Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1719년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

tionibus, ac saevitiae, instar Neronis , deditissimus nihil gessit memoria dignum . Lustralem aquam ,

dum baptizaretur, lotio respersit,sicut unus e Graecis imperatoribus Constantinus Coprondimus, uti refert Dubravius. Imperium pessime administravit usque ad annum millesimum quadringentesimum . Nam praeter mox memorata illa vitia, quibus, i

star suis in volutabro, sese foedavit, Imperii jura

dissipavit, Urbem, Ditionemque Mediolanensem Ioanni Galeatio Virtutum Comiti vendidit, ipsumque primi Mediolanensium Ducis titulo insignivit, acceptis ab eodem centum & quinquaginta millibus Florenorum ἔ latrocinia permisit, in Sacerdotes, aliosque viros honestos crudeliter saeviit, quorum plures in flumen praecipites egit, igne damnavit, aliisve suppliciis vexavit & peremit. His turpissimis moribus infectus Uencestius Imperator, ita tantum suorum odium & contemptum venit, ut anno millesimo quadringentesimo ab Electoribus fuerit Imperio privatus. Hanc exauctorationis ita Meneeslaum sententiam a Ioanne Archiepiscopo

Moguntino caeterorum Electorum nomine latam in refert Odoricus Rinnaldus ad ann. MCccc.num.XI IHabes nunc seriem Imperatorum,qui Saeculis XIII.& XIV. Occidentis Imperium gubernarunt, com pendiose quidem, sed accurate , quantum fieri potuit, descriptam. D. Tot varios &infaustos rerum eventus , quibus Saeculis XIII. de XIV. Imperium tam orientis, quam occidentis jactatum est, & Ecclesiae perturbata tranquillitas, dum tacitus mecum perpendo, non possum, ut candide fatear, quin vehemen

ter indoleam,hisque succenseam Principibus Christi

52쪽

stianis, qui aestu ambitionis abrepti turbas excit

runt, & omnia in Ecclesia sus deque miscuerunt. At expectatio rerum bonarum, -quas alii .Orbis

Christiani Principes iisdem Saeculis pro utilitate di defensione Ecclesiae gesserunt, jacentem animum erigit, & inducit in spem, melioremque cogitatiOnem . Ostende igitur, obsecro te , quo loco essentres Ecclesiae Saeculis XIII. & XIV. sub Christianissimis Galliarum Regibus. M. Ineunte Saeculo XIII. Philippus II. cognomento Augustus Galliarum Rex, de quo haud pauca in Colloquio primo in Historiam XII. Ecclesiae Saeculi diximus , annum Regni sui agebat vigesiuium, pace inita ipsum inter & ysannem , dictum Sine terra Λnglorunt Regem, laetissimum. Sed breve fuit populorum de pace gaudium . Rex quippe Ioannes Parisios a Philippo Augusto vocatus , ut tanquam Regis Francorum Beneficiarius pro C mitatu Pictavi'si , & Andegavensi, & Aquitaniae Ducatu stata die coram illo se sisteret, responsurus ad ea, quae ei objicere debebat, nec per se, nec per oratorem comparuit. Quocirca Rex Philippus Augustus bellum redintegravit, &-Αnslorum Regem inobedientem in orainem redegit. .

Ioannes de Sancto Victore ad annum Mc XIII. oe .

Philippo Augusto non minus de Ecclesia, quam de Regno Galliarum benὰ merito haec scribit, quae

illum plurimum commendant: Hoc anno , inquit, obiit Philippus ux Francorum ab aliquibus Augustu cognominatus hujus nominis II. fortunatissimus, qui Runum Francorum ferὰ duplo ampliavit. Hie in omnibus . ectis felix, Ecclesiarum ein Personarum religi sarum amator fautor , specialiter Ecclesiarum

53쪽

ssa HI STORIA

S. Dion i σ Victoris Parisius . De ipso referebat. S. Ludovicus ejus ex filio nepos, quod eum dictas Philippus ux reprehenderetur d quodam milite suo conm liario, quia tot dabat Ecclesiis, σ quod persona Ecclesiasticae multa damna ei inferebant, jura videlicet ipsius usu ando, multique mirabantur, quomodo hae ita pacificd sustinebat, sub silentio pristeribat . respondit: Bene credo id quod dicitis, sed quando cogito Beneficia, quae Deus mihi contulit, cui ipsi deserviunt, & ad quem pro me preces & pro Regno fundunt, malo hoc pati pro Deo, quam inter me &Ecelefiam scandalum generare, vel suscitare, &eos, quorum orauiisnes scio mihi profuisse , contra me provocare. In favorem etiam Ecclesia constituit,ne 2udaei apud se quocumque modo vestimenta Ecclesi

