comitem, S.Ludoliet fratrem,de Cardinalium consilio transtulit anno MCcLxiii. Festum Corporis

Christi quotannis in universa Ecclesia tritu solemni celebrandum instituit idem 4 Summus Pontifex S. Mebardum Episcopum Cicestriensem in Anglia in Sanctorum album retulit, cujus Sancti Episcopi vitam duplicem edidere Henschenius & Papebraebius inter Acta Sanctorumimensis Aprilis, unam ex Ioanne C gravio acceptam & descriptam ab A ctora Anonymo, alterami a Fr. Radupho Ordinis Praedicatorum concinnatam . Monialibus Ordinis S. Clara Regulam tradidit urbanus IV. .mitiorem, di teneri sexus infirmitati accommodatiorem ea , quam eis dederat S. Franciscus. Hinc Sanctimoni

Ies illius Ordinis, quae hanc Pontificis Marrimi. Regulam profitentur , urbaasa propterea

nuncupantur. Obiit urbanus IV. sexto Nonas Octo bris anni MCCLxIv. postquam annos tres, melisem unum & dies quatuor Eccaesiam Romanam rexi se

set, Vir sane magni animiri eximiae pietatis, & d, ta

cium

105쪽

rium quinque mensium ab obitu urbani IRelectus est Pontifex Maximus Guido, Episcopus Sabinensis, dictus in Pontificatu clemens IV. Hic fuit natione Gallus, qui post mortem uxoris, quam duxerat,& ex qua duas filias susceperat, Sacris.ordinibus initiatus est, ac primum Podiensis, sive Aniciensis Archidiaconus , indeque ejusdem Ecclesiae Epist pus, ac paulo post Archiepiscopus Narbonensis , &ab urbano Iy. Cardinalis Episcopus Sabinensis creatus fuit, demumque ob virae integritatem,& in rebus agendis solertiam, omnium Cardinalium Q fragiis electus est Romanus Pontifex, dum absens esset, & a Legatione Anglicana, ad quam ab urba

noti . missus fuerat, rediret. Hoc nuncio in itinere accepto, Viterbium pervenit, & die xx II. mensis Februarii Cathedrae S. Petri Sacra anni MCC v. coronatus est . Primo statim Pontificatus ingressu rerum contemptus Mundi, & incredibilis erga propinquos suos moderationis praebuit exemplum .

Seripsit siquidem interrrimus ille Pontifex Epiastolam ad Petrum Grossum nepotem suum , qua ei significat, se nullo pacto velle, ut aliquis ea ,suis agnatis obtentu ipsius sublimationis infletur, sibiq; non licere, quod suum non esset, dare propinquis . Promittit tamen se daturum sorori Petri Gros, ad quem scribebat, trecentas libras Turonenses,li ipsa filio simplicis militis, hoc est, nobilis, desponsaretur; si vero altiores nuptias ambiret, nec unicum denarium largiturum. Hujus propositi adeo tenax filii Sanctissimus ille Pontifex, ut non solum duas filias, quas, ut diximus, ante Pontificatum susceperat, innuptas reliquerit, sed etiam filio fratris

sui Clerico , tres Canonicatus possidenti justerit,

106쪽

ut,duobus dimissis, quem marime raptaret, lusicum retineret. Hujus Summi Pontificis is qui carni &sanguini nunquam acquievit, is uiolam ad Petrum Grojjum de Sancto Muidis nepotem suum edidit insitis Annalibus Odoricas Radinaldus , ς-mque Colle mctores Conciliorum inseruerunt tomo 11.Pag.83 Q. Verum, qui in propinquos suos beneficia sic temperabat Clemens In Pontifex Maximus , in proximum di pauperes summae liberalitatis erat , & i , emergentibus temporum dissicultatibus Ecclesia- sticas opes pro Ecclesiae utilitate profundebat . Siciliae Regnum Andegavensi, S. Ludovci GaIliarum Regis fratri, Apostolico jure donavit . & r portatam iu eodem Carolo, novo Siciliae Rege,insignem. victoriam , . in qua deleti sunt: Gibellini, Manfredus Siciliae Tyrannus caesus, ejus uxor, filii . ac praecipui Duces capti, gratulatus est Idem Summus Pontifex , &-Sicilia Regnum ata

