Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1719년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

Duces Regni administrationem sumpserunt, Ludoetico, Regis fratre & Aurelianorum Duce, rejecto , quaeres Burgundion n inter & Aurelianensem, ac utriusque stirpem implacabilis odii semen, bellique civilis fomitem subministravit, sicut commodius referemus in Colloquio I. in Historiam Saeculi decimi quinti, ubi de Carolo UL Galliarum

Rege, qui obiit anno MCCCCxx II. plura, auxiliante Deo , dicemus.

D. De Galliarum Regibus uno spiritu multa continenter dixisti, quae mihi summae voluptati

fuerunt, tantum abest, ut taedium aliquod attulerint, nec minorem , ut spero , voluptatem percipiam ex brevi narratione rerum , quae Saeculis

XIII. & XIV. sub Castellae, seu Castiliae Regibus in Hispania gestae sunt.

M. Alpbonsus Vm. seu, ut alii volunt, III. Castellae Regnum , ut jam observavimus in Colloquio I. in Historiam XII. Saeculi, Sanctio hujus nominis III. patre suo defuncto, anno MCLvIII. administrare coepit, ac subinde decimotertio ineunte Saeculo quadragesimum secundum Regni numer bat annum. Hispaniam id temporis Saraceni misere vexabant. Miramolinus quippe Tunisii Rex totam vincendo pervagatus Hispaniam, Arelatum αΛvenionem usque perruperat . Sed anno MCCX. quatuor Reges, Castellae videlicet, Aragoniae, Lusitaniae, & Navarrae , junctis viribus contra Saracenos progressi sunt, eosque tanta strage profliga-xunt, ut ducenta millia cecidisse dicantur, e Chri stianis vero viginti quinque, aut triginta dumtaxat occubuerint. Post hanc nobilissimam Hispanorum victoriam, quam narrant Toletanus Archie-

72쪽

ehiepiscopus lib. 8. de sebus Hispania , & Ioannes

Mariana lib. Io. cap. 23. & aq. Saracenorum in Hiis spania res inclinare coeperunt, adeo ut paulatim amissis Provinciis, quas invaserant, nihil eis praeter Granatense Regnum reliquum fuerit. Obiit phonsus Castellae Rex anno MCCxIv. plenus non tantum dierum, sed virtutibus & honore cumulatissi me exornatus , cum quo totam Castellae gloriam, sepultam scribit idem Ndericus Ximenius Archiepiscopus Toletanus. Vixit annis LxII. e quibus annis tribus & quinquaginta regnavit, ac filium reliquit Regni haeredem Henricum annorum undecim Puerum, quem ex sua conjuge Leonora, filia Henrici

Regis Angliae, susceperat. Post obitum itaque phonsi patris Rex Castellae salutatus est Henricus sub tutela & institutione sororis suae Berengaria , conjugis Alphonsi Legionis Regis. At diu non regnavit Henricus hujus nominis primus, nam dum Palentiae in aedibus Episcopi cum aequalibus luderet, cocti lateris ictu vulnus accepit in capite , α ex eo undecimo post die e vita migravit vIII. Idus Iunias anni MccxvII. In ejus locum sussectus est Ferdinandus hujus nominis M. filius Alphons Legionis Regis, & Berengaria ejus conjugis . Utroque Regno Castellae videdicet & Legionis potitus est Ferdinandus, omnibusque Hispaniae finibus Mauros Procul eliminavit,praeter Granatam, cujus tame Regem sibi tributarium fecit, magna ubique edita Barbarorum strage. Diem supremum obiit Ferdi- Hispali Kalendis Iunii anni MCCLII. cum annos xxxv. Castellanis , Legionensibus vero xx l I.

imperasset . Ferdinando successit Alphosius x. filius Ferdinandi III. Hic illa Asbonsus est, cui, ut supra

73쪽

dicebamus, variantibus in creanuo occidentis Imperatore sententiis, Imperium delatum est,causaq; sub Alexandro In urbano In & Clemente' judicata , demum sub Gregorio X. jure cedere coactus est . Astronomiam , bderalemque Scientiam professus est idem Alphonsus, di i a tanta cum laude

versatus, ut quae modo extant Astronomicae Tab

Iae, ab eo dicta sint Alphonsina. Primus etiam fuit Hispaniae Regum,qui leges & Edicta vulgari Hispanorum lingua condiderit,cum antehac Latino idiomate publicis in tabulis exprimerentur. Sacroa Bibliorum libros in vernaculam linguam vertendos quoque curavis. Obiit Alphonsus Rex Castellae, a perduelli filio suo Sanctio Regno exturbatus ,

ctius hujus nominis In illius filius, spoliati ejectiq;

