M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus quartus, qui Orationum primus. 4

발행: 1753년

분량: 682페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

so ORATIO

meum ossicium pertinet ; duas autem reliquas vobis populuς Romanus imposuit. Ego crimen oportet diluam : vos & audaciae resistere, Sc hominum ejusmodi perniciosam atque into. lerandam potentiam primo quoque tempore extinguere, atque opprimere debetis . Occidisse patrem Sex. Roscius arguitur . Scelestum , dii immortales t ac nefarium facinus, atque ejusmodi , quo uno maleficio scelera omnia complexa esse videantur. Etenim si id quod praeclare a sapientibus dicitur vultu '' saepe laeditur pietas : quod supplicium satis acre reperietur in eum , qui mortem obtulerit parenti , pro quo mori ipsum , si res postularet , iura divina atque humana cogebant P In hoc tanto , tam atroci, tam singulari maleficio , quod ita raro extitit , ut , si quando auditum sit, portenti ac prodigii simile num retur , quibus tandem te , C. Eruci , argumentis accusatorem censes uti oportere 3 nonne & audaciam ejus , qui in crimen vocetur, singularem ostendere; & mores seros , immanemque naturam ; ia vitam vitiis flagitiisque omnibus deditam ; & denique omnia ad perniciem profligata atque perdita 8 duorum tu nihil in Sex. Roscium , ne objiciendi quidem causa , conis tuli lii . XIV. Patrem occidit Sex. Roscius . Qui homo p Adolestem tutus corruptus , & ab hominibus nequam inductus 3 Annos natus magis quadraginta . Vetus videlicet sicarius , homo audax , & iaepe in caede versatus P At hoc ab accusatore ne dici quidem audistis. Luxuries igitur hominem nimirum , & aris ris alieni magnitudo , & indomitae animi cupiditates ad hoc scelus impulerunt. De luxuria purgavit Erucius , cum dixit, hunc ne in convivio quidem ullo sere interfuisse . Nihil autem unquam debuit. Cupiditates porro quae possitnt esse in eo,

qui ut ipse accusator obiecit ruri temper habitarit , & in

agro colendo vixerit ρ quae vita maxime disiuncta a cupiditate , & cum ossicio coniuncta. Quae res igitur tantum istum furorem Sex. Roscio obiecit Patri, inquit, non placebat. Patri non placebat uam ob

62쪽

PRO SEX. ROSCIO AMERINO. si

causam 8 Necesse est enim eam quoque iustam , & magnam ,& perspicuam fuisse . Nam , ut illud incredibile est , mortem oblatam esse patri a filio sine plurimis & maximis causis; sic hoc verisimile non est , odio inisse parenti filium sine causis

multis , & magnis, & necessariis. Rursus igitur eodem reve tamur , & quaeramus, quae tanta vitia suerint in unico filio , quare is patri displiceret . At perspicuum est , nullum fuisse . Pater igitur amens , qui odisset eum sne causa , quem procrearat . At is quidem suit omnium constantissimus . Ergo illud jam perspicuum profesto est , si neque amens pater , ue-que perditus filius fuerit; neque odii causam patri , neque sceleris filio suisse .XV. Nescio , inquit , quae causa odii suerit : fuisse odium intelligo : quia antea , cum duos filios haberet , illum alterum , qui mortuus est , secum omni tempore volebat esse; hunc in praedia rustica relegarat . Quod Erucio accidebat in mala nugatoriaque accusatione , idem mihi usuvenit in cauli

optima . Ille , quomodo crimen commentitium confirmaret, non inveniebat: ego , res tam leves qua ratione infirmem ac diluam , reperire non possiim .

Quid ais , Enici Z Tot praedia , tam pulchra, tam fructu sa Sex. Roscius filio suo , relegationis , ac supplicii gratia , colenda ac tuenda tradiderat ρ Quid hoc Patresfamilias , qui liberos habent , ptaesertim homines illius ordinis, ex municipiis rusticanis, nonne optatissimum sibi putant esse , filios suos rei familiari maxime servire , & in praediis colendis operae plurimum studiique consumere ρ An amandarat hunc sic , ut

esset in agro , ac tantummodo aleretur ad villam P ut commodis omnibus careret P Quid si constat, hunc non modo colendis praediis praefuisse, sed certis fiundis , patre vivo , frui solitum esse Z Tamenne haec attenta vita , & rusticana , rele- alio atque amandatio appellabitur Z Vides, Eruci, quantum istet argumentatio tua ab re ipsa, atque a veritate . Quod conluetudine patres faciunt , id , quasi novum , reprehendis: quod benevolentia fit , id odio factum criminaris i quod honoris causa pater filio suo concessit , id eum supplicii causa se-G a cisse

63쪽

32 ORATIO ciste dicis . Neque haec tu non intelligis: sed usque eo quid

arguas , non habes , ut non modo tibi contra nos dicendum

Putes , verum etiam contra rerum naturam , contraque consuetudinem hominum , contraque opiniones Omnium . XVI. At enim , cum duos filios haberet, alterum a se non dimittebat , alterum ruri esse patiebatur. Quaeso, Eruci , ut hoc in bonam partem accipias. Non enim exprobrandi causa, sed commonendi gratia dicam . Si tibi sortuna non dedit, ut Patre certo nascerere , ex. quo intelligere posses , qui animus Patrius in liberos esset : at natura certe dedit, ut humanitatis non parum haberes . Eo accessit studium doctrinae , ut ne aliteris quidem alienus esses . Ecquid tandem tibi videtur ut ad fabulas veniamus ) senex ille Caecilianus 'in minoris facere Eutychum , filium ruiticum , quam illum alterum , Chaerastratum Z nam , ut opinor, hoc nomine eli alterum in urbe secum honoris causa habere Z alterum rus supplicii causa relegasse ρ Quid ad istas ineptias abis 8 inquies . Quasi vero mihi dissicile sit , quamvis multos nominatim proferre , ne longius abeam, vel tribules, vel vicinos meos , qui suos liberos,

quos plurimi faciunt , agricolas assiduos '' esse cupiunt . Verum homines notos sumere odiosum est , cum & illud incerrum sit, velintne hi sese nominari : & nemo vobis magis notus futurus sit, quam est hic Eutychus : & certe ad rem nihil intersit , utrum hunc cgo comicum adolescentem , an aliquem ex agro Vejente nominem . Etenim haec conficta arbitror a poetis esse , ut effictos nostros mores in alienis personis, expressamque imaginem nostrae Vitae quotidianae videremus.

Age nunc , reser animum , sis 'Τ, ad veritatem , & conside-Ta , non modo in Umbria , atque in ea vicinitate, sed in his veteribus municipiis , quae studia a patribus milias maxime laudentur . Iam profecto te intelliges inopia criminum summam laudem Sex. Roscio vitio & culpae dedisse . XVII. At non modo hoc patrum voluntate liberi faciunt :

a caraiianua J Inductus a Cate lio poeta in urbe assidue versantur. comico. 4s sis a Si vis: pertinet autem ad vocem 4ι γ δ .ium I Sie Plautus Trinum. act. I. ve. L. a. v. I 65. ωνbanos Q .itior appellat , qui

64쪽

PRO SEX. ROSCIO AMERINO. 33 sed permultos & ego novi, & nisi me fallit animus) Linusquisque vel irum , qui & ipsi incensi sunt studio , quod ad Mgmna colendum attinet: vitamque hanc rusticam , quam tu

probro, & crimini putas esse oportere, & honestissimam , &1itavissimam esse arbitrantur . Quid censes , hunc ipsum Sex. Roscium , quo studio , & qua intelligentia esse in rusticis rebus Z Ut ex his propinquis ejus, hominibus honestissimis , a dio , non tu in isto artificio acculatorio callidior es, quam hic in suo . Verum , ut opinor , quoniam ita Chrysogono Videtur , qui huic nullum praedium reliquit , & artificium obliviscatur, & thidium deponat, licebit. Quod tametsi miserum& indignum est, seret tamen aequo animo , Judices , si per vos vitam & famam potest obtinere . Hoc vero est , quod ferri non potest , si & in hanc calamitatem venit propter praediorum bonitatem & multitudinem : & , quod ea studiose coluit , id erit ei maxime fraudi : ut parum miseriae sit , quod aliis coluit, non sibi, nisi etiam , quod omnino coluit, crimini fuerit. XVIII. Nae tu , Eruci , accusator esses ridiculus , si illis temporibus natus esses, cum ab aratro arcessebantur, qui consules