ctantem anathemate perculit.Accepto de calamito

so Christianorum in Syria statu, & Soliani Babylo

nii progressibus nuncio,vmnes Principes Christia nos, sed praesertim S. Ludomesm Galliarum Regem ad succurrendum , bellumque Sacrum in Syria iii-staurandum vehementis adhortatus est, di negotium habitum sub decessore suo urbam In do Unione Ecclesiae Graecae cum Latina , mittis ad Miaebaeum Pataologum Graecorum imperatorem Virii Religiosis ex Praedicaturum ordine Apocrisariis, promovere ac perficere in votis habuit . Ita Juris Disciplinam exacte didicerat clemen 'Pontifex Maximus , ut Durandus eum Lumen juris, platin 'urisconsultum totius Gallia siue cootentione: prima

rium, di Onuphrius Iu reconsultorum peritu um

107쪽

appellent. Viros doctos impense coluit, & Sa cis Thoma Aquinati Neapolitanum Archiepiscopatum obtulit,quem Sanctissimus ille Doctor eximia, sed sibi congenita humilitate, conitanter recusavit. Denique , omnes Sanctissimi Pontificis numeros postquam explevisset Clemens In obiit Viteriai in

Vigilia S. Andrea anni MCCLxv III. N in ea urbo in Ecclesia Fratrum Praedicatorum sepultus est . Rexit Ecclesiam tribus annis,. mensibus novem , diebus viginti quinque . Post mortem clementis IV. Sedes Apostolica, ob varia , contrariaque Cardin lium studia vacavit annos duos, menses novem &dies duos. Tandem sex Cardinales, in quos caeteri, alii ei dem Collegii omnem suam novi , eligendi Pontificis auctoritatem, edito Compromita, resu-derant; elegerunt Thealdum , seu Thaobaldum, Pla, centinum, Archidiaconum Leodiensem , qui tu a temporis cum Christiano exercitu in Syria degebat. Huic electioni factae Kalendis Septembris au-

ni MCCLxxI. omnes Cardinales lubentissime unta ore, una mente, comminibusque sustagiis cousea strunt, ac Thealdum Romam e Syria reversum VI. Kalendas Aprilis anni MCCLxxi i. in Basilica S. Petri Romanum Pontificem, dictum Gregoriis X. ina iurarunt . In res Palaestinae plurimum intentias.

iiii Summus ille Pontifex , & sicut , e Syria a tequam discederet, promiserat his verbis: Si obli-eus Dero tui Hierusalem , oblivioni detur dextera mea, oninem adhibuit sollicitudinem, ut subsidia nova Christianis in Oriente militantibus suppedit retitur,& ut Graeci,quibus Michael Palaologus imperabat,deturbato d Solio Costantinopolitano BalduMao, ultimo ex I.atiuis ConstantiaopolitanoIniper

108쪽

tatem revocarentur . Metuebat quippe, ut jam ob-' servavimus, Michael Pavologus , novus Graecorum Imperator, Principum Latinorum adversus se con spirationem, quam ut a se dissipellere studeret, Gregorium x Romanum Pontificem nova fidei profes- fione, & Ecclesiae Graecae cum Latina unione sibi conciliavit. Eam ob rem, Gregorius x. Concilium Oecumenicum Lugdunense II. celebravit anno MCCLxx Iv. in quo Graeci Spiritus Sancti a Patro Filioque procelsionem festis vocibus agnoverunt, Terrae Sanctae decreta sunt auxilia, & sancita salu-herrimis Statutis Ecclesiae Disciplina. Sed de hoc Concilio Generali Lugdunensi secundo uberius in quarto Colloquio disseremus . Flydulpbi Imperatoris electionem confirmavit Gregorius X. & A bonso Castellae Regi suasit, ut Imperii juribus cederet, sicut in superiori Colloquio observavimus. Italiae Provinciis ac Civitatibus pacandis, & Gibellinorum, Guelsorumque factionibus, quibus tota Italia perstrepebat, extinguendis, totum se dedidit Summus ille Pontifex , & in id praesertim incubuit, ut Christianorum Principum arma stringerentur in fidei hostes, maxime Saracenos,ad quos profligan- γdos scripsi: ad Philippum IIL Galliarum Regem , ut subsidiarias copias in Syriam mitteret, eidem Regi Postea gratulatus est, quod sumptis Crucis Insigni-hus, Sacram Expeditionem in Syriam mitteret, eique Gallicani Cleri decimas concessit, ad conficiendum contra Saracenos bellum necessarias. Mortuus est Gregorius X. Aretii in Tuscia dia x. Janu rii anni MCCLxxv I. cum sedisset annos ab electione quatuor, menses quatuor, &dies decem ς a Consi Tom.n G cra

