M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus quartus, qui Orationum primus. 4

발행: 1753년

분량: 682페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

o ORATIO

esset . Fors tan quaeratis, qui iste terror sit, & quae tanta sormido , quae tot, ac tales viros impediat , quo minus pro capite , 8c fortunis alterius , quemadmodum consueverunt , ca 1am velint dicere. Quod adhuc vos ignorare non mirum est, propterea quod consulto ab acctisatoribus , ejus rei, quae conflavit hoc judicium , mentio facta non est. Quae res ea est Θ bona patris hujusce Sex. Roscii, quae sunt

quem honoris causa nomino , duobus millibus nummum fedicit emisse ' adolescens vel potentissimus hoc tempore nostrae civitatis , L. Cornelius Chrysogonus . Is a vobis , Iudices, hoc postulat ' , ut , quoniam in alienam pecuniam tam plenam , atque praeclaram , nullo iure invaserit ; quoniamque ei secuniae vita Sex. Roscii obstare , atque ossicere videatur; de- eatis ex animo suo suspicionem omnem , metumque tollatis. Sese , hoc incolumi , non arbitratur hujus innocentis patrimonium tam amplum & copiosum posse obtinere : damnato Scejecto '', sperat se posse, quod adeptus est per scelus, id per

luxuriam effundere atque consumere . Hunc sibi ex animo scrupulum, qui se dies noctesque stimulat ac pungit, ut e velis latis , postulat : ut ad hanc suam praedam , tam nefariam, adjutores vos profiteamini . Si vobis aequa Sc honesta postulatio videtur , judices : ego contra brevem postulationem assero , 8c quomodo mihi persuadeo ) aliquanto aequiorem .

III. Primum a Chrysogono peto , ