장음표시 사용
181쪽
tur Haeretiei, suumque perversum mentis habitum eiandantes, amissam animae salutem adipiscantur: clamet , vociferetur ager impatiens per dolorem, in quit S. Θprianus in lib. de Lapsis, gratias δω- quam senserit sanitatem . Secundo , institutum est Sanctae Inquisitionis ossicium , ut populi profligatissimas haereticorum doctrinas fugiant , horreant& execrentur. Si enim Haeretici, impune &nullo suppliciorum metu coerciti,sitas possent disseminare doctrinas, facile excitarent incendium, quod auris omnibus & flabellis accensum serperet , glesceret, grassaretur , ac , nullo sese opponente cursui flammarum, incautos populos involueret . At, dian Sanctae fidei Quaesitores, ad primam novitatis 'am, errorem acriter oppugnant, di Haereticos, aereseosque fautores confestim in ordinem redigunt , tam prompto, tamque salutari adhibito remedio essiciunt ut novitas variis multiplicibusque lenociniis hominum animos non permulceat . D
nique, Sanctae Inquisitionis ossicium institutum est ad fovendam Regnorum tranquillitatem , quae diu prosecto stare non potest, dum Religionis divortia vigent populi erroribus ab Haereticis sparsis amati de siunma re dissident, ac magno animo
rum aestu inter se digladiantur . Ex his quil dise
sensionibus oriuntur iactiones ,, ex factionibus cre- ' stit audacia ex audacia contemptus legum legitimae dominationis odium . Hinc rebellio, Bellumque prorupit eo serius , quod Religionis MSacrorum causa utrinque movetur ; ex Bello vero
strages, ruinaeque innumerae prodeunt, qme long remporis progressu vix ac ne vix quidem resarcir, poἀunt . Tst gravissimis nulla omnem aditum prἴ
182쪽
cludunt, vel saltem praesentissimum remedium asserunt fidei Inquisitores , quippe qui Haereses in suis cunis praefocant, Haereticis larvam detrahunt , e rumque malis detectis artibus, omnem facultatem aliis nocendi, suo ux instillandi errores penitus adimunt . Istud itaque Sanctae Inquisitionis Otacium sibi a Summis Pontificibus concreditum ma gno servore contra Haereticos Albigenses obierunt Fratres Praedicatores , quorum tamen Zelus , & se vera in Haereticos eorumque fautores justitia ta- gravem adversus ipsos perseeutionem excitavit, in odium Inquisitionis ex urbe Tolosa secedere c0mpulsi, sacro instructo agmine, sicut refert vomidanus ad annum Mccxxxiv. bini & bini exierint animis ad martyrium comparatis, Symbolum FN dei, & Antiphonam Salve concinentes. in re egregii Alsi Fidei Athletae contra Haeretis intrepidis animis decertantes, secuti sunt exempla Sanctorum Patrum Athahiasii,Augustini, Hieroum di aliorum , qui Haereticorum conatibus sese acer rimo opposuerunt, eos se veriore stylo confixeruntν nec timuerunt unquam , ne a procacibus illis ho- minibus appeterentur vicissim acerbioribus ini
riis, sed potius quidquid plagarum ab illis accipiebant , io decorum oe beneficiorum loco repone bant. Sed de Zelo Fratrum Praedicatorum in e u gnandis & convertendis Haereticis plura in stat.
D. Debellata hae pestifera Albigensium
haeresi, quae tot ac tantas in Galliis excitavit tramgaedias, emerseruntne saeculo decimo tertio aliae. haereses, quae florentissimμm Galliarum Reguum
183쪽
tertio Coiastantiliopoli recens in Gallias asportati , c Graeco idiomate in Latinum translati, & ab erroribus , quos continebant , necdum purgati , occasionem praebuerunt quibusdam subtilioribus I heologis in Galliis nova procudendi commenta Prelicta vera ae puriori veterum Patrum doctrina, ex turbidis Arabum lacunis foeculentos proferendi errores . Homines siquidem ut recte observat Lactantius lib.3. Divinaruissitutionum cap. I I.
