M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus quartus, qui Orationum primus. 4

발행: 1753년

분량: 682페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

ACTIONIS II. LIBER II. 283

ipsum agere , ut, cum Sthenium sine ullo argumento , ac sine teste damnasset , tum homo nefarius de homine nobili , atque id aetatis , suoque hospite , virgis supplicium crudelissime sumeret. Quod cum esset peri picuum ; de amicorum , hospitumque suorum sententia , Thermis Sthenius Romam profugit . Hiemi sese , fluctibusque committere maluit, quam non

istam communem Siculorum tempestatem , calamitatemque vi

tare .

XXXVIII. Iste homo certus & diligens , ad horam nonam praesto est . Sthenium citari iubet : quem posteaquam videt non adesse , dolore ardere , atque iracundia furere coepit : Venerios in domum Sthenii mittere : equites circum agros ejus, villasque dimittere . Itaque dum expectat, quidnam sibi certi afferatur , ante horam tertiam no iis de soro non discessit . Postridie mane descendit : Agathinum ad sese vocat : jubet, eum de literis publicis in absentem Sthenium dicere . Erat ejusmodi causa , ut ille ne sine adversario quidem apud inimicum judicem reperire posset , quid diceret . Itaque tantum verbo posuit , Sacerdote praetore , Sthenium literas publicas corrupisse . Vix ille hoc dixerat , cum iste pronuntiat, Stheianium literas publicas corrupisse videri r & haec praeterea addidit homo Venerius , novo modo , nullo exemplo , Ob eam rem Η-S quingenties Veneri Ericinae , de Sthenii bonis exacturum :bonaque ejus statim coepit vendere : & vendidisset , si tantulum morie suisset, quo minus ei pecunia illa numeraretur . Ea posteaquam numerata est , contentus hac iniquitate non suit: palam de sella , ac tribunali pronuntiat : Si quis abfemtem Sthenium rei capitalis reum facere vellet , sese eius nomen recepturum e & simul, ut ad causam accederet , nomenque deserret , Agathinum , novum affinem , atque hospitem , coepit hortari . Tum ille clare , omnibus audientibus , sese id non esse facturum , neque se usque eo Sthenio esse inimicum , ut eum rei capitalis affinem esse diceret. Hic tum repente Pacilius quidam, homo egens & levis , accedit. Ait , si liceret, nomen absentis deserre se velle . Iste vero, & licere, & fieri solere , & se recepturum . Itaque desertur . Edicit statim , ut Tom. IV. N n Kalem

292쪽

286 IN VERREM Kalendis Decembris adsit Sthenius Syracusis . Hic , qui Romam venisset , satisque seliciter anni jam adverso tempore navigasset , omniaque habuisset aequiora , & placabiliora ,

quam animum praetoris atque hospitis , rem ad amicos suos detulit : quae ut erant acerba , atque indigna , sic videbantur omnibuS. XXXIX. Itaque in senatu continuo Cn. Lentulus , & L. Gellius consules faciunt mentionem , placere statui , si patribus conscriptis videretur , ne absentes hominos in provinciis rei ferent rerum capitalium . Causam Sthenii totam , Sc litius crudelitatem , Sc iniquitatem senatum docent . Aderat in senatu Verres , pater istius , Sc flens unumquemque 1enatorem rogabat , ut filio suo parceret: neque tamen multum proficiebat . Erat enim summa voluntas senatus. Itaque sententiae dicebam xur , cum Sthenius absens reus factus esset , de absente iudicium