fierent . Etenim , qui praeesse agro colendo flagitium putes, prosecto illum Atilium , quem sua manu spargentem semen, qui missi erant , convenerunt, hominem turpissimum atque inhonestissimum iudicares . At hercule maiores nostri longe aliter & de illo , 3c de caeteris talibus viris existimabant. It que ex minima tenuissimaque republica maximam , & florentissimam nobis reliquerunt. Suos enim agroς studiose colebant: non alienos cupide appetebant : quibus rebus , & agris , & u bibus, & nationibus, rempublicam , atque hoc imperium &populi Romani nomen auxerunt . Neque ego haec eo profero, quo conserenda sint cum hisce , de quibus nunc quaerimus: sed ut illud intelligatur , cum apud majores nostros summi viri, clarissimique homines, qui omni tempore ad gubernacula reipublicae sedere debebant , tamen in agris quoque colendis ali quantum Operae , temporisque consumpserint; ignosci oportere ei homini , qui se fateatur esse rusticum, cum ruri assiduus

65쪽

5 ORATIO

semper vixerit : cum praesertim nihil esset , quod aut patri gratius , aut sibi jucundius, aut re vera honestius facere pol

let .

Odium igitur acerrimum patris in filium ex hoc , opinor, ostenditur, Eruci, quod hunc ruri esse patiebatur . Numquid est aliud 8 Immo vero, inquit , est. Nam istum exheredare in animo habebat. Audio : nunc dicis aliquid , quod ad rem

Pertineat . Nam illa , opinor, tu quoque concedis levia esse , atque inepta . Convivia cum patre non inibat . Quippe qui ne in oppidum quidem, nisi perraro , veniret . Domum suam istum non sere quisquam vocabat. Nec mirum , qui neque in urbe viveret , neque revocaturus esset 'M . XIX. Verum haec quoque tu intelligis esse nugatoria. Illud, quod coepimus , Videamus quo certius argumentum odii reperiri nullo modo potest. Exheredare pater filium cogitabat . Mitto quaerere, qua de causa: quaero, qui scias . Tametsi te dicere , atque enumerare causas omnes oportebat : δc id erat certi accusatoris officium , qui tanti sceleris argueret , explicare omnia vitia atque peccata filii , quibus incentus parens potuerit animum inducere , ut naturam ipsam vinceret; ut amorem illum penitus insitum ejiceret ex animo ; ut denique patrem esse sese oblivisceretur et quae sine magnis hujusce peccatis accidere potuisse non arbitror. Verum concedo tibi, ut ea praetereas, quae , cum taces, nulla esse concedis . Illum quidem voluisse exheredare , certe

tu planum facere debes . Quid ergo affers , quare id factum putemus Z Vere nihil potes dicere. Finge aliquid saltem commode : ut ne plane videaris id facere , quod aperte facis, hi jus miseri fortunis , & horum virorum talium dignitati illudere . Exheredare filium voluit : quam ob causam P Nescio Exheredavitne ρ Non. Quis prohibuit 8 Cogitabat. Cogitabat

Cui dixit ξ Nemini . Quid eit aliud , judicio , ac legibus , ac

majestate vestra abuti ad quaestum , atque ad libidinem , nisi hoc modo accusare, atque id objicere , quod planum sacere

M Neque νεωoeartiνtie esset J Noe est , ne. rat. Hoc enim sensi saepe usurpantur maco , mo eum invitabat ad convivia , quia neque & revoco. Martiat. lib. a. ep. a . retinetiam in urbe vivebat, neque pari reddere pote- nae revocas, venias eum saepe vacatus .