ideo falluntur, quod aut religionem suseipiunt, omissa Sapientia, aut Sapientiae foli student, omiFa religione remm alterum sine altero non possit esse verum. Cadunt ergo ad multiplices religiones, sed ideὸ falsas, quia Sapientiam reliquerunt , qua illos docere poterat oec. Hi Theologi rerum novarum cupidi, Aristotelis Philosophiam in siibsidium errorum, quos spargebant, advocantes; in causa fuerunt, cur libri illius Philosophi, qui novorum semina errorum continere videbantur, damnati &. conabusti fuerint in Concilio Parisiensi anno MCc Ix. celebrato , & sub
poena excommunicationis cautum, ne quis de caetero
eos scribere, legere praesumeret, vel quoquo modo ba bere, sicut testatur Rigordas in vita Philippi Augusti Galliarum Regis ad annum MCCIx. Hanc damn tionis sententiam in libros Aristotelis a Synodo Parisiensi latam confirmavit Gregorius M. Pontifex Maximus anno MCCxxx I II. in Bulla ad Magistros&Scholares Parisienses, quae extat in Magno Pastorali Ecclesiae Parisiensis,eamque refert Ioannes Lau nuus Doctor Parisiensis in libro, quem edidit, De Paria Aristotelis in Academia Parisiensi fortuna. Dum
Aristotelis Philosophia tot ignominiae notis inusta
184쪽
Parisiis exularet, & qui vel leviter eam attigissent, haeretis suspicione aspergerentur , commodum adfuit S. Thomas , Doctor Λngelicus qui Aristotelis Philosephiam praeclaris suis Commentariis sic i l- lustravit, & ab erroribus repurgavit, ut eam fidei obsequio mancipatam. Christiani deinde Philosophi, probante Apostolica Sede,& toto plaudent
Orbe Catholico, obviis ulnis exceperint,atque pro ejus defensione eas in Scholis pugnas moverint , quas vix ' boni , Cives pro aris , ac focis, susce- - ε
D. Fortunae Aristotelis certe non invideo, sed eorum, me miseret, qui Saeculo Ecclesiae decimo tertio ex lectione & studio librorum hujusce Philosophi in varios abducti sunt errores, qui qua Ies fuerint, quosve Authores habuerint o paucis
hic exponere debes. ' M. Ineunte Saeculo decimo tertio Almaricus professione Clericus,d territorio Carnotensi, . Villa,
quae Bena dicitur, oriundus; Parisiis dum studeret, re argutiis Aristotelicae Dialecticae plus aequo deditus esset, Haeresim promulgavit, teste inordo in Vita Philippi Augusti Galliarum Regis ad annum MCCIx. ubi haec habet; qui seu Almaticus cum in arte Logica peritus esset, in Scholas de arte illa, in aliis artibus liberalibus diu rexisset , transtulit se ad sacram paginam excolendam . Semper tamen suum per se modum docendi O discendi habtiit, O opinionemra privatam, oe judicium quasi sectum , O ab aliis sepa Tuum. Unde in in ipsa Theologia ausus es constanter asseverare, quod quilibet Christianus teneatur credere se esse membrum rivi, nee aliquem posse Ialvari, qui
hoς non crederet, non minus quam si non crederet Chri
185쪽
stum esse natum O passum , vel alios Fidei articulis.
Hunc Almariet , ejusque Sectatorum errorem damnavit Academia Parisiensis anno MCcIv.cujus doctrinali judicio stare nolens Almaricus ad Summum Pontificem Innocentium LI. provocavit, Romamque profectus est . At, eo audito, lectis quoque litteris Academiae Parisielisis , & utrius partis . aequa lance ponderatis rationibus, Pontifex sententiam adversus eum latam confirmavit, praecepitque ut suuin publice & coram Academia Parisiensi ejuraret errorem, quod quidem anno McCvII. Parisios reverissus Almaricus, ficte praestitit, ore palinodiam cecinit, & corde haeresim retinuit. Paulo post, in morbum lapsus , obiit & juxta Coenobium S. Martini de campis sepultus est. Discipulos reIiquit,qui novos errores impietati Magistri addiderunt, dictitantes primo, Potestatem Patris durasse, quamdiu viguit Lex Mosaica: Legem novam a Christo conditam ad sua usque tempora vim habuisse, sed eam deinceps cum omnibus suis Sacramentis antiquatam locum dedisse Spiritus Sancti Regno, in quo Baptismus, nsessio, Eucharistia & alia Sacrame ta, & salutis adminicula jam non essent necessaria, sed sola gratia interiori Spiritus Sancti, citra ullum
honorum operum exercietum, unumquemque falvari posse docebant. Praeterea, Charitatis virtutem iic extollebant Almarici Discipuli, ut flagitia ipsa, stupra& adulteria, aliaque id genus gravissima peccata per ipsam licita reddi asserere non dubitarent, mulierculis, quibuscum carnali commercio commiscebantur, & rudibus,quos decipieban impunitatem peccati hoc pacto promittentes, ficut refert fluordus, Author coaevus , ad annum ΜcCIX. - Αli
186쪽
Aliorum errorum Discipulos murici insimulat