nullum feri placere : re , si quod esset fadium , id ratum esse non placere . Eo die transigi nihil potuit , quod & id temporis erat , Sc ille pater istius invenerat homines , qui dicendo tempus consumerent . Postea senex Verres defensores , atque hospites omnes Sthenii convenit : rogat eos , atque Orat , ne oppugnent filium suum : de Sthenio ne laborent : confirmathis , curaturum te esse , ne quid ei per filium suum nocere intur : se homines certos ejus rei causa in Siciliam , & terra ,& mari missurum. Et erat spatium dierum sere triginta ante Kalendas Decembris . Quo die iste , ut Syracusis Sthenius adesset , edixerat. Commoventur amici Sthenii , sperant fore, ut patris literis , nuntiisque filius ab incepto furore revocetur . In senatu postea causa non agitur . Veniunt ad istum d mestici nuncii : literasque a patre asserunt ante Kalendas Decembris , cum isti etiam tum de Sthenio integra tota res eias et : eodemque ei tempore de eadem re literae complures a multis ejus amicis, ac necessariis asseruntur. XL. Hic iste , qui prae cupiditate , neque ossicii sui , neque periculi, neque pietatis , neque humanitatis rationem habuisset unquam , neque in eo , quod monebatur , auctoritatem patris, nec in eo, quod rogabatur, voluntatem anteponendam

puta

293쪽

ACTIONIS II. LIBER II. 287

putavit libidini suae: mane Kalendis Decembris, ut edixerat, Sthenium citari jubet. Si abs te istam rem parens tuus alicuius amici rogatu , benignitate , aut ambitione inductus petitasset : gravissima tamen apud te voluntas patris esse debuisset. Cum vero abs te tui capitis causa peteret , hominesque certos domo misisset , hique eo tempore ad te venissent , cum tibi in integro tota res esset , ne tum quidem te potuit , si non pietatis , at salutis tuae ratio ad officium , sanitatemque reducere 3 Citat reum . Non respondet . Citat acculatorem : attendite , quaeso , Iudices : videte , quantopere istitis amen

tiae fortuna ipsa adversata sit e & simust videte , quis Sthenii

causam casus adjuverit ) citatus accusator , M. Pacilius , nescio quo casu non respondit : non affuit. Si praesens Sthenius reus esset factus; si manifesto in maleficio teneretur; tamen , cum accusator non adesset , Sthenium condemnari non oporteret . Etenim , si posset reus , absente accusatore , damnari , non ego a Viόone Veliam parvulo navigio inter fugitivorum , ac praedonum , ac tua tela venissem, quo tempore omnis illa mea festinatio fuit cum periculo capitis ob eam causam , ne tu ex reis eXi merere , si ego non

affuissem ad diem . Quod igitur tibi erat in tuo judicio optatissimum , me , cum citatus essem , non adesse e cur Sthenio non putasti prodesse oportere, cum eius accusator non assui siet ZItaque secit, ut exitus principio simillimus reperiretur. Quem

absentem reum fecerat, eum absente accusatore condemnat .

XLI. Nuntiabatur illi primis illis temporibus id , quod pater quoque ad eum pluribus verbis scri plerat , agitatam rem esse in senatu : etiam in concione tribunum plebis de causa Sthenii M. Palicanum esse questum : postremo me ipsum apud collegium hoc tribunorum plebis , cum eorum omnium edicto non liceret quemquam Romae esse , qui rei capitalis condemnatus esset, egisse causam Sthenii: cum rem ita ex p suissem , quemadmodum nunc apud vos , docuissemque hanc damnationem duci non oportere ; tribunos plebis hoc statuisse , idque de omnium sententia pronuntiatum esse, Non videri Sthenium impediri edicto , quo minus ei liceret Romae esse .

294쪽

:88 IN VERRE M

Cum haec ad istum referrentur, timuit aliquando, δc comis motus est . Vertit stylum Τ in tabulis suis : quo facto causam omnem evertit suam . Nihil enim sibi reliqui fecit , quod defendi aliqua ratione posset . Nam si ita defenderet : recipi nomen absentis licet ; hoc fieri in provincia nulla lex vetat: mala & improba desensione , verum aliqua tamen uti videretur . Postremo illo desperatii simo perfugio uti posset , se imprudentem secisse : existimasse id licere . Quanquam haec perditissima defensio est , tamen aliquid dici videretur . Tollit ex tabulis id, quod erat, & facit, coram delatum esse . XLII. Hic videte , in quot se laqueos induerit , quorum ex nullo se unquam expediet. Primum in Sicilia saepe & palam de loco superiore dixerat , & in sermone inultis demonstrarat , licere nomen recipere absentis : se exemplo secisse id, quod secisset . Haec eum dictitasse , priore actione & Sex. Pompejus Chlorus dixit , de cujus virtute antea commemora vi , & Cn. Pompeius Theodorus, homo Cn. Pompeji , clarit simi viri , judicio , plurimis maximisque in rebus probatissimus , & omnium existimatione ornatissimus , R Posides Ma tro Solentinus , homo summa nobilitate, existimatione , virtute: R hac actione , quam voletis, multi dicent, & qui ex