66쪽

PRO SEX. ROSCIO AMERINO . Is

non modo non possis, verum ne coneris quidem λ Nemo nostrum est, Eruci , quin sciat , tibi inimicitias cum Sex. Roscio nullas esse . Vident omnes , qua de causa huic inimicus venias. Sciunt huiusce pecunia te adductum esse . Quid ergo est Τ Ita tamen qua tus te cupidum esse oportebat, ut horum existimationem, Sc legem Remmiam 'η putares aliquid valere

oportere .

XX. Accusatores multos esse in civitate utile est, ut metu contineatur audacia e veruntamen hoc ita est utile , ut ne plane illudamur ab accusatoribus . Innocens est quispiam : verun- tamen , quanquam abest a culpa , suspicione tamen non caret. tametsi miserum est , tamen ei, qui hunc accuset , possim aliquo modo ignoscere . Cum enim aliquid habeat, quod pota sit criminose ac suspiciose dicere , aperte ludificari & calumniari sciens non videatur . Quare facile omnes patimur , esse quamplurimos acculatores, quod innocens si accusatus si , a 1olvi potest : nocens , nisi accusatus suerit , condemnari non potest . Utilius est autem absolvi innocentem , quam nocentem causam fion dicere . Anseribus cibaria publice locantur , & c nes aluntur in Capitolio , ut significent , si lares venerint . At fures internoscere non possiant . Significant tamen , si qui

noctu in Capitolium venerint: Sc , quia id est suspiciosum ,

tametsi belliae sunr , tamen in eam partem potius peccant , quae est cautior. duod si luce quoque canes latrent, cum deos 1alutatum aliqui venerint : opinor , iis crura suffringantur , quod acres sint etiam tum , cum suspicio nulla sit. Simillima

est accusatorum ratio . Alii vestrum anseres sunt, qui tantummodo clamant , nocere non posi int: alii canes, qui Sc latrare & mordere possitnt . Cibaria vobis praeberi videmus : vos autem maxime debetis in eos impetum facere , qui merentur.

Hoc paulo gratissimum est . Deinde , si voletis , etiam tum , cum verisimile erit aliquem commisisse , in suspicione latratote . Id quoque concedi potest . Sin autem sic agetis , ut a guatis aliquem patrem occidisse , neque dicere possitis , aut quare , aut quomodo; ac tantummodo sine suspicione latrabiatis 3

67쪽

s 4 ORATIO

tis; crura quidem vobis nemo suffringet: sed si ego hos bene novi, literam illam ' , cui vos usque eo inimici estis , ut

etiam eas omnes '' oderitis , ita vehementer ad caput assi-gent , ut postea neminem alium , nisi sortunas vestras , accit sare possitis .

XXI. Quid mihi ad defendendum dedisti, bone accusator 8quid hisce autem ad suspicandum y Ne exheredaretur , Veritus est . Audio . Sed qua de caula vereri debuerit , nemo dicit . Habebat pater in animo . Planum fac . Nihil est : non , qui in cum deliberarit, quem certiorem secerit , unde istud vobis su Dpicari in mentem venerit . Cum hoc modo accusas , Eruci ,

nonne hoc palam dicis Ego , quid acceperim , scio : quid dicam , nescio . Unum illud spectavi , quod Chrysogonus aje-bat, neminem isti patronum , suturum : de bonorum emptio isne , deque ea societate neminem esse , qui verbum facere hoc tempore auderet. Haec te opinio falsa in istam fraudem impulit . Non mehercule verbum seci sies , si tibi quemquam responsurum putasses. Operae pretium erat, si animadvertistis, Judices, negligentiam e in accusando considerare . Credo , cum vidi siet, qui homines in hisce subselliis sederent, quaesisse, num ille aut ille defensurus esset: de me ne suspicatum quidem , quod antea causam publicam nullam dixerim . Posteaquam invenit neminem eorum , qui possitnt, & solent; ita negligens esse coepit,

ut cum in mentem veniret ei, resideret: deinde spatiaretur :nonnunquam etiam puerum Vocaret , credo cui coenam imperaret e prorsus ut Vestro consessit, Jc hoc conventu , pro summa solitudine abuteretur.