stiea . vel ornamenta Astatris , vel Cruces, aut libros, ut Mi lia in Textus retinerent, O retenιa redderentur absilae peeunia, O quod dicti Iudaei nulli religioso mutuarent pecuniam sine licentia Abbatis sui. In Ecclesia Beata Maria Parisiensis quatuor capellanias consiluit pro anima Garufridi comitis Britannia , in etiam pro anima Isbbessis Ruina ,i 'multa alia bona,

propter qua Deus contra omnex inimicos suos victorem . semper fecit. Nam Normanniam. Pictaviam, Andegaviam, cenominiam, equitania magnam partem con-rra 'gem Anglorum Joannem scilicet dictum Sine terra acquisivit . Flandriam , Hannoniam, Boloniα comitatum . Sed etiam tanta benituitatis oe liberalitatis fuit, quὸd comitatum Flandria, quem Ferrandus justὸ amiseras,reddidit Margareta satis juveni, O ejus sorori Ioanna uxori Ferrandi. De laude igitur Po lippi Ruis dicere possumus,quὸd a tempore Caroli Magni non fuit ux in Francia , qui tot agones habuit pro

54쪽

Runo suo gubernando , nee aliquis tot victorias . Fomtunatus enim in omnibus fuit, O multas bonas Constia tutiones in Regno Deit. Bellum Belgicum omni ex parte secundo marte coniecit Philippus Augustus , Imperatore Ottone, necnon Ferrando Flandriae, &Reginaldo Morinorum Comitibus , numeroso cum exercitu, ad Bovinas, Tornacum inter & Insulania, justo praelio profligatis anno MCCxIv. In cujus victoriae celeberrimae accepti beneficii monimentum,

Abbatiam prope Silvanectum erigere decrevit Rex Chri itianissimus , ejusque votum Ludoviens VIM ejus filius exoluit, εe Victoriae nomen Abbatiae indisdit. omnium Literatorum amantissimum fulsi Philippum Mugustum, eoque regnante , Academiam Parisiensem multum floruisse ostendit uvius Bu- laus tomo Historia universitatis Parisiensis pagina Io9. Postremo, Ruordus , qui Philippi Augusti gesta litteris commendavit, hoc unum in tanto Rege reprehensione dignum fuisse testatur,quod hem- burgim Reginam uxorem suam durius habuerit, Mab ea sexdecim annos di amplius disienserit; quam

tamen in gratiam recepit anno MCCxxI II. Mortuo

Philippo Augusto Galliarum Regi successit Ludovi

eus Um. ejus filius cognomento Leo, annum agens aetatis suae trigesimum circiter septimum , qui, via vente adhuc patre suo Philippo Augusto, Expeditionem Anglicanam ea occasione suscepit . Anno MCCxv I. Innocentius IIL Pontiis x Maximus ane dicto Sine terra Anglorum Rege enixissime ringatus, Barones Angliae,quod goannem e Regno Aa

gliae expellere molirentur, nominatim. excommu

nicavit. Eo Suuami Pontificis patrocinio adlucus . Ioannes Anglorum Rex, impune omnia vastare, ub

55쪽

44 HISTORIA

ripere, ferro, flammisque mandare coepit, adeoue nunquam tam luctuosa, lugubrisque visa fuerit ul- tibi rerum facies, quam in Anglia,cujus miserrimae cladis hypotipost in exhibet Matthaeus Parisius ad hunc annum. Rebus in eo positis, Barones Regni Angliae omnium rerum inopes, nescii quo , aut ad

quem confugerent, demum, missis Legatis,Ludo vi-

eum filium Philippi Augusti Galliarum Regis sibi

poposcerunt in Regem , quorum precibus acquiescens Ludovicus rescripsit, se quam primum auxilio affuturum . Id ubi rescivit Pontifex Innocentius III. Legatum misit in Gallias Wallonem, seu Gualonem S. Martini Presbyterum Cardinalem ad Philippum, & Ludovicum cum litteris deprecatoriis, ne nem Anglorum Regem jam aliunde satis afflictum magis affligerent. At Dustra minis prohibente Legato, Ludovicus propositi tenax exercitum deportavit in Angliam, urbes adventu suo consternatas, aut expugnatas in deditionem accepit, agros depopulatus est, fautoresque 'oannis Anglorum Regis ubique passim oppressit. Hinc a Gualone summi Pontificis Legato sententia excommunicationis perculsus est Ludovicus, qui ideo Romam Legatos misit, ut eum apud Innocentium III. Pontificem Maximum excusarent; & Ioannem Angliae Regem multorum criminum insimularent, praesertim vero, quod Arturum nepotem suum Regni legitimum haeredem jugulasset; sed parum illi Legati

profecerunt. Interim Ludovicus longe lateque in Anglia dominabatur, dumque acerrimo animorum aestu utrinque decertaretur, contigit & Ioannen Anglorum Regem, & Innocentium M. Papam mori.