isto ipso audierint , viri primarii nostri ordinis; & alii, qui

interfuerint, cum absentis nomen reciperetur . Deinde Romae,

cum res esset acta in senatu , omnes istius amici ; in his etiam pater ejus, hoc defendebat licere fieri : sepe esse iactum: istum , quod secisset, aliorum exemplo institutoque fecisse .

Dicit praeterea testimonium tota Sicilia r quae in communibus postiuatis civitatum omnium , consulibus edidit , rogare atque orare patres conscriptos , ut statuerent , ne absentium nomina reciperentur . Qua de re Cn. Lentulum , patronum

Siciliae , clarissimum adolescentem , dicere audistis r Siculos, cum se caulam, quae pro his sibi in senatu agenda esset, d

cerent ,

3s Vertii 'tam J Deleuit qiue antea scri- rat, et aliud aliquId scriberetur . Hinc v. Pserat . styli pars altera , qua veteres ad ta est familiatis illa veteribus locutio , s/scribenda n in tabulis ceratis utebantur , in uua venere, pro defere. Horat. I. Sat. x. 72. acumen detinebat: altera autem erat plana, saepe Altitia vertas. Hortensti apta ad id delendum quod 'iptum sue-

295쪽

ACTIONIS II. LIBER II. 289cerent , de Sthenii calamitate questos esse : propterque hanc iniuriam , quae Sthenio facta esset, eos statuisse, ut, quod dico , pollularetur. Quae cum ita essent, tantane amentia praeditus , atque audacia suisti , ut in re tam clara , tam testata , ram abs te ipso pervulgata , tabulas publicas corrumpere auderes ρ Atquemadmodum corrupisti 3 nonne ita, ut, omnibus nobis tacentibus , ipsi, te tuae tabulae condemnare possent P Quaeso , codicem circumser : ostende . Videtisne totum hoc nomen ,

coram ubi facit delatum , esse in litura uid fuit istic antea scriptum P quod mendum ista litura correxit uid a nobis , Iudices , exspectatis argumenta hujus criminis 3 nihil dicimus : tabulae sunt in medio , quae se corruptas atque intem litas esse clamant . Ex istis etiam tu rebus effugere te posse

confidis , cum te nos non opinione dubia , sed tuis vestigiis persequamur , quae tu in tabulis publicis expressa ac recentia reliquisti P Is mihi etiam Sthenium literas publicas corrupisse , caula incognita , judicaverit , qui defendere non potuerit , se non ex ipsius Sthenii nomine literas publicas corru

XLIII. Videte porro aliam dementiam : videte , ut, dum expedire sese vult , induat . Cognitorem adscribit Sthenio . em 3 cognatum aliquem , aut propinquum ρ non . Thermitanum aliquem , honestum hominem ac nobilem ρ ne id quidem . At Siculum , in quo aliquis splendor dignitasque esset minime . uem igitur P civem Romanum . Cui hoc probari potest ρ Cum esset Sthenius civitatis suae nobilissimuς, ampli iasina cognatione , plurimis amicitiis : cum praeterea tota Sicilia multum auctoritate & gratia posset, invenire neminem Siculum potuit , qui pro se cognitor fieret 8 hoc probabis 8 An ipse civem Romanum maluit Z cedo , cui Siculo , cum is reus fieret , civis Romanus cognitor factus unquam sit . Omnium praetorum literas , qui ante suerunt , profer , explica . Si unum inveneris : ego hoc tibi , quemadmodum in tabulis scriptum habes, ita gestum esse concedam . At, credo , Sthenius hoc sibi amplum esse putavit, elige-

