장음표시 사용
281쪽
le : sibi cum eo amicitiam , cognationemque esse . Mirabantur omnes , hoc ei tum denique in mentem venisse , posteaquam tam multis eum sadiis decretisque jugulasset. Erant qui putarent , Letilium legatum a Verre venisse , qui gratiam , amicitiam , cognationemque commemoraret. Ex illo tempore a civitatibus laudationes petere : testes non solum deterrere
verbis , sed etiam vi retinere coepit . Quod ego , nisi meo adventu illius conatus aliquantulum repressissem , & apud Siculos non Metelli , sed Glabrionis literis '' ac lege pugnassem : tam multos huc evocare non potuissum .
XXVII. Verum , quod institui dicere , miserias cognoscite Siculorum . Heraclitis ille , & Epicrates longe mihi obviam
cum suis omnibus processerunt . Venienti Syracusas egerunt gratias , flentes : Romam decedere mecum cupierunt . Quod erant mihi oppida complura etiam reliqua , quae adire Vellem , constitui cum hominibus , quo die mihi Messanae praesto essent . Eo mihi nuntium miserunt , se a praetore retineri . Quibus ego testimonium denuntiavi , quorum nomina Ndidi Metello 'Τ : cupidissimi veniendi , maximis injuriis affecti, adhuc non venerunt. Hoc jure sunt socii , ut iis ne deplorare quidem de suis incommodis liceat . Jam Heraclii Centuri pini , optimi nobilissimique adolescemtis, testimonium audistis: a quo H-S C millia per calumniam malitiamque petita sunt. Iste poenis compromissisque '' in te positis , H-S CCC extorquenda curavit e quodque judicium s cundum Heraclium de compromissis factum erat, quod civis Centuripinus inter duos cives iudicasset , id irritum jussit esse: eumque judicem salsum judicasse iudicavit: in senatu ne esse, locis commodisque publicis uti , vetuit . Si quis eum pulsa fialet, edixit, sese judicium injuriarum non daturum : quidquid
repetundarum iudieium exercebat , mihique certa pecunia , ab utroque litigatore mutuo in Stelliam inquit di causa proficiscenti promis a , ni arbitri sententia pareant . Di iteras , potestatem ue ti qua tendi & exscri- dem. hendi omnia permiserat. ΗΜ. dis stuod eliis .... inteν δυον eiies iuri a 3 Ealii Metelia 3 Ut eos mihi de pro- eri ιι Non ouod non id ius esset, verum, vincia deeedere , & mecum Romam venire quod ipse iudiee, de sua cohorte arbitratu sineret. Dem. suo dare volebat. Irim.
282쪽
ab eo peteretur , judicem de sua cohorte daturum , ipsi autem nullius actionem rei sese daturum . Quae istius auctoritas tantum valuit , ut neque illum pulsaret quisquam , cum praetor in provincia sua verbo permitteret, re hortaretur: neque quisquam ab eo quidquam peteret , cum iste calumniae licentiam sua auctoritate praebuisset . Ignominia autem illa gravis tamdiu in illo homine suit, quamdiu iste in provincia mansit . Hoc injecto metu judicibus , novo more , nullo exemplo , ecquam rem putatis esse in Sicilia , nisi aὸ nutum illius judicatam Τ Utrum id 1 olum videtur esse actum , quod est tamen actum , ut Heraclio pecunia eriperetur λ an etiam illud, in quo praeda erat maxima, ut, nomine iudiciorum, omnium bona atque fortunae in istius unius essent potestate 8XXVIII. Iam vero in rerum capitalium quaeitionibus quid ego unamquamque rem colligam , & causam 8 Ex multis similibus ea sumam , quae maxime improbitate excellere videbuntur . Sopater quidam fuit Haliciensis , homo domi suae cum primis locuples atque honestus. Is ab inimicis suis apud C. Sacerdotem praetorem rei capitalis cum accusatus esset, focile eo judicio est liberatus . Huic eidem Sopatro iidem inimici ad C. Verrem , cum is Sacerdoti successisset, ejusdem rei nomen detulerunt . Res Sopatro . facilis videbatur , & quod Grat innocens , & quod Sacerdotis judicium improbare istum
ausurum non arbitrabatur. Citatur reus : causa agitur Syrac sis: crimina tractantur ab accusatore ea, quae erant antea non