caesarius Heluerbacensis lib. s. Dialog. cap. 22. ubi illos accusat, quod dicer*nt primo, non aliter esse Corpus Christi in pane Altaris, quam in alio pane,& in qualibet re . Secundo, quod assererent, Deum locutum fuisse in Ovidio, sicut in Augustino. Tertio, quod negarent resurrectionem corporum,affirmantes nihil esse Paradisum, neque Infernum. . rto, quod Altaria in memoriam Sanctorum erigere , dcthus coram sacris Imaginibus adolere, Idololatriae crimen esse pertenderent. Quinto, quod eos, qui ossa Martyrum deosculabantur, sugillarent. Potiremo, quod docerent , cum , in quo est Spiritus Sanctus, peccare deinceps non posse, & fornicationem ab ipso perpetratam peccatum esse negarent. Ex quo coenoso istorum haereticorum gurgite Calvinum pestilentem suam haeresim de Damisbili Iustitia quocumque admisso flagitio, excepto solo Apostasiae a fide peccato, in suam sectam derivasse,haud aegre mihi persuaserim. Hujus Sectae Almarici diascinulorum Coriphaeus erat quidam Willelmus Aurifaber qui, ut auram popularem aucuparetur,quasi a Deo missus esset, & Prophetiae dono illustratus, quatuor plagas infra quinquennium eventuras vaticinabatur,famem scilicet super populum,gladium super Principes, terrae hiatum ad Cives absorbe dos, ignem super Ecclesiae Praelatos,quos Antichristi membra impudorato ore appellabat, Romanum vero Pontificem Antichristum, & Romam Babylonem vocabat. Sic omnes Ecclesiae Ministros canino dente rodebat Λrcadius ille Opilio, qui tamen, ut
Philippi Augusti Galliarum Regis sibi favorem conciliaret, dicere solebat, omnia Mundi Regna
187쪽
sub Lege spiritus Sancti, huic Galliarum Regi , ejusque silio, fore propediem subjicienda. Contra
illos Sectarios, Al arici discipulos, Petrusiarisiensis Episcopus, Synodum Parisiensem indixit annoMccIx.in qua eos sisti jussos & convictos damnavit,& ne ulterius insanirent, praecepit Rex Christiantia simus, ut alii ultricibus flammi&addicerentur, alii
Perpetuo carcere plecterentur, sinis. mulieribus v nia concessa. marico, qui hanc pestem intulerat,
Mathema in . hoc Concilio Parissensi dictum est , ejusque ossa exhumata & in sterquilinium dispersa. Proscripti etiam fuere & exusti libri Dauidis D nantia, seu de Dinando Λlmarici discipuli, qui asserebat, Deum esse Materiam primam, contra quem is
errorem doctissime disputavit S. Thomas , Doctor
Angelicus, lib. I. contra Gentes cap. II. & prima parte suae Summae quaest. 3. art.8. Postremo , rici Haeresis confixa est anno MCCxv. in Concilici Generali Lateranensi IV. cap. χἀ his verbis 2 repro . bamus etiam σ damnamus perversi inum dogma impii Ataurici, cujus mentem sic pater mendacii excacavit, ut doctrina non tam Iaretica censenda sit, quam
Eodem Saeculo Ecclesiae decimo tertio fuerunt alii in Galliis Theologi, seu potius Theologa- siri, qui neglecto prorsus Scripturae, & Sanctorum Patrum doctrinae studio, ad frivolas Aristotelicae Philosophiae regulas nostram erga Deum fidem exigere voluerunt, & in rebus divinis nihil praetar- quam philosophantes, vanissima, supra quam credibile sit, opinionum commenta procuderunt, as fingentes, detrahentes, circumscribentes, divide res, promiscuri & indiscriminaltim invertentes audacter
188쪽
dacter,temere, arbitratu suo. Hanc effraenem & a Saeculis inauditam de rebus divinis disierendi licentiam aegre tulit Guillelmus hujus nominis III. Episcopus Parisiensis, & in Concilio, quod an. MCCx L. convocavit , decem damnavit errores ex Scriptis Anonymis excerptos,qui erant his verbis concepti: I. Divina essentia in se, nee ab Angelo , nee ab homine videtur, nec videbitur. II. Litat Divina Essentia eadem sit in Patre, Filio, σ Spiritu Sancto, tamen ut haec est essentia, O in ratione forma, una est in Patreer Filio, non in Spiritu Sancto. III. Spiritus Sanis Bus, prout est amor oe nexus , non procedit a Filio , sed tantum d Patre. IV. Multa veritates fuerunt ab aterno, qua non sunt ipse Deus . V. Primum nunc, ωel principium, creatio pago, non sunt Creator vel creatura. VI. Angelus malus in primo instanti sua creationis fuit malus , O nunquam fuit non malusi VII. Nec Anima glorificatae , nec corpora glorios. .el glorificata, erunt iU Coris Emn reo cum .angelis ;immo nec Beata Virgo, sed in coelo aqueo, veter an
sino. VIII. Angelus in eodem instanti potes esse indisersis locis, oe est ubique si vult. IX. Cujus meli
σa fuerint naturalia, hecessario major erit gratia, Grgloria . X. Diabolus nunquam habuit unde posset stas e . Nec etiam Adam in satu innocentiae. His decem erroribus jam laudatus Guillelmus Archiepia scopus Parisiensis , & Magistri Facultatis Parisienis qui huic Concilio aderant, totidem Articulos opposuerunt hoc tenore: Ι. Firmiter credendum est, is nullateniss dubitandum , quod Deus in sua sub mtia, essentia, vel natura, videbitur ab .angelis Sanctis, in animabus glorificatis . II. una est essentia substantialis vel natura in Patre in Filio, o Spiritu Sancto.
189쪽
Et eadem essentia in ratione formae in tribus Personis . III. Spiritus Sanctus , prout nexus est σ amor , pro-eedit ab utroque, scilicet a Patre O Filio . IV. una sola veritas fuit ab aeterno, qua est Deus. Et nuli a v ritas fuit ab aeterno, quae non sit illa veritas. V. Primum nunc-creatio passo , est ereatura. VI. Malus Angelus aliquando fuit bonus, O post peccando est m Ius . VII. Idem est corporeus heus, scilicet Emoreum
caelum, Sanctorum Angelorum, O Beatarum Animarum r er idem erit corporum humanorum glorificatorum. Et similiter idem est Deus spiritualis Sanctorum
Angelorum , σ hominum bρnorum. VIII. Angelus
est in loco per distinctiones: ita quod si est bic , non est
ibi in eodem instanti . Impossibile est enim eum in eo indem instanti esse ubique , eum hoe sit proprium Dei . IX. Secundilm quod praordinatum est O praedestina tum a Deo, dabitur gratia oe gloria. X. Malus Mn- gelus O Adam babuerunt unde possent Aare , etsi non unde possent proficere . His Articulis provisiun quidem est sanae doctrinae, sed non repressa ea, quae apud Theologos in Galliis inoleverat, de rebus divinis philosophandi prurigo. Eodem siquidem anno MccxL. F. Guillelmus ordinis Fratrum Minorum Professor, in Sermone de S. Ioanne Baptista, quem in Fratrum suorum Ecclesia habuerat ad populum, duas propositiones erroneas asseruit , de quibus a supra laudato Episcopo Parisiensi , di Sacrae Facu tatis Parisiensis Doctoribus publice reprehensus ,
eas coram frequentissimo coetu damnare compuNsus est . Prima propositio haec erat: Liberum arbia trium habet potentiam naturalem ad recipiendam gratiam, non effectivam, aliquo modo, ides, gratia rece--. ptioni cooperantem. Secunda: damnatus est, nu-
190쪽
ECCLEsIASTICA. 17squam fuit in gratia, sed semper Umael aut 'udas fuit,
in nunquam Ioannes . Senescente Saeculo decimo tertio , hoc est, anno MccLxx. Si banus Templier
Episcopus Parisiensis,tredecim proscripsit propositiones erroneas , quibus nonnulli Theologi Parisienses Aristotelicae Philosophiae subtilitatibus delusi sanam Theologiam corrumpebant. Hae autem propositiones his verbis erant conceptae: Inteia lectus omnium hominum est unus idem numero. II. illa propositio est falsa, viet impropria : Homo intelligit. III. Voluntas hominis ea necessitate .ult, vel eligit. 1 v. Omnia, quae in inferioribus aguntur, subsunt necessitati corporum coelestium. V. Mundus est aeternus. VI. Nunquam fuit primus homo. VII. Anima, quἀesi forma hominis, secundum quod homo est, corrumpiatur corrupto corpore. VIII. Animaseparata non pa-.titur ab igne corporeo. IX. Liberum arbitrium est potentia passiva, non activa , qua necessariὸ movetur ad appetibile . X. Deus non cognoscit singularia. XI. Deus non cognoscit aliud a se. XII. Actus hu-.. mani a divina providentia non reguntur. XIII. Corruptibili rei Deus immortalitatem, tel incorruptiobem dare non potest. Alios errores, quos in Theologiam
invexerat Aristotelica philosophia, & quorum palmaris hic erat r Quaedam sunt Oera secundum Philosophiam,sed non secundum fidem catholicam , damn Vit idem Stephanus Templier Episcopus Parisiensis
go dictus XXL Pontifex Maximus scripsit his verbis; 'latio nimis implacida nostrum turbatat audi tum, amaricavit Er animum, quod Parisiis , ubi fons vivus sapientiae salutaris abundanter buc usque scaturiit, suos rivos limpidissimos , Fidem patefacientes Ca-