296쪽

aso IN VERREM

re e civium Romanorum numero , ex amicorum atque hospitum suorum copia , quem cognitorem daret . Quem delegit pquis in tabulis scriptus est Z C. Claudius, C. filius, Palatina . Non quaero , quis hic sit Claudius , quam splendidus, quam

honestus, quam idoneus , propter cuius auctoritatem & dignitatem Sthenius ab omnium Siculorum consuetudine discederet , & civem Romanum cognitorem daret . Nihil horum quaero . Fortasse enim Sthenius non splendorem hominis , sed familiaritatem secutus est . Quid si omnium mortalium Sthenio nemo inimicior , quam hic C. Claudius , tum semper , tum in his ipsis rebus Sc temporibus suit 8 sit de literis corruptis contra venit ὶ si contra omni ratione pugnavit Τ utrum potius pro Sthenio inimicum cognitorem esse tactum , an te in Sthenii periculo inimici ejus nomine abusum esse credemus 3 XLIV. Ac , ne quis sorte dubitet , cujusmodi totum sit negotium : tametsi jamdudum omnibus istius improbitatem per-1picuam esse confido , tamen paululum etiam attendite . Videtis illum subcrispo capillo , nigrum , qui eo vultu nos intuetur , ut sibi ipse peracutus cste videatur λ qui tabulas tenet Z qui scribit 8 qui monet P qui proximus est 3 Is est C. Claudius, qui in Sicilia sequester istius , interpres , consector

negotiorum , prope collega Timarchidi numerabatur : nunc obtinet eum locum , ut vix Apronio illi de familiaritate concedere videatur , & qui se non Timarchidis , sed ipsius Verris collegam , δέ socium esse dicebat Dubitate etiam , si potestis , quin eum iste potissimum ex omni numero delegerit , cui improbam falsi cognitoris perlonam imponeret , quem Sc huic inimicissimum , Sc sibi amicum esse arbitraretur ρ Hic vos dubitatis, Iudices , tantam iastius audaciam , tantam crudelitatem , tantam injuriam vindicare ρ dubitatis exemplum judicum illorum sequi , qui , damnato Cn. Dolabella, damnationem Philodami opuntii resciderunt, quod is non abienς reus factus esset : quae res iniqui sesima & acerbissima est : sed cum ei legatio Romam a suis civibus esset data 8 Quod illi judices multo in leviore causa statuerunt, aequitatem secuti : vos id statuere in gravissima cau- . Di tiros ν la

297쪽

ACTIONIS II. LIBER II. 29 Isa , praesertim aliorum auctoritate jam confirmatum , dubitabitis pXLV. At quem hominem , C. Verres , tanta , tam insigni injuria assecisti λ cujus absentis nomen recepisti P quem absentem non modo sine crimine, & sine teste, verum etiam sine accusatore damnasti Quem hominem ρ dii immortalest Non dicam amicum tuum , quod apud homines carissimum est :non hospitem , quod tanetissimum est : nihil enim minus libenter de Sthenio commemoro : nihil aliud in eo , quod reprehendi possit , invenio , nisi quod homo frugalissimus , atque integerrimus, te , hominem plenum stupri , flagitii , sceleris, domum suam invitavit : nisi quod, qui C. Marii , Cn. Pompeji, C. Marcelli, L. Sisennae, tui defensoris, caeterorumque virorum sortissimorum hospes fuisset, atque estet, ad eum

numerum clarissimorum hominum tuum quoque nomen ascripsit .

iare de hospitio violato , & de isto tuo nefario scelere queror : hoc dico , non iis, qui Sthenium norunt, hoc est, nemini eorum, qui in Sicilia fuerunt, nemo enim ignorat , quo hic in civitate sua splendore , qua apud omnes Siculos disnitate , atque existimatione sit sed , ut illi quoque , qui in ea provincia non fuerunt, intelligere possint, in quo homine tu statueris exemplum ejusmodi , quod tum propter iniquitatem rei , tum etiam propter hominis dignitatem,

acerbum omnibus, atque intolerandum videretur.