XXII. Peroravit aliquando : assedit , surrexi ego . Respirare visus est , quod non alius potius diceret . Coepi dicere . Usque eo animadverti , Judices, eum iocari, atque alias res agere , ante quam Chrysogonum nominavi : quem simul atque atti

gi ,

48 Lisejam ἐIIam 3 scilicet κ, qvie eatu. bus.lumniatorum hontibus inurebatur senominiae 4o in ersam eas amnet I Notat accusat causa. Plinius in panen cap. 3s. & ibi Li- res, qui sere illiterati erant. Ludit autem in psius adno . am. Erat autem κ , quia per ambiguo. hane literam scribebatur Xaumma a veteri.

68쪽

PRO SEX. ROSCIO AMERINO . Irs , statim homo se erexit. Mirari visus est. Intellexi , quid

eum pupugisset. Iterum ac tertio nominavi . Postea homines cursare ultro , Sc citro non destiterimi, credo , qui Chrysogono nuntiarent, es e aliquem in civitate , qui contra voluntatem ejus dicere auderet o aliter causam agi , atque ille existimaret: aperiri bonorum emptionem : vexari pessime societatem : gratiam , potentiamque ejus negligi : judices diligenter attendere: populo rem indignam videri . Quae quoniam te s fellerunt , Eruci , quoniamque vides versa esse omnia ; caulam pro Sex. Roscio , si1 non commode , at libere dici; quem dedi putabas , defendi intelligis ; quos tradituros sperabas, vides

judicare e restitue nobis aliquando veterem tuam illam calliditatem atque prudentiam e confitere huc ea spe venisse , quod putares hic latrocinium , non judicium futurum . De parricidio caula dicitur: ratio ab accusatore reddita non

est , quam ob causam filius patrem occiderit. Quod in miniis mis noxis, Sc in his levioribus peccatis , quae magis crebra, dc jam prope quotidiana sunt, maxime & primum quaeritur , quae causa maleficii fuerit ; id Erucius in parricidio quaeri

non putat oportere. In quo scelere, Iudices, etiam cum multae causae convenisse unum in locum, atque inter se con-Fruere videntur : tamen non temere creditur, neque levi coniectura res penditur, neque testis incertus auditur , neque accusatoris ingenio res judicatur . Cum multa antea commissa

maleficia , tum vita hominis perditissima , tum singularis audacia ostendatur necesse est : neque audacia solum , sed summus furor atque amentia . Haec cum sint omnia, tamen existem oportet expressa sceleris vestigia , ubi , qua ratione , per quos, quo tempore maleficium sit admissum . Quae nisi multa 3c manifesta sunt, prosecto res tam scelesta, tam atrox, tam nefaria credi non potest . Magna est enim vis humanitatis: multum valet communio sanguinis e reclamitat istiusmodi suspicionibus ipsa natura : portentum atque monstrum certissimum est , esse aliquem humana specie dc figura , qui tantum imm nitate bestias vicerit, ut , propter quos hanc suavissimam i cem aspexerit, eos indignissime luce privarit o cum etiam fe- Tom. IV. H ras

