Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1719년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

tes , Praelati inferiores mille , sicut tellatur noster Ptolomaeus Lucensis Scriptor Coaevus lib. xx III. Hi-Rorta Ecclesiasticae Cap. iii. Ad illud etiam accesse runt Oratores Regum Galliae, Germaniae, Angliae, Siciliae , & Tartariae. Ineunti Concilio interfuit Iacobus Rex Aragoniae , sed post secundam Sessionem discessit. Falluntur autem nonnulli Scripto. res , quos inter censent ut Blandus, Trithemius, Platina , Vosus, de alii, qui afferunt, Michaelem Pauο-loguin,Graecorum Imperatorem,ad Conciliuin Lugdunense I l. venisse . Certissime siquidem constat, Michaelem Palaologum misisse dumtaxar ad Concilium Lugdunense II. suos Oratores,qui totum conciliationis Ecclesiae Graecae cum Latina negotium peragerent, & initam pacem ejus nomine iurarent. Quod , ut clarius intelligas, observare debes,quod Michael Palaologus , postquam , devictis in Oriente Latinis, Urbem Constantinopolitana an MCCLxr. recepisset, & Imperium Constantinopolitanum ad Graecos revocasset , ingruentem sibi cum exercitu Carolum, Siciliae Regem , valde pertimescens, Romanum Pontificem in suas partes trahere studuit, adeoque utriusque Ecclesiae Graecae &Latinae unionis negotium saepius propositum sin mora promovere decrevit. Quocirca, cum Gregorius X. Generale Concilium Lugdunense IL convocaret , oratores suos illuc destinavit, quorum prε-cipui erant Germanus quondam Patriarcha , Neopbanes Nicaenus, Ioannes , frater Imperatoris Asia chaelis Pavologi & Georgius Acropolita , quibus utriusque Ecclesiae Graecae & Latinae foedus sanciendi curam commisit, sicut testatur Μcephorus Gre-T a Ioras

302쪽

goras lib. v. Historiae his verbis: Proinda , inquit, tot di cultatibus circumventus Imperator MichaeI Palaeologus penὸ ad desperationem compulsus , L

gatos ad Papam mittit de ineunda Veteris oe Nosae rama Ecclesiarum concordia , modo Caroli expediti

nem averteret. Ea legatio a Pontifice benignἔ audita est. Ease factu, quae Imperator petivisset, confectarum esse pollicetur Oe. Porro, si huic Concilio Lug- , dunensi II. adfuisset Michael Palaologus Grscorum Imperator,quorsum igitur ille Imperator Legatos ad hoc Concilium misisset, qui ejus nomine pacem xcclesiae Graecae cum Latina jurarent ἰ quorsunta etiam Litterae ejusdem Imperatoris, a suis Legatis delatae, lectae fuissent in hoc Concilio ἶ Quorsum 'denique Gregorius XLpost istud Concilium Lugdunense ad Michaelem Pataologum litteras scripsisset, quo eum certiorem faceret de his omnibus , quae in sacro illo caetu gesta fuerant, & potissimum de summa illa α incredibili laetitia, qua omnes Praelati hususce concilii, ob initam Ecclesiae Graecae cum

Latina concordiam, perfuit sunt. Haec, ni mea me fallat mens, aperte probant, Michaelem Pavologum Graecorum Imperatorem non adfuisse Concilio Generali Lugdunensi II. Praeter Patriarchas , Episcopos, & Abbates, vocavit ad istud Conci' liuin Gregorius X. Uiros duos doctrina & sanctita-

'ete celeberrimos, Omnique exceptione majores , Thomam Aquiniatem,& Bonaventuram, quorum Prior , scilicet S. Thomas, Doctor Angelicus, cum ad Concilium pergeret,in Monasterio Fossae Novae lethali aegritudine correptus, ad vitam migravit immortalem , magnumque sat reliquit desiderium . Sanctus vero Bonaventura, Doctor Seraphicus, ia

303쪽

ipso Lugdunensi Concilio Cardinalis Episcopus

Albanensis creatus est , cujus mors , quae ante sitiem Concilii contigit , omnes Patres gravi moerore affecit. Praecipua causa convocandi istud Concilium Lugdunense II. fuit Ecclesiae Graecae cum Latinia conjunctio, & Catholicorum Dogmatum adversus; Graecorum Schismaticorum errores confirmatio .

Ad istud siquidem maximi momenti conficiendum negotium suos legasos Michael Palaologus , Graecorum Imperator, miserat ad Concilium , ii, quo tamen nullae de Processione Spiritus Sancti,aue de aliis Graecos inter & Latinos controversis capitibus disputationes habitae sunt,eo quod de jis jam

satis superque tractatum esset Constantinopoliquatuor Fratribus Minoribus , quos Gregorius X., ante Concilium miserat ad inebariem Pataologum cum Formula Fidei, quam ipse cum suo Patriarchai Constantinopolitano, & Episcopis, Cleroque E clesiae Graecae profiteri deberet . Post Legatorum. Hisbaelis PaDologi Graecorum Imperatoris adventum , Summus Pontifex Missam solemnem celebra vit, in qua Symbolum Graece & Latine decanta tum est , illaque verba : Qui a Patre Filioque proce dit , ter a Graecis repetita sunt. Imperatoris --cbaelis Patiologi litterae, quae lectae sunt in quarta

Seisione hujus Concilii,amplain Fidei professionem, juxta Formulam Fidei ab Apollolica Sede ipsi praeqscriptam, atque inter alia , Processionem Spiritus Sancti ex Patre Filioque, Purgatorii poenisS , NRomani Pontificis Prina atum continebant in sine autem postulabat Micbari Pu uologus Imperator utSImbolum a Graecis , adjecta voce , Filioquc, im

304쪽

mutari non juberetur: ut Ecclesia nostra dicat Ombolum , inquit , prout dicebat an e Schisma, usque in hodiernum diem . Huic exoptatissinae concordiae Graecos inter & Latinos in Concilio Generali Lugdunensi II. initae Iosephus Patriarcha Constantin politanus , qui Latinis erat insensus, & ea de causa ab Imperatore Michaele Pavologo Constantinopoli detentus & ad Concilium venire prohibitus fuerat, assensum praebere pertinaciter detrectavit, undo in ordinem redactus est ab eodem Imperatore , &in ejus locum Ioannes Beceus, seu Veccus , vir summa pollens integritate & eruditione subrogatus

est , qui, ut jam diximus in Colloquio ΙΙ. agendo

de Patriarchis Constantinopolitanis, coegit frequentem Episcoporum Synodum, in qua confirmavit omnia, quae gesta ac definita fuerant in Concilio Generali Lugdunensi II. Complures vero Grae coruni reconciliationem cum Latinis obstinatius detestati, carceribus, plagis & exiliis , ac tandem in Synodo altera communionis privatione multati sunt. Irridendi itaque potius , quam confutandi sunt Graeculi quidam , quos fingere non puduit , Concilium Lugdunense sub Vehaeis Palaologo Imperatore celebratum in partes Graecorum abiisse,& dogmata Latinorum condemnasse . Quam fabulam ab ipsis male consarcinatam refert, eademque opera refellit Ioannes Plusiadenus , Dialogo deSInodo Florentina , apud Leonem Asiatium libro secundo de perpetuo consensu utriusque Ecclesiae cap. 6 Praeter hanc coniunctionem Ecclesiae Graecae cum Latina, duae aliae suerunt convocandi Concilium Generale Lugdunense II. causae,videlicet subsidium Terrae Sanctae, de Ecclesiasticae Disciplinae ,

305쪽

morumque tum Cleri, tum plebis Christianae reformatio . Infra tres menses Concilium istud sex Sessionibus absolutum est . Pontifex, Cardinales , & Episcopi polliciti sunt, se daturos decimas omnium proventuum Ecclesiasticorum pro belli Hierosolymitani subsidio , & ad Disciplinae Ecclesiasticae, morumque reformationem Canones , seu Constitutiones xxxr. ediderunt , quas deinde Bonifacius Papa VIII. in libro sexto Decretalium cOI- legi t. Inter illas xxxI. Constitutiones, quae a Gregorio X. sacro approbante Concilio Generali Lugdunensi II. conditae sunt , tres , quas hic breviter expendemus, sunt magni momenti. In prima Comstitutione definitur, Spiritum Sanctum a Patre &Filio procedere , tanquam ex uno, non autem tanquam ex duobus Principiis. Qua de re lege sis doctissimam Dissertationem Critico-Historicam De Processione Spiritus Sancti, quae prima est inter Dissertationes Damascenicas, quas eruditus noster Michael Lequien praefixit castigatissimae, quam nu per adornavit, Editioni Operum S. Damascent. In secunda Constitutione, seu Canone secundo praescribitur modus , quo Cardinales , .deiuncto Summo Pontifice , sese in Conclavi gerere, & Pontificis electionem accelerare debent, ita ut si infra tres dies Pontifex electus non fuerit, unum dumtaxat ferculum tam in prandio,quam in caena,quinque diebus sequentibus illis ministretur . Quibus elapsis, nihil ipsis obsonii, praeter panem, vinum

di aquam porrigatur, donec electio consummetur. Ad haec , Cardinales vehementer obsecrat & Obtestatur Gregorius x. ut omni privato affectu , par

tiumque studiis depositis, & cujuslibet pactionis,

306쪽

conventionis, S Obligationis vinculo soluti, publicam dumtaxat Ecelesiae utilitatem in Summi Pontificis electione prae oculis habeant, re pro virici procurare studeant . Ea de Electione Romani Pontificis Constitutio revocata quidem fuit a Summis Pontificibus Hadriano Q & Ioanne dicto XXL sed postea renovata est a Coelastino V. & a Bonifacio Vmelata in sextum Decretalium librum titulo De eis Itone o elacti potestate cap.vbi. In duodecima Constitutione, seu Canone XII. damnantur ex- 'communicatione ipso facto incurrenda hi, qui M-galia de novo usurpare conantur, & Omnes , qui haec fieri procurant. Nomine autem i

telligitur quoddam Jus,quod aliqui Reges sibi ve

dicant fruendi redditibus Ecclesiae vacantis,& co ferendi Beneficia curam animarum non habentia , quq ab Episcopo conferri solent,donec novus Episcopus Juramentum fidelitatis Regi praestiterit, Invellituram bonorum Ecclesiasticorum ab eo acceperit, ac Regias litteras, Sacramenti sui testes, impetraverit, quibus manum Regiam temporalibus bonis injectam auferri rubeat. Cum autem haec Regalia cederent in damnum Ecclesiarum , novamque illis imponerent servitutem , Concilium Lugdunense II. sub poena excommunicationis ipso facto incurrendae prohibuit, ne quis deinceps 'lia usurpare conaretur, ut legitur in isto Canone XIl. his verbis concepto e Generali Constitutione sancimus , universos ετ singulos , qui vgalia, custodiam , sive guardiam advocationis , vel defensionis i tutum in Ecclesiis cir Monasteriis , Me quibuslibet aliis piis locis de novo usurpare conantes , bona Ecclesiarum , Monasteriorum, aut locorum i orum vacan-riuare

307쪽

tium oceupare praesumunt , quantaecumque dignitatis honore praefulgeant, Clericos etiam Ecclesiarum, Monachos Monasteriorum, O persionas eateras locoru- eorumdem , qui haec fieri procurant, eo ipso excommunicationis sententiae subjicere . Clericos, qui galia de novo usurpantibus sese non opposuerint, privatidem Canon proventibus earum Ecclesiaru in aut Locorum , in quibus Regalia de novo usurpantur tillos vero Clericos , qui se , ut debent, talia facient bus non opponuntde proventibus Ecclesiarum,seu locorum ipsorum,pro tepore, quo praemissa sine debita contradictione permiserint, aliquid percipere districtius prohibemus. Jubet tandem idem Canon, ut hi, qui ab ipsarum Ecclesiarum , eaterorumque locorum fundatione , vel ex antiqua consuetudine, jura sibi hujusmodi viindicant, ab illorum abusu sic prudentὸr abstineant, O fluos Minimos in eis sollicitὸ faciant abstianere , quod ea , quae non pertinent ad fructus sive redditus provenientes vacationis tempore, non usurpent, nec bona caetera, quorum se asserunt habere eustodiam, dilabi permittunt, sed tu bono statu eo ervent. Ex quo Canone colligitur, quod licet Concilium Lugdunense II. Regaliam, quam vocant, non damnaverit , quoad illa loca, in quibus consitabat, eam non fuisse contra jus usurpatam, sed antiquo usu firma tam & receptam este; reprobavit tamen nonnullos abusus , qui in eam irrepserant, & districte prohibuit , ne quis deinceps Regaliam de novo usurpare Praesumeret, aut eam extenderet ad Ecclesias, MO-nasteria, & in loca, in quibus ante istius Decretum Synodi haec coniuetudo non erat recepta.

D. Mittamus, si placet, illud 'galia negotium , & post eam, quase iam prae libavimus, no

308쪽

titGna onciliorum Generalium , quae laecuIo acclesiae Ofimo tessio fuerunt celebrata, veniaria ad Concilia Nationalia, & ab his incipiamus, qeodem saeculo ad exterminandam Albigensium haeresim habita esse , memini te observasse in sup riori saeculo, seu Ecclesiae duodecimo, ubiriam Haeresis Albigensiqna descripsisti . .

M. Cum pestilentissima Albimhsiuiri ligne s.

nacta saeculo Ecclesiae decimo tertio R mundi initis Tolosani patrocinium, impune arassaretuHic& innumeras Ecclesiae clades inferret, id eam: fligandam indictum est Sacrum Bellum, de qu- praecedenti Colloquio sat egimus, & complurabita sunt Concilia, quae hic brevitὀr indicabo. Δprimis , anno ΜCCvIII. injuste de per summammanitatem occiso ad Rhodanum in Galliis uili, tribus Legatis a Sede Apostolica missis,Petro licet deCastro novo, jussu in Comiti, sani, eo solo nomine, quod Sanctissimus ille 'irconstanti & impavido animoei improperasset piἡ- tectionem, qua Haereticos Albigenses, q*orum , fautor ac defensor erat, dignabatur , sicut scribit

Petrus de Viae Cernali

ad hanc diiudicandam Radimundi Comitis Tolocini causam indiflum est a Milone, Sedis Apostolicae

Legato, Concilium Montilavi anno Mccix. in quo Milo . secutus consilia Episcoporum , mundo Comiti Tolosano, qui simulata poeialtentia , Or tores-Innocentium III. miserat , ut iplius nomine summam in omnibus Pontifici promitterent Obedientiam , diem dixit , ut apud Valentiam coram Partibus sese sisteret, iussit. Comparuit stata die Comes Tqlosanus , cumque ingeri

309쪽

ECCLESIASTICA. 299tem sacri belli formidaret apparatum, promitte se in omnibus voluntati Milonis Sedis Apostolicae Legati obtemperaturum . Quin, in pignus obstrictae fidei septem Provinciae Caitra tradidit, consensitque , ut nisi promissa juramento firmata executioinni mandaret, septem Castra in commissiim Ecclesiae Romanae caderent; Me gloriensis Comitatus ad

eamdem itidem reverteretur et ipse vero Excommunicationi , totaque ejus Ditio Ecclesiastico Interdicto subjaceret. Istud Juramentum , quo ARPmundus Comes Tolosanus omnes imperatas sibi a Milone Summi Pontificis Legato cooditiones adimple.turum se spopondit, extat Manuscriptum in Archivis Urbis Carcatanae in Galliis, & integrum refertur a Domino de Catel cap. vi. libri secundi Historiae Comitum Tolosaorum pag. 24s. Facto illo

Juramento, Comes Tolosanus venit cum

Milone Legato ad Villam S. Egidii, quae est in Diae-cesi Nemausensi, ubi nudus ante fores Ecclesiae stetit , moxque Legatus Summi Pontificis , stola in ejus collum injecta, ipsum verberibus castigatum a censuris absolvit, & in Ecclesiam introduxit, ut videre est apud Petrum deritis cernati cap.xI.8c XII. Ustoriae Albigensium, de apud clarissimum catellum libro secundo Historiae Comitum Tolosanota. Ecclesiae

reconciliatus Iae mundus,Comes Tolosanus,promis sis non stetit,& eam ob rem in Concilio quod Avenione a Milone Sedis Apostolicae Lagato an.MCCx.

' convocatum est, comminatoria excommunicatio

adversus eum lata est, si abjurata pedagia usurparet, Tolosanis etiam civibus omni Sacrorum usu interdictum, quod promissa Legatis & Crucesignatis de Haereticorum e Tolosa expulsione nec- dum

310쪽

dum adimplere curassent, sicut refert Petrus de Valle Cernati cap.xxxI. Historia Migensium . Tentavit inmundus sese purgare de crimineis haereseos , & de nece sancto viro Petro de Castro no in

'o , sedis Apostolicae Legato, illata. At Episcopi in Concilio ea de re in Villa Sancti DEgidii eodem

anno, seu MCCx. congregati decreverunt, purgationem Radimundi Comitis Tolosani non esse admittenona, quod juramenta de mandatis Sedis Apostolicae implendis soletiani ritu praestita palam violasset , unde in eum, omnesque illius fautores &adjutores promulgata est excommunicationis se tentia. Interim , Comes Simon Monfortius,Crucesignati Dux exercitus,multas urbes Castraque Raν- mundo Tolosano Comiti armis eripuit, nec non Fuxensi Comiti, aliisque ad haereticorum defensionem conjuratis . Ut autem tota illa Ditio,quam armis subegerat Simon Monfortius, bonis moribus ac legibus temperari, & penitus Haeresis exterminari posset, necessarium esse judicarunt Episcopi celebrare Concilium in Castro Appamiarum , in quo sapientissimas leges condiderunt,quq ipsorum, de Comitis Simonis Monsortii sigillo in unitae sunt, earumque observantiam viri nobiles, & omnes milites juraverunt. AEgrea amodum tulit Radimundus Comes Tolosanus, quod suis Ditionibus a S mone Monfortio Comite exueretur , & de iniuria sibi illata conquestus est cum Petro Aragonum Rege,qui eius seriem dolens rogavit Episcopos, quon rnaldus, Archiepiscopus Narbonensis & Sedis Apostolicae Legatus,in Concilio anno MCCXIII. in Castro Vauri pro negotio Albigensium adunave-rδr , ut R mando Tolosano comiti sati factionem

SEARCH

MENU NAVIGATION