XLVI. Estne Sthenius is, qui omnes honores domi suae facillime cum adeptus esset , amplissime ac magnificentissime gessit 3 qui oppidum non maximum, maximis ex pecunia sua locis communibus , monumentitque decoravit P cuius de meritis in rempublicam Thermitanorum , Siculosque universos , fuit aenea tabula fixa Thermis in curia , in qua publice erat de hujus beneficiis scriptum , & incisum 3 quae tabula tum imperio tuo revulsa , nunc a me tamen reportata si est , ut omnes hujus honores inter silos , & amplitudinem possent co

restituta. Hotam. Vetus, Inae a me depari ea secum ad iudicium extulit. Nam. Et rectius. Non enim rabulam in locum

298쪽

apa IN VERREM

gnoicere . Estne hic , qui apud Cn. Pompeium Τ', clarissimum Virum , cum accusatus esset , quod propter C. Marii familia ritatem , & hospitium , contra rempublicam sensita eum ini mici , & accusatores ejus dicerent , cum magis invidioso crimine , quam vero arcesseretur , ita a Cn. Pompeio absolutiis

est, ut in eo ipso judicio Pompejus hunc hospitio suo digniusimum statuerit ρ ita porro laudatus , defensusque ab omnibus Siculis, ut idem Pompeius non ab homine solum , sed etiam a provincia tota se hujus absolutione inire gratiam arbitraretur ' Postremo estne hic, qui δc animum in rempublicam habuit ejusmodi , & tantum auctoritate apud suos cives potuit , ut perficeret in Sicilia solus , te praetore , quod non modo Siculus nemo , sea ne Sicilia quidem tota potuisset : ut ex oppido Thermis nullum signum , nullum ornamentum , nihil ex sacro , nihil de publico attingeres , cum praesertim essent multa praeclara , & tu omnia concupisses 3 Denique nunc vide, qui inter te, cujus nomine apud Siculos dies festi agitantur , & praeclara illa Verrea celebrantur, cui statuae Romae stant inauratae , a communi Siciliae , quem. admodum inscriptum videmus , datae : vide , inquam , quid inter te, & hunc Siculum , qui abs te est , patrono Siciliae, condemnatus , intersit . Hunc civitates ex Sicilia permultat, testimonio suo , legationibusque ob eam rem missiis publice laudant ; te omnium Siculorum patronum , una Mamertinacivitas, socia surtorum , ac flagitiorum tuorum , publice laudat : ita tamen , novo more , ut legati laedant , legatio laudet : caeterae quidem civitates publice literis , legationibus,

testimoniis accusant, queruntur , arguunt: si tu absollitus sis, funditus eversas se esse arbitrantur.

XLVII. Hoc de homine , ac de hujus bonis , etiam in Dryce monte monumentum tuorum flagitiorum , crudelitatisque

posuisti : in quo Sthenii Thermitani nomen ascriptum est . Vidi argenteum Cupidinem cum lampade . Quid tandem habuit argumenti , aut rationis res , quamobrem in eo potissi

3 Apud Cn. Pompeium I Cum in Sicilia tium ducem. Hortensus. suit, Carbonem persequens, Marianarum par. D-- a Q.

299쪽

ACTIONIS II. LIBER II. 293mum Sthenianum pretemium poneretur ρ utrum hoc sgnum c piditatis tuae , an tropaeum necessitudinis , atque hospitii , an amoris indicium esse voluisti Z Faciunt hoc homines, quos in summa nequitia non solum libido & voluptas , verum etiam ipsius nequitiae fama delectat , ut multis in locis notas , ac vestigia scelerum suorum relinqui velint . Ardebat amore illius hospitae , propter quam hospitii jura violarat . Hoc nohsolum sciri tum, verum etiam commemorari semper volebat.