e Regno patris nota ad posteritatein infamis , Rex Castellae salutatus est , di undecim annis Regnum a tenuit, obiitque Toleti Kalendis Maii ann.MCCxCv. Princeps fiat teste Maxiana,magnis Principibus exs- auatus fortitudinis, aequitatis, prudentiaque laudibus. sed egregiὸ callidus, sagax, neque uno loco erudelitatis impressa vestigia ad psieritatis invidiam relinquens. Post obitum Sanctii Castellae Regnum excepit Ferdinandus IV. eius filius, quod annum agens aetatis nonum per matrem suam Mariam filiam Alphoci Infantis de Molina gessit. Unde Ferdinandi Regis aetas adolescentior,ejusque matris Maria cumino nuptiae, quae ob impedimentum propinquitatis erat enim Maria neptis Sanctii) a Martino IV. Pontifice Maximo rescissae fuerant, civilibus, externisq; hellis locum dedere . Una ex parte Aragoniae, Na-varrae, de Lusitaniae Reges, ex altera A bonsus de M

74쪽

cerda, dioannesque patruus, quorum alter se Callelis Iae Regena, alter Legionis asserebat, junctis copiis& opibus in Ferdinandum IV. arma moverunt ἔprudentia tamen matris , incolume filio Ferdinando Regnum servavit, ac pace inter Principes composita, octodecim circiter annis Castellae Regum gu- hernavit Ferdinandus IV. Obiitque vII. Idus Septem-hris anni MCccxi I. Ferdinando successit ejus filius ψbonsus hvaus nominis a Ladhuc puerulus, utpotcnatus dumtaxat Mnum unum & dies sex , quod in

causa fuit, cur, Rege adhuc minore, intestinis dissidiis foedum in modum laceratum fuerit Castellae Regnum. Anno aetatis suae decimo quinto Alph Ius Regni administrationem capessivit. De Jhauris insignem victoriam reportavit ad Tarusam anno MCccxx. & ab iis saepius praelio victis plura recepit oppida, rerumque annis triginta Octo potitus, Pe Bis contagione correptus decessit in obsidione C stri de Gilbratur die xxv i. Martii anni McccL. Ex Maria Lusitaniae Regis filia , di legitima con juge sua, unicum reliquit filium, videlicet Petrum , Regni haeredem . At ex Leo ra Gusmania, pelliceo sua, quam in deliciis habebat, plures suscepit, relis quitque liberos, Henricam scillaeti Fredericum, San istum , Telium , Petrum , di Didarum . Mortuophonis successit ejus filius Petrus ex Maria legitima conjuge procreatus , qui Crudelis suit appellatus , non solum quia impudicis Maria Padillis amoribus irretitus, Blancam, Joannis Ducis Borbonii filiam, quam sibi legiximo matrimonio copulaverav, injuste repudiavit, captivam omni solatio destituta νdetinuit, ac tandem ve ueno extinxit; verum etiam

quia multos Viros Priucipe a serro peremit. Idem

75쪽

crudelitatis genus exercuit in tres fratres suos no thos, seu in Fredericum, Petrum , & Didacum, quorum etiam matrem Leonoram G maniam Principatus sui initio occidit. Rubeum, qui cum Machometo de Regno Granatae contendebat, quique advertae factionis viribus impar ad eum confugerat, humano divinoque jure violato, jugulavit, inhians thesauris, quos advexisse secum putabatur. Cum igitur , regnante Petro Crudeli , foeda esset Hispaniae' facies, & bellis civilibus externisque deformata , sicut Mariana lib. 17. aliique Hispanicae gentis Historici describunt, tres adhuc superstites Petri Cru-' delis fratres nothi, nimirum Henricus , Sanctius , α lius, mortem matris suae Leonorae G mania , ac fratrum suorum ulturi, ad Aragonum Regem sese receperunt, impetratoque auxilio , Caslesiae fines adoriuntur, &, expulso Petro Cradeli, regium n. men sumpsit Henricus ejus frater nothus. Animum tamen non despondit Petrus crudelis, sed in Vast niam pr.ectus, Anglos , qui hanc Provinciam tenebant, ostentata praemiorum,praedaeque spe pcllexit, ut ei suppetias ferrent . Inito praelio adverbus Menricum victoria potitus est Petrus Crudelis , eumque finibus Hispaniae exegit. Victus Henricus in Galliam venit, instauratoque bello Francorum Regis Caroli V. auxilio adjutus, commisio apud UP-Pidum Montielem praelio, Petrum crudelem supera- vir, captumque ac de fuga cogitantem stricto gladio confodit. Haec Petri crudelis mors contigi cdie xx III. mensis Martii anni McccLxIx. anni vero Regni Petri Crudelis undevigesimi. Sublato Petro crudeli, Castellae Regno, nemine reclamante, Poti

tu. eit Henricus hujus nominis II. filius Alphonsi M.