solum defensione , verum etiam judicio dissoluta . Causam Sopatri defendebat d. Minucius , eques Romanus in primis splendidus atque honestus , vobisque Judices , non ignotus. Nihil erat in causa, quod metuendum, aut omnino quod dubitandum videretur . Interea istius libertus , & accensiis idem Timarchides , qui est , id quod ex plurimis testibus
priore actione didicistis , rerum hujusmodi omnium transactor& administer, ad Sopatrum venit . Monet hominem , ne nimis judicio Sacerdotis, Sc causae confidat: accusatores , inimicosque ejus habere in animo pecuniam praetori dare : praetorem tamen ob salutem malle accipere : 3c simul malle , si
283쪽
ACTIONIS II. LIBER II. 277fieri posset, rem indicatam non rescindere. Sopater, cum hoc illi improvisum atque inopinatum accidisset , commotus est 1 ine : neque in prauentia , Timarchidi quid responderet, habuit , nisi , se consideraturum , quid sibi de ea re esset faciendum : δc simul ostendit , se in summa difficultate esse nummaria . Post ad amicos retulit : qui cum ei fuissent auctores redimendae s alutis, ad Timarchidem venit. Expositis suis diffficultatibus, hominem ad H-S Lxxx perducit: eamque ei pe
XXIX. Pol teaquam ad causam dicendam ventum est : tum vero sne irae tu , sine cura omnes erant , qui Sopatrum de n-debant . Crimen nullum erat : res judicata : Verres nummos acceperat . Quis posset dubitare , quidnam esset suturum 8 Res illo die non pcroratur : dimittitur judicium . Iterum ad Sopatrum Timarchides venit . Ait , accusatores ejus multo majorem pecuniam piae tori polliceri , quam quantam hic dedisset: proinde , si saperet , videret , quid sibi esset faciendum.
IIomo quanquam crat Sc Siculus , dc reus , hoc est , Sc jure iniquo , Sc tempore adverso : serre tamen , atque audire diutius Timarchidem non potuit . Facite , inquit , quod vobis libet , daturus non sum amplius . Idemque hoc amicis ejus,ia defensoribus videbatur: atque eo etiam magis, quod iste , quoquo modo se in ea quaestione praebebat , tamen in consilio habebat homines honestos e conventu Syracusano , qui Sacerdoti quoque in consilio suerant tum , cum esset idem hic Sopater absolutus . Hoc rationis habebant , facere eos nullo modo posse , ut eodem crimine , iisdem testibus , Sopatrum condemnarent iidem homines, qui antea absolvissent. Itaque hac una spe ad judicium venitur . Quo posteaquam ventum est, cum in consilium frequentes convenissent iidem , qui solebant , & hac una spe tota defenso Sopatri niteretur, consilii frequentia , δc dignitate , Sc quod erant , ut dixi, iidem, qui antea Sopatrum eodem illo crimine liberarant: c gnoscite hominis apertam , ac non modo non ratione , sed ne dissimulatione quidem tectam improbitatem, Jc audaciam. M. Petilium , equitem Romanum , quem habebat in consilio, Torn. IV. M m jubet
284쪽
iubet operam dare , quod rei privatae judex esset . Petilius recusabat, quod suos amicos , quos sibi in consilio esse vellet , ipse Verres retineret. Ille homo liberalis negat se quemquam retinere eorum , qui Petilio vellent adesse . Itaque discedunt omnes . Nam caeteri quoque impetrant , ne retineantur : qui se velle dicebant alterutri eorum , qui tum illud judicium habebant , adesse . Itaque iste solus cum sua cohorte nequissima relinquitur. Non dubitabat Minutius , qui Sopatrum defendebat , quin iste , quoniam consilium dimisisset , illo die rem illam quaesiturus non esset : cum repente jubetur dicere . Respondet . Ad quos Τ Ad me, inquit, si tibi idoneus videor, qui de homine Siculo ac Graeculo iudicem . Idoneus es , inquit e sed pervellem adessent ii , qui assuerant antea, causamque cognorant. Dic , inquit : illi adesse non possunt . Nam hercule , inquit Q. Minucius , me quoque Petilius , ut sibi in consilio adessem , rogavit. Et simul a sublelliis abire coepit. Iste iratus, hominem verbis vehementioribus prosequitur , atque ei gravius etiam minari coepit , quod in se tantum crimen , invi