Ioannes Angliae Regui haeredem reliquit Henricum

56쪽

Primogenitum suum , qui tantum decenniS erat, Custodemque, seu Tutorem habuit Willelmum Penbroe Angliae Marescallum , qui sapientibus consiliis suis Anglorum animos ad obsequium novo Regi praestandum, & Gallos ex Anglia expellendos convertit. Quo factum est, ut Ludovicus, coucesib Anglii Regno Henrico hujus nominis III. hlio Ioa nis, in Galliam regrestus sit, gloriam exanimi moderatione non minorem, quam antehac ex bellica fortitudine sibi pepererat In Gallias reversus Ludovicus duas Expeditiones suscepit, unam adversus Λnglos in Aquitaniam,ubi Sui Crisum Malieonensem huic Provinciae Praefectum, & magni in Anglica Aula nominis virum, praelio vicit, & Rupellam,quo Angli appellere solebant, in suam potestatem redegit anno MCCxxIv. Alteram Expeditionem anno MCCxxvi. in Albigenses aggressus est quorum omnia pene: Oppida, praeter I ololain, quam pestilentiae metu obsidere noluit, ad deditionem compulit. Sed in citeriorem Galliam ab hac Expeditione re' diens dysenteriae morbo correptus , ad Montempen-sserium in Arvernia e vita migravit eodem anno MCC xxvI. Princeps fuit casti isimus, qui , teste ejus Gestorum Scriptore apud tom. s. nu

iam, Praeter uxorem suam, foeminam cognovit unquam , oblatamque sibi virginem eleganti forma

Praeditam, dum aegrotaret, qua morbum ex Medi- corum consilio depellere posset , constanter recusavit his verbis: Non ita erit, non enim peccarem mor taliter ullo modo, maluitque mori, quam scedari, sicut resert Guillelmus de Podio Lararentii cap. 23.

Historiae Albigensium. Defuncto Ludovico Um Galliarum Rege, SQ

57쪽

lium Regale conscendit Ludovieus o. eius filius a num agens aetatis duodecimum , qui statim Remis inauguralys est. Exordio Principatus sui Lmdovicus G. sub tutela matris sitae Blancha heroici animi & pietatis eximiae farminae, Philippum Bolo-'niae Comitem, Theobaldam Campaniae , aliosqui Princeps, qui aegre ferebant, quod Biancha, genere extera,rerum summa in Regno potiretur, armis ad obsequium compulit. Dein, sacrum bellum jam a patre suo susceptum contra Albigenses, qui in Ministros, & Ecclesias immaniter grassabantur , i stauravit, illudque feliciter consecit an.MCCXXVIII.

quo Romundus , filius udimundi senioris Comitis Tolosani, cuji s praesidio fulta Albigensium haeresis

totam regionem infecerat, ejurata Lutetiae Parisi .

cum haeresi,filiam suam is homo,staui Ludomici Ix. Galliarum Regis, eum Tolosani Comitatus do collocavit . Finita contra Albigenses sacra militia, de qua in Colloquio tertio iterum redibit sermo, conditisque sanctissimis legibus ad Haereseos extirpatismem, & ad Ecclesiasticae restaurationem liber-.tatis in Narbonensi, & Arelatensi Provincia, grari,ac periculoso ex morbo recreatus Ludovicus G.

Hucis Insigne anno millesimo ducentesimo qua dragesimo quarto ab Episcopo Parisiensi accepit, at sacrum bellum in AEgyptum invexit, cujus tota moles in Damia tam urbem AEgypti incubuit, quam Saraceni a Francis magna clade assecti ac in fugam compulsi, injecto igne, deseruerunt, eamque, postquam extinctus fuisset ignis, piissimus Rex . nudis pedibus & capite, ingressus est,ejusque Templum a Mahometanae superstitionis sordibus omnino repurgavit anno Mccxiax. At, proh dolor ranno

58쪽

anno sequenti post atrocissimum praelium Rex Ludovicus IX., captus est a Saracenis cum fratribus suis Alphonso Pictaviensi, in Carolo Λndegavensi , nihil tamen clade sua dejectus, tam sortem ac magnanimum in sua captivitate exhibuit animum, ut, Babyloniae Sullano a suis occiso, Mammalucchi de

eo in Regem eligendo deliberarint, idque reapta praestitissent, nisi Religionis dissimilitudo obstitisiet, ut Iolavillaeus testatur. Reddita Saracenis D nuata,Rex in libertatem assertus annos quinque in Syria commoratus est, i omnes Regiae, pariterr N Christianae virtutis numeros implevit, captivos redemit innumeros , & coplures Saracenos ad fidem Christianam convertit . Accepto tandem nuncio de morte Reginae Matris,cui Regni procurationem demandaverat, in Gallias rediit anno Mς Iv. L tetiam reversus Ludovicus. IX. promovendae i pu