109쪽

cratione vero tres annos, novem menses, & dies quindecim. Eum miraculis post mortem claruisse, testantur Ptolomaeus Lucensis, & S. Antoninus . Idem

etiam legitur in Monumentis Aretinae Ecclesiae, &in Vaticano Codice a nostro Baovio tu Λnnalibus Ecclesiasticis laudato. D. Fuitne diuturnior Pontificatus successoris Gregorii X. t M. Innocentius se Hadrianus V. Ac Ioanties XX. qui post Gregorium X. Sedem Romanam tenuerunt, brevissimum Pontificatum gesserunt . . At eni a. post Iusta Gregorio M a Cardinalibus, ut moris est, peribluta, Petrus de Tarentasia,Episcopus Ostiensis, ex ordine Fratrum Praedicatorum altum plus, vitae integritate & praecellenti eruditione praeditus, electus fuit Romanus Pontifex, dictusq;-V. quem acerba mors sexto mense Pontificatus per unum alterumque diem inchoato rapuit, & spes i gentes ab Ecclesia de illius regimine conceptas praecidit die xxi I. Iunii anni MCCLxxv I .Praeter singularem eruditionem, librorum, quae adhuc supersunt monumentis, contestatam, paremque morum

sanctitatem, formam & pulchritudinem dignam Imperio, qua sui Saeculi hominibus praestabat Inn centius V. Pontifex Maximus,multis aliis praeclarissimis dotibus , ex quibus quamplurima in Rempublicam Christianam bona derivarunt, in Ecclesia l' praefulsit, eaque in Pontificatu prudenter feliciterq; peregit, quae multorum annorum aequare & imple re spatia possent. Innocentio V. suffectus est Ottobo- Patria Genuensis, Diaconus Cardinalis Tituli Sancti Hadriani, ob idque dictus Hadrianus V. Cujus

Potiti ucatua bievissimus suit. Obiit siquidem Via

110쪽

terbii altero ab electione sua mense necdum exple-.to, die videlicet xvIII. mensis Augustian.MCCLXXVI. Hadrianum H in Pontificatu excepit Petrus Iuliani

natione Lusitanus , Cardinalis Episcopus Tuscula- , nus, dictus Ioannes XX. Fuit hic Pontifex eximiae ieruditionis vir,& in Physicis praesertii ac in Medicinae Disciplina versatissimus. Ad pacem inter Prin-cipes Christianos conciliandam,ad debellandos Fidei Christianae hostes,& ad promovendum S.Uni ianis Ecclesiae Graecae cum Latina negotium omnes suas curas convertit. Hinc Philippum Galliaruui Regem ad Syriacam Expeditionem,quam voverat, perficiendam, missis Legatis, vehementer adhorta tus est. Petro Aragonum Regi decimas ad propulsandos Mauros, qui in ejus Regnum irruperant, . concessit, sicut & Guidoni Flandriae Comiti, qui Syriae defensioni arma consecrarat. Misit etiam idem. Summus Pontifex Legatos Apostolicos Deobum ac iSalvium ordinis Fratru Praedicatorum ad Micb-- iam Pavologum Graecorum Imperatorem a & ab eo .. obtinuit, ut juratam a suis oratoribus in Concilio. Generali Lugdunensi II. utriusque Ecclesiae α Latinae unionem coram Legatis Apostolicis con . firmaret, ut liquet ex Litteris ejusdem Imperatoris. ab Odorico Radinaldo relatis ad annum MCCLxxv II. Num.xx I. Viros litteratos, teste nostro Ptolomaeo , Lucensi, singulari affectu complectebatur, fovebat, Deneficiis cumulabat 7oannes XX. quem alii appel- .larat Ioannem XXI. quique tam infelici, quam ino- .Pinata & praematura morte extinctus est . Soluta si quidem Camerae suae contignatione, eaque subin- cie corruente, inter ligna & lapides collirus ac op- . pressus est, indeque aegre retractus, sex dumta ac b

SEARCH

MENU NAVIGATION