76쪽

le Leonor ictu anis, illudque sapienter rexit usquet ad annutu Mucia xx .. quo e vivis excessit. Narrat Muriana lib.17.--Hi paniis cap. 2, isnricν

Casthuae. Regem, prae singulariis in se , qu eatorum ordinem, ob Beati Dpmiure i sui gentilis &agnati meiqOziam, complactebat ,iv l icto P QIpediem, an kqruin i veste, Doniinicani ordinis indui: u & ea ingui siri sepeliri Additi etiam idem, Setiptor.x3Hispaniae. i Regibus solemne suille ex eqsmmera ia Orduae, seu Fratrum Prae4icatorum , Smeerdcura detigern qm. Gnscientia mulnera detegerent.. Hiiis ludiniuitani. m obliter dicam, ab initio ordinis ad audiendas Catholicorum Regum .sse sessiones admissi.*nt, eoque praeclaro, ac perhonorifico munete continua aes perpetua temporu serie magno cum xeso & Ecclesiae Ognique utilit te perfimcti sunt usquα ad annum MDcc. quo, Carc Io II. . Hi*ania Rege ex Austriacorum progenie, absque liberis : defunctos Rex Hispaniae proclam tus eae Prisippus p ., exi Boihonio n Sanguine oriunduS , a qu22Sacerdotem e Societate Iesu sibi

Confessarium adscivit. u 2 ' I i '' ' .i D. Absolvistine seriem Regum , qui Saeculis XIII. M MV. Hispaniae, seu Castellae Regnum a

, . M.' . Duo adhuc supersunt Reges , qui saeculo XIV. Hispaniae . seu Castellae Regni. gubernacul intractarunt. Mortuo I mirim hujus nominis II. C Bellae Regi , quem in Dominicanum Ordinem optime affectum luisse diximus, successit goannes hujus nominis L ejus filius anno M cmxrx., Bellum ges

si e cum Lusitanis, Anglisque difficillimum , quod tanuein feliciter composuit. Totius Resia Comi-

77쪽

tia habuit Caracae anno MCCCxc. ad , deliberandum de inustis rebus Rempublicam, Ecclesiamque spe actantibus,& ad perversam , quae inoleverat, extir varidam consuetudinem,juxta quam Proceres Laica in iura Ecclesitarum involabant, & Patronorum o cupato nomine, Sacerdotes . exiguo ii ipendio comstituto, Ecclesiis p raeficere solebant , decimarum multo maximam partem pro se quisque domum avertebant, Eccletiarum jura impune occupabant. dabant & auserebant Templis mercenarios Sacer dotes atque temporarios . Hunc gravissimum 1erpentem id temporis in Hispania qusum ὶ merito' deplorat voannes Mariana cap. Iy. lib. I 8. de 'bus mispania , ubi etiam observat, praeaeos 7 nnucastellae Regis ad aequitatem, & ad sanciendam Ecclesiarum libertatem propensi conatus tuisse am- peditos Regulotuin intercessisene, morem astum per multas aetates continuatum , majorum merita ,& veterum Pontificum veniam excusantium, quos amplius urgeri haud visum Regi, ne nova offensio ne eorum animi irritarentur. Post e celebrata Comitia, Ioannes Rex Complutum venit, cumque septimo Idus Octbbris anni McccxC- ad quocidam spectaculum multum Africanorum exiluet. atque ut se oblectaret, ostentaretque peritiam . . 'equum, quo vςhebatur, calcaribus incitasset, ex eo uo praecipitatus momento temporis extinctus enci anno aetatis suae xxx IIIa egni x1 I. Reliquit Regni haeredem filium suum natum annos dumtaxat u decim, Henricum hujus nominis III. . qui post obitum patris Rex salutatus est, ejus tamen aetati m 1-riori r egendae, donec adolesceret, ac Regni adminiitiationi procurandae decreti mi ab Ordinibus

78쪽

Tutores, quorum aemulatione haud parum res turbatae sunt I Regnumque periclitari coepit tuin ab intestinis dissensionibus , tum etiam a Lusitanis ressu as interim promovere satagentibus , donec post tertium annum,pactis cum Lusitanis in annos quin decim induciis, compositae exterae distensiones , internae vero per Legatum Pontificis in integrum

restitutae fuerunt . Quatuordecim annos natus Re- .gni Castellae adminiit rationem. suscepit Henricus.