Itaque ex illa ipsa re , quam, accusante Agathino , gesserat, Veneri potissimuin deberi praemium statuit , quae illam totam

accusationem )' , judiciumque conflarat . Putarem te gratum

in deos, si hoc donum Veneri non de Sthenii bonis dedisses, sed de tuis : quod facere debuisti, praesertim cum tibi illo ipso anno a Chelidone venisset hereditas. Hic ego , si hanc causam non omnium Siculorum rogatu recepissem : si hoc a me muneris non universa provincia poposcisset : si me animus , atque amor in rempublicam , existimatioque offensa nostri ordinis , ac iudiciorum non hoc facere coegisset , atque haec una causa fuisset , quod amicum , atque hospitem meum Sthenium , quem in quaestura mea singulariter dilexissem , de quo optime existimassem , quem inprovincia existimationis meae studiosissimum , cupidissimumque cognossem , tam crudeliter , scelerate , nefarieque tractasses: tamen digna causa esset , cur inimicitias hominis improbissimi susciperem , ut hospitis salutem , fortunasque defenderem .

Fecerunt hoc multi apud maiores nostros : secit etiam nuper homo clarissimus , Cn. Domitius , qui M. Silanum , consularem virum , accusavit propter Egritomari Transalpini hospitis injurias . Putarem me idoneum , qui exemplum 1equerer humanitatis , atque ossicii , proponeremque spem meis hospitibus , ac necessariis , quo tutiorem vitam sese meo praesidio victuros esse arbitrarentur . Cum vero in communibus injuriis totius provinciae Sthenii quoque causa contineatur , multique uno tempore a me hospites, atque amici publice , privatim- m. IV. Ο o que

38 sttia illam εοram aretis risuem J Nam inimiei erant sthenio, recepta erat absentis ob amorem hospitae , euius ti vir ti pater a vette delatio At accusatio. ΗMam.

300쪽

etsi IN VERREM

que defendantur e profecto vereri non debeo , ne quis hoc, quod facio , non existimet me summi ossicii ratione impulia sum , coachimque suscepisse . XLVIII. Atque , ut aliquando de rebus ab isto cognitis ,

judicatisque , & de judiciis datis dicere desistamus ; & quoniam facta istius in his generibus infinita sunt , nos modum aliquem & finem orationi nostrae , criminibusque faciamus: pauca ex aliis generibus sumemus. Audistis ob jus dicundum, Q. Varium dicere , procuratores suos isti centum & triginta millia nummum dedisse : meministis d. Varii testimonium , remque hanc totam C. Sacerdotis, hominis ornatissimi, testimonio comprobari: scitis, Cn. Sertium, M. Modium, equites Romanos , sexcentos praeterea cives Romanos , multotque Siculos , dixisse , se isti pecuniam ob ius dicundum dedisse . De quo crimine quid ego disputem , cum id totum positum stin testibus 3 quid porro argumenter , qua de re dubitare ne mo possit λ An hoc dubitabit quisquam omnium , quin is Uenalem in Sicilia jurisdictionem habuerit , qui Romae totum edictum , atque omnia decreta vendiderit 3 quin is ab Siculis ob decreta interponenda pecuniam acceperit , qui M. Octavium Ligurem ob jus dicundum poposcerit ξ Quod enim praeterea genus pecuniae cogendae praeteriit quod non ab omnibus aliis praeteritum , excogitavit Z ecqua res apud civitates Siculas expetitur, in qua aut honos aliquis sit, aut potestas, aut

procuratio , quin eam rem tu ad tuum quaestum , nundinationemque hominum traduxeris λXLIX. Dicta sunt priore actione & privatim , & publice testimonia : legati Centuri pini , Halesint , Catinenses, Pano

mitantque dixerunt, multarum praeterea civitatum e iam vero privatim plurimi: quorum ex testimoniis cognoscere potuistis, tota Sicilia per triennium neminem ulla in civitate senatorem factum esse gratis: neminem, ut leges eorum sunt, suffragiis: neminem , nisi istius imperio , aut literis: atque in his omnibus senatoribus cooptandis , non modo suffragia nulla fuisse , sed ne genera quidem spectata esse , ex quibus in eum ordinem cooptari liceret : neque census, neque aetatis , neque cae

tera

SEARCH

MENU NAVIGATION