blicae utilitati, atque amplificanaae Religioni v tum se dedidit . Iustitiam caste administrari , ctissimis conditis legibus , judicibusque integerrimis constitutis, non solum Auravit Rex Optimus ,

sed etiam subditis suis , maxime pauperibus, ius ipse dicere solitus erat ad Nemus vincennarum sub Patule quercus umbra causas ipsorum audiens. M minerat quippe, se a Deo Regnum accepisse, non ut sibi . ted Religionis, ac Subditorum tranqui, litati consideret. Hinc ille amplificandet fidei numquam intermissus ardor, plena animi pietas, ple- . na dignitatis & modestiae ad pervidenda, quae iccis publicae Christianae rationibus conducebaut, Pru ciens sagacitas ad conficistula quae perviderat,con stantia singularis, mens recta, ut nihil vellet aliud, nisi quod cuet optimum; .summa auctoritas, in

59쪽

quod optimum esse intelligebat, ad optatum exiatum id certe perduceret. Hinc summa illa charitas, qua ordines Fratrum Praedicatorum , & Mi-NOrum complectebatur , quorum Caenobia Parbsiis , & in aliis Galliarum Regni civitatibus plurima ejus sumptibus erecta sunt; invictum illud animi robur , quo, pro tuenda gloria Dei, Edicto sanxit, ut blasphemiae,paena ferri candentis in blasphemantes decreta, punirentur, luxus in vestibus , conviviisque reprimeretur, publicae Meretrices ex urbibus & pagis expellerentur, & ludi aleatorii prohiberentur . Sed angustior erat Europa, quam ut tantam Regis pietatem in se contineret . Iterum in Africam anno MCCLxIx. transmisit S. Lud vicus Tunicium expugnaturus, ut inde in Terram Sanctam, sive in AEgyptum transiret; utrobiqui Christianos a Saracenorum tyrannide vindicaturus Votis tamen non respondit exitus ille , cujus

explorata spes injecta fuerat. Castra siquidem Christianorum lues invasit, quae juncta dysenteriae Sanctum Regem afflavit. Quard, eum praeclara Philippo primogenito suo tradidisset documenta , quae Gallicd yotauillaeus historiae suae inseruit, L

Iine vero verterunt Gaufridus de Bello loco, o Guil ulmus Navius, migravit ad Dominum an.MCCLXX.

Inter Sactos post mortem a Bonifacio HIL Pontifice Maximo solemni canonietationis ritu adscriptus. Extant adhuc Parisiis, inter caetera alia piae, liberalitatis Sancti Ludovici Galliarum Regis perpetua monimenta,Sacrum Sacellum ab ipso timdatum ., .in quo spinea Corona Salvatoris, pars vivificae Crucis, aliaeque Reliquiae summa cum veneratione

asservantur; Et Domus Hospitalis vulgo

60쪽

auindoeim viginti, seu trecentorum caecorum,quam. Sanctus Ludovicus confestim post suum ex Syria reditum ad recipiendos & alendos trecentos caecos excitavit , dotavitque in memoriam trecentorum militum suorum , qui ab Infidelibus crudeliter excaecati fuerunt , dum ipse Terram sanctam ab e

rum manibus eripere conaretur . S. Ludovico GaIliarum' Regi ab hac mortali vita ad Ccelestem translato successit ejus filius Philippus III. dictus udax , qui , pace cum Tunicii Rege certis quihusdam legibus confecta, in Gallias ex Africa re diit, & Sacra parentis sui Sancti Ludoviet ossa Parisios ad Sandionysianas AEdes augustissima pompa funebri deferri curavit , eoque pietatis ossicio perfunctus,Remis ipso die Assumptioni Virginis sacro

fuit ab Episcopo Suessonensi anno MCCLXXI. - dimore coronatus. Comitatus Tolosani, qui ejus patrui Alphonsi , Pictavorum ac Tolosatium Comi-κiS , ex Africa redeuntis morte vacabat , possessi nem adiit. Cum Petro Aragoniae Rege acre ac diuturnum bellirin. gessit Philippus Audax Gallia-xum Rex, cujus originem & causam paucis aperire

non abS re erit . urbanus In Pontifex Maximus ,

astriusque Sicilis Regnum in Andegavorum

Comitem, Sancti Ludovici statrem, transtulerat anno MCCLxIII. quod idem jus Clemens IH qui urbano In successit,novo Decreto firmavit ..carolus it

que Romae unά cum conjiige Rex. Siciliae coronatus Ma redum Siciliae tyrannum, filium spurium impii Frideνici II. . Imperatoris , sibi cum valido

exercitu occurrentem anno MCCLxvI. acie vicit, Sc

occidit, atque biennio post conradinum, ejus dear Friderici II. quondant Imperatoris nepotem,Siciliae

SEARCH

MENU NAVIGATION