XXX. Minucius , qui Syracusis sic negotiaretur , ut sui juris , dignitatisque meminisset : & qui sciret ita se in provincia rem augere oportere , ut ne quid de libertate deperderet; homini , quae vita sunt , Sc quae tempus illud tulit , & cat sa, respondit : causam sule , dimissio atque ablegato consilio , defienturum negavit. Itaque a subselliis discessit: idemque hoc, praeter Siculos , caeteri Sopatri amici , advocatique secerunt . Iite , quanquana est incredibili importunitate & audacia , tamen subito solus destitutus pertimuit, L conturbatus est. Quid agcret, quo se verteret , nesciebat . Si dimisisset eo tempore quaestionem , post illis adhibitis , quos ablegarat , absolutum
iri Sopatrum videbat . Sin autem hominem miserum , atque innocentem condemnasset, cum ipse praetor sine consilio, reus autem sine patrono , atque advocatis suisset, iudiciumque C. Sacerdotis rescidisset : invidiam se sustinere non posse tantam arbitrabatur . Itaque aestuabat dubitatione : versabat se in u
285쪽
tramque partem non solum mente , verum etiam corpore : ut
omnes , qui aderant , intelligere possunt , in animo ejus me
tum , cupiditatemque pugnare . Erat hominum conventus moximus , tuminum silentium , summa expectatio , quonam esset ejus cupiditas eruptura . Crebro dimittebat se accentus ad aurem Timarchides .
Tum iste aliquando , Age, dic , inquit. Sopatriis implor
re hominum atque deum fidem , ut cum consilio cognosceret.
Tum repente iste testes citari iubet. Dicit unus & alter breviter . Nihil interrogatur . Praeco dixisse pronuntiat . Iste , quasi metueret , ne Petilius , privato illo judicio transacto ,
aut dilato , cum caeteris in consilium reverteretur , ita properans de sella exsiluit : hominem innocentem , a C. Sacerdote
absolutum , indicta causa , de sententia scribae , medici , ii
XXXI. Retinete , retinete hominem in civitate , Iudices. Parcite , Sc conservate , ut sit qui nobiscum res iudicet : qui in senatu sine ulla cupiditate de bello 3c pace sententiam 1erat . Tametsi minus id quidem nobis , minus populo Romano laborandum est , qualis in senatu sententia futura sit. Quae enim ejus auctoritas erit J quando iste sententiam dicere aud bit , aut poterit Τ quando autem homo tanta luxuria , atque desidia , nisi Februario '' mense , adspirabit in curiam Θ VNrum veniat sane : decernat bellum Cretensibus '' ; liberet Byzantios ; regem appellet Ptolemaeum )' ; quae vult Hortem M m et sus,
αν F.binaei. J Qui mensis audiendἰs ex terarum gentium & provinciarum legationibus destinatu erat . Quare hoc puto significari, sententia, senatorum legatos emere solitosi vertem eo mense venalem suam senistentiam habiturum , & pretio ut in curiam .eniat facile addummi iri. Noram. 18 meeruat beIIum Cνet/Ubώι J Noe tem. pore Ciaten ea belli societatem cum pirati
adversus populum Romanum coierant : ut ex
Plutarcho intelligitur in Pompeii vita , de
Livio lib. xcva I x. & ucr x. Ergo decoriato/IIum mererishtii, scilieet, ut eius belli administratio Q Hortensio mandetur . Sed Q. Metelici tamen collegae mandata . Nam cum Consules sortirentur, Hortensio , ut hellum tereret eum Cretensibus , obvenit . sed i urbe delectatus ti solo, in quo primum i eum post Ciceronem obtinebat , colleRa ut tro exercitum cessit, ipse in urbe remans t. Metellu autem in Cretam missus eam iu&lani cepit. Haec Dio. Idem . xo Liberet 'υnt os a Libosia dicuntue provineiae, cum statuitur ne amplius lint provinciae, cui apparet ev seeunda rhilippica id est , ut Romanis magistrati hu ius in ii dicere non liceat: ut ex orat. de proin consul. intelligitur. Idem .go Restem appelιer Ptolemium J Regem ΚΘ gypii , eui Rex a senatu populoque Roma no appellari cupiebat. Sieni fleat autem em piam a Rege verris sententiam . Idem.
286쪽
sus , omnia dicat sentiat . Minus haec ad nos , minus ad vitae nostrae discrimen , minus ad sortunarum nostrarum periculum pertin lat.
Illud , illud est capitale , illud formidolosum , illud opti
mo cuique metuendum , quod iste , ex hoc iudicio si aliqua vi se eripuerit, in judicibus fit necesse est: sententiam de capite civis Romani serat : sit in ejus exercitu δ' signifer , qui imperium iudiciorum tenere vult . Hoc populus Romanus recusat, hoc serre non potest: clamat, permittitque vobis , ut, si isti; hominibus delecte inini , si ex hoc genere splendorem Ordini , atque ornamentum curiae constituere velitis , habeatis sane vobiscum istum senatorem r istum etiam de vobis judicem , si vultis , habeatis : de se homines , si qui extra istum ordinem sunt , quibus ne rejiciendi quidem amplius , quam trium judicum Τ' , praeclarae leges Corneliae faciunt pote itatem , hunc hominem tam crudelem , tam sceleratum , tam nefarium , nolunt iudicare .
XXXII. Etenim si illud est flagitiosum quod mihi omnium
rerum turpissimum , maximeque nefarium videtur ) ob rem judicandam pecuniam accipere , pretio habere addictam fidem& religionem : quanto illud flagitiosus, improbius, indignius,
eum , a quo pecuniam ob absolvendum acceperis, condemnare : ut ne praedonum quidem praetor in fide retinenda consuetudinem conservaret 8 Scelus est accipere ab reo : quanto magis ab accusatore 3 quanto etiam sceleratius ab utroque λ Fidem cum proposuisses Venalem in provincia , valuit apud te plus is, qui pecuniam majorem dedit. Concedo. Forsitan aliquis aliquando eiusmodi quippiam secerit . Cum vero fidem ac religionem tuam jam alteri addictam pecunia accepta habueris , post eandem adversario tradideris majore pecunia : utrumque falles P & trades cui voles Τ & et , quem seselleris, Ne pecuniam quidem reddes 3 Quemai sis iis ebiae eaercisti J Hortensum seni- Latinis perquam ustata . Subauditur nes fatim .scat, quem duabus primi orationibus sepe ilatestas nimirum reiiciendi trium iudicum dominum θ' νegem stiui.iortim appellavit. D negotium. vide sanctii Niveream , sve dedem. caulis Latinae lingua Comment. lib. i I. cap. 3I Reiiciendi . . . t itim itidicum J Ellipss 3. Grasitis.
287쪽
ACTIONIS II. LIBER II. 28 rQuem mihi tu Bulbum , quem Staienum ΤΤ , quod unquam hujusmodi monstrum , aut prodigium audivimus , aut vidimus , qui cum reo transigat , post cum accusatore decidat ξhonestos homines , qui causam norint , ableget , consilioque dimittat 8 iple solus reum absolutum , a quo pecuniam acceperit , condemnet, pecuniamque non reddat ρ Hunc hominem in iudicum numero habebimus 8 hic alteram decuriam senato
riam iudex obtinebit hic de capite libero iudicabit Θ huic
iudicialis tabella committetur ρ quam iste non modo cera, VCrum etiam sanguine, si visum erit , notabit .
XXXIII. Quid enim horum se negat secisse ρ illud videlicet
unum , quod necesse est, pecuniam accepi Te . Quidni iste neget 8 At eques Romanus , qui Sopatrum defendit , qui omnibus ejus consiliis, rebusque intersuit, d. Minutius juratus dicit pecuniam datam : juratus dicit Timarchidem dixisse , majorem ab accusatoribus pecuniam dari . Dicent hoc Siculi omnes : dicent omnes Halicienses I dicet etiam priae textatus Sopatri filius , qui ab isto homine crudelissimo , patre innocentissimo , pecuniaque patria privatus est . Verum , si de pecunia testibus planum facere non possem rillud negare posses , aut nunc negabis , te consilio tuo dimisse , viris primariis, qui in consilio C. Sacerdotis fuerant, tibique esse solebant, remotis , de re judicata judicasse λ teque eum , quem C. Sacerdos , adhibito consilio , causa cognita , absolvisset ; eundem , remoto consilio , causa incognita, con demnasse Θ Cum haec consessiis eris, quae in foro palam Syracusis , in ore , atque in oculis provinciae gesta sunt negato sane , si voles, pecuniam accepisti : reperies, credo , aliquem, qui , cum haec , quae palam gesta sunt , videat, quaerat quid
tu occulte egeris r aut qui dubitet , utrum malit meis testibus , an tuis defensoribus credere . Dixi jam antea, Judices, me non omnia istius , quae in hoc genere essent , enumeraturum : sed electurum ea , quae maxime excellerent.
XXXIV. Accipite nunc aliud ejus facinus nobile , & multis locis saepe commemoratum : & ejusmodi , ut in uno omnia
33 RMIsiam ... stalentini J Vide pro Cluentio, cap. 18.
288쪽
maleficia inesse videamur . Attendite diligenter . Invenietis e nim id facinus natum a cupiditate , auctum per stuprum , crudelitate persectum atque conclusum . Sthenius est is , qui
nobis assidet, Thermitanus, antea multis propter summam virtutem , summamque nobilitatem , nunc propter stia in calamitatem , atque illius insignem injuriam , omnibus notus . Hujus hospitio Verres cum esset ut iis , & cum apud eum , non modo Thermis saepenumero suisset , sed etiam habitasset ; domo ejus omnia abstulit , quae paulo magis animum cujuspiam,
aut oculos possent commovere . Etenim Sthenius ab adolescentia paulo studiosius haec compararat , supellectilem ex aere elegantiorem , & Deliacam & Corinthiam : tabulas pictas : etiam argenti bene facti , prout Thermitani hominis facultatesserebant , satis . Quae , cum esset in Asia adolescens , studiose , ut dixi , compararat , non tam suae delectationis causa , quam ad invitationes , adventusque nostrorum hominum , amicorum suorum , atque hospitum . Quae posteaquam iste omnia abstulit , alia rogando , alia poscendo , alia sumendo :serebat Sthenius , ut poterat. Angebatur tamen animi dolore necessario , quod domum citas exornatam atque instriictam , fere jam iste reddiderat nudam atque inanem . Verumtamen
dolorem suum nemini impertiebat : praetoris injurias , tacite; hospitis , placide serendas arbitrabatur . Interea cupiditate iste illa sua nota , atque apud omnes pervulgata , cum fgna quaedam pulcherrima atque antiquissima Thermis in publico posita vidisset, adamavit: a Sthenio petere coepit, ut ad ea totulenda operam suam profiteretur , seque adiuvaret . Sthenius vero non solum negavit , sed etiam ostendit id fieri nullo modo posse , ut fgna antiquissima , monumenta P. Africani, ex oppido Thermitanorum , incolumi illa civitate , imperioque populi Romani tollerentur. XXXV. Etenim , ut simul P. Asricani quoque humanitatem& aequitatem cognoscatis , oppidum Himeram Carthaginentes quondam ceperant ; quod fuerat in primis Siciliae clarum &ornatum . Scipio , qui hoc dignum populo Romano arbitraretur , bello consecto, socios sua per nostram victoriam recupe
289쪽
ACTIONIS II. LIBER II. 283rare : Siculis omnibus , Carthagine capta , quae potuit, res li- tuenda curavit. Himera deleta, quos cives belli calamitas r liquos secerat , ii sese Thermis collocarant , in ejusdem agri finibus, neque longe ab oppido antiquo. Hi se patrum fori
nam ac dignitatem recuperare arbitrabantur , cum illa majorum ornamenta in eorum oppido collocabantur . Erant signa
ex tere complura : in his mira pulchritudine ipsa Himera, in muliebrem figuram habitumque formata , ex oppidi nomine,& fluminis. Erat etiam Stesichori poetae statua senilis , incurva , cum libro , summo , ut putant, artificio facta : qui fuit Himerae : sed & est , Sc fuit tota in Graecia summo propter ingenium honore & nomine . Haec iste ad insaniam concupierat . Etiam , quod pene praeterii , capella quaedam eii , ea quidem mire , ut etiam nos , qui rudes harum rerum sumus intelligere possimus , scite facta & venuste . Haec , & alia Scipio non negligenter abjecerat , ut homo intelligens Verres au-serre posset ; sed Thermitanis restituerat : non quo ipse homtos , aut suburbanum , aut locum omnino , ubi ea poneret, nullum haberet : sed si domum abstulisset , non diu Scipioni appellarentur , sed eorum , ad quoscunque ipsius morte veni 1-sent : nunc his locis posita sunt , ut mihi semper Scipionis fore videantur , itaque dicantur . XXXVI. Haec cum iste posceret , agereturque ea res in senatu : Sthenius vehementissime restitit ; multaque , ut in primis Siculorum in dicendo copiosus est , commemoravit : urisbem relinquere Thermitanos esse honestius , quam pati tolli ex urbe monumenta majorum , spolia hostium , beneficia clarissimi viri , indicia societatis populi Romani , atque amicitiae . Commoti animi sunt omnium . Repertus est nemo , quin mori diceret satius esse . Itaque hoc adhuc oppidum Verres invenit prope solum in orbe terrarum , unde nihil ejusmodi rerum de publico per vim , nihil occulte , nihil imperio, nihil gratia , nihil pretio posset auferre . Verumtamen hasce hujus cupiditates exponam alio loco : nunc ad Sthenium re
Itaque iste vehementer Sthenio insensus , hospitium ei re
290쪽
nunciat : domo ejus emigrat , atque adeo exit '' . Nam iam ante migrarat . Eum autem inimicissa mi Sthenii domum suam statim invitant , ut animum ejus in Sthenium inflammarent, ementiendo aliquid , & criminando . Hi autem erant inimi
ci , Agathinus, homo nobilis, & Dorotheus, qui habebat in matrimonio Callidamam , Agathini ejus filiam , de qua iste
audierat . Itaque ad generum Agathini migrare maluit . Una nox intercesserat, cum ille Dorotheum sic diligebat, ut diceres Omnia inter eos esse communia r Agathinum ita observabat , ut aliquem assarem ac propinquum . Contemnere etiam
signum illud Himerae jam videbatur, quod eum multo magis sigura & lineamenta hospitae delectabant . XXXVII. Itaque hortari homines coepit , ut aliquid Sthenio periculi crearent , criminisque confingerent . Dicebant se illi nihil habere , quod dicerent . Tum ille his aperte olfendit , & confirmavit , cos , in Sthenium quidquid vellent, simulatque ad se detulissent , probaturos . Ita illi non procrastinant ; Sthenium statim educunt ; aiunt ab eo lireras publicas esse corruptas. Sthenius postulat , ut cum secum sui cives agant de literis publicis corruptis , ejusce rei legibus Thermitanorum actio sit: cum senatus populusque Romanus Thermitanis , quod semper in amicitia fideque mansissent, urbes , a
gros, legesque suas reddidisset : Publiusque Rupilius postea le
ges ita Siculis ex lenatus-consulto de decem legatorum sentemtia dedisset , ut cives inter se legibus suis agerent e idemque laoc habuerit Verres ipse in edicto , ut de his omnibus causiς
1e ad leges rejiceret. Ille , homo omnium aequissimus , atque a cupiditate omni remotissimus , se cogniturum esse confirmat : paratum ad causam dicendam venire hora non a jubet . Non erat obscurum , quid homo improbus ac ne sarius cogitaret . Neque enim ipse satis occultarat: nec mulier tacere poterat. Intellectum est id
34 At ue alea MAJ subtilem different Iam hic observat Orator inter verba migrare , &evire t qua promiscue sere semper & ab a Lis, & ab ipso etiam alias accipiuntur . I. pitur iiivia loci huiuet sententiam , mitrare ea, relictis tamen vasis, alio se conferre ad habitandum . Eaeire vero est , uniuersa sua discedeudo secum e V portare. Vasa sua colli-rit, & alio traii sert Verres, qui iam ante mi ararat , id est , ad alios se contulerat .