, Catharinam filiam Lecestriae Ducis sibi matrimo-i 'io copulavit. Cum Lusitanis haud infeliciter pu-i gnavit,& a Tameriane,Tartarorum Imperatore, ho-i norificam Legationem excepit, ad quem vicissim, I oratores misit. Tandem, cum uteretur saepius adi versa valetudine , & eam ob rem Valetudiηarius.1 vulgo appellaretur, obiit v I IKalendas Ianuarias,l anni MCCCC v II. aetatis xxv II. Regni xv II. Filium , reliquit Ioannem Regni CastelIae haeredem, cujuS.s msta referemus in Colloquio I. in Historiam, Me

culi XV. i D. Colloquium nostrum, si placet ,iabsolva- muS, &, ne quid eorum, quae ad notitiam,si tu i EccIesiae sub Principibus Christianis comparandam l juvare possunt, in eo desiderari videatur; totum i illud concludamus brevi narratione gestorum aci serie Regum , qui Saeculis XIII. & XIV. supremum

in Anglia dominium obtinuerunt. . .

Regum Anglorum seriem perduximus in Colloquio primo in Historiam Saeculi duodeximi Diniae ad 'chardum, qui anno postremo eiusdem Saeculi duodecimi vita functus regnare desiit in Anglia. Rehardo Angliae Regi deruncto successiet eius trater, dictus roa et Sine terrai quod ei a pa-

79쪽

tre nihil relictum esset. De iure ad Coronam Angliae contendit cum Arturo Britanniae Duce nepote

suo, & filio Gaufridi, qui frater erat Ioannis natum or. Arturi jura Philippus II. dictus Augustus Galliarum Rex protexit ac defendit. Sed Ioannes captum Arturum nepotem suum & Rothomagum abductum in Arce Nova inclusit, ac paulo post trucidavit. Haec mors Arturo injuster illata occasib-nem dedit gravissimis bellis, quae Philippus Augustus , ejusque filius Ludovicus VIII. Galliarum Reges contra-Αnglorum Regem gesserunt, de quibus bellis superius sermonem sat superque habuimus . Aliud acerrimum dissidium habuit idem Ioannes Anglorum Rex cum Inhocentio III Pontifice Maximo, qui in eum Excommunicationis sententiam tulit, & sacrorum justitium Angliae indixit , quod praedictus Rex Stephani Cantuariensis Archiepiscopi electioni obstinato animo intercederet,& Ecclesiasticos redditus sacrilega temeritate invaderet. Verum facti poenitens yoannes Rex, ut pacem cum Innocentio III. iniret, Regna sua fingi laect Hiberniae, Ecclesiae Romanae , seu Innocentio IV.

ejusque Succestaribus resignavit ac contulit, ut videte est apud Matthaum Parisium ad ann.MCCXI II. Obiit Ioannes Rex in pervigilio S. Lucae Evangelisae anno MCCxv I. Hunc Regem parum in fide Christiana constantem fuisse scribit Matthaeus Parthus, asserens illum de Resurrectione corporum ac l aliis Christianae fidei Capitibus male sensisse , quaedam impia ac blasphema saepe evomuisse , eumqtae ad ejurandam Christianam Religionem paratum Legatos misisse ad uiro molinum Africae & Marrochiae, ut ei Regnum suum Angliae tributarium reci-: cier e L.

80쪽

deret . Quae omnia fabulae simillima videntur. Post obitum Ioannis Angliae Regis proclamatus est filius ejus primogenitus Henricus hujus nominis M. qui, praesente Gaione Sedis Apostolicae Legato, fecit homulum Sanctae umana Ecclesia, O Innocentio Papa de Regno Angliae in Hibernia ; est juravit qu)d

mille marcas, quas Pater ejus semana contulerat Ecessae, fidelitet persolveret, quamdite praedicta Run Lateneret. Sicut testatur Matthaeus Parisius. Bellum adversus S. Ludovicum hujus nominis α. Galli irum Regem infeliciter gessiit Henricus III. ad Talle-hurgum datus in fugam , ad Xantonas profligatus, obtentis demum induciis in Angliam redire compulsus est anno MCcxLIII. Pietatem Henrici III. erga Sacrosanctum Missae Sacrificium plurimum commendat 'FaGnsamus, aitque, eum solitum fuissitres Missas solemnes quotidie audire , pluribus etiam privatim celebrantibus adeste , atque Saceἔ- dotis, Corpus Christi attollentis, dexteram deOsculari. Obiit Henricus III. Angliae Rex anno aerae Christianae MceLxx II. postquam regnasset annos quinquaginta sex. Et succellit filius primogenitus Eduardus, quem alii hujus nominis Latii melius usi appellant. Cum Scotis acerrimὰ pugnavit Eduardus, eosque profligavit insigni praelio, in quo sexaginta Scotorum millia ceciderunt. o factum est, ut Rex, Proceresque Scotorum sese ac Regnum Scottae voluntati Eduaria Regis perm=serint. Sed hoc Regno, quamdiu vixit, novis identidem emergentibus bellis ac dissensionibus, potiri haud potuit. Quare , sub finem vitae suae jussit filio suo Eduardo Regni haeredi, ut paternas injurias in Scotos nonorifice ulcisceretur, ejusque ossa in aliquo

SEARCH

MENU NAVIGATION