69쪽

18 ORATIO

ras inter sese partus , atque educatio , & natura ipsi conci

liet. Non ita multis ante annis aiunt , T. Cloelium quendam Tarracinensem , hominem non obicurum , cum comatus cubitum in idem conclave cum duobus adolescentibus filiis isset, inventum esse mane iugulatum , cum neque servus quisquam reperiretur , neque liber, ad quem ea suspicio pertineret: id aetatis autem duo filii propter cubantes ne sensisse quidem se dicerent .' nomina filiorum de pirricidio delata sunt . Quid postea ρ Erat sane suspiciosum . Neutrum sensis Ausum autem esse quemquam te in id conclave committere , eo potissimum tempore, cum ibidem essent duo adolescentes filii , qui R lentire & defendere facile possent ρ Erat porro nemo , in quem ea suspicio conveniret . Tamen cum planum judicibus esset factum , aperto ostio dormientes eos repertos esse ; judicio absoluti adolescentes, & suspicione omni liberati sunt . Nemo enim putabat, quemquam esse, qui , cum omnia divina atque humana jura scelere nefario polluissetῖ somnum statim capere potuisset : propterea quod qui tantum facinus coin miserunt , non modo sine cura quiescere , sed ne spirare quidem sine metu positant. XXIV. Videtisne , quos nobis poetae γ' tradiderunt , patrisulci lcendi causa , lupplicium de matre sumpsisse , cum praeserintim deorum immortalium iussis atque oraculis id secisse dicantur , tamen ut eos agitent furiae , neque consistere usqtiam patiantur , quod ne pii quidem sine scelere esse potuerunt 8 Sic se res habet, Iudices. Magnam vim , magnam necessitatem , magnam possi let religionem paternus, maternusque languis: ex quo si qua macula conrepta est , non modo elui non potest ,

verum utque eo permanat ad animuin , ut summus furor at que amentia consequatur . Nolite enim putare , quemadmodum

in fabulis saepenumero videtis , eos, qui aliquid impie scelerateque commiserint , agitari & perterreri Furiarum taedis ar-dcntibus . Sua quemque fraus δc suus terror maxime vexat: suum quemque scelus agitat, amentiaque assicit: suae male cogitavi

so a uos nobis poetis 3 Oressem , & Alcmaeonem ; de quibus vide Mythologo1.

70쪽

PRO SEX. ROSCIO AMERINO. 39

gitationes, conscientiaeque animi terrent . Hae sunt impiis assiduae domesticaeque Furiae; quae dies noctesque parentum PC nas a conscelerati mis filiis repetant. Haec magnitudo maleficii facit, ut, nisi pene manifestum parricidium proferatur , credibile non sit : nisi turpis adolescentia, nisi omnibus flagitiis vita inquinata , nisi 1umptus es- susi cum probro atque dedecore , nisi prorupta audacia , nisi

tanta temeritas, ut non procul abhorreat ab insania. Accedat huc oportet odiunt parentis , animadversionis paternae metuS , amici improbi , servi conscii , tempus idoneum , locus oppo tune captus ad eam rem : pene dicam , rei pertis manus 1anguine paterno iudices videant oportet, si tantum facinus, tam immane , tam acerbum , credituri sint. Quare hoc , quo minus est credibile , nisi ostenditur : eo magis est , si convincitur , Vindicandum . XXV. Itaque cum multis ex rebus intelligi potest , maj

res nostros non modo armis plus, quam caeteras nationes, V

rum etiam consilio, sapientiaque potuisse: tum ex hac re vel maxime , quod in impios singulare lupplicium invenerunt. Qua in re quantum prudentia praestiterint iis , qui apud caeteros sapientissimi suisse dicuntur , considerate . Prudentissima civitas Atheniensium , dum ea rerum potita est, fuisse traditur Ejus porro civitatis sapientissimum Solonem dicunt fuisse, eum, qui leges , quibus hodie quoque utuntur, scripserit. Is cum interrogaretur, cur nullum lupplicium constituisset in eum, qui parentem necasset, respondit, se id neminem facturum putas-1e . Sapienter secisse dicitur , cuin de eo nihil sanxerit , quod

antea commissum non erat , ne non tam prohibere, quam admonere videretur . Quanto majores nostri sapientius 8 Quicum intelligerent , nihil esse tam sanctum , quod non aliquando violaret audacia , supplicium in parricidas singulare excogiraverunt : ut , quos natura ipsa retinere in osticio non potuisset, ii magnitudine poenae , maleficio summoverentur . I sui voluerunt in culeum vivos, atque ita in flumen dejici. H et XXVI.

Carisii 4hio animi J Casus pluralis ani- non semel inveniatur niadversione dignus, quamvis apud Ciceronem ... .

SEARCH

MENU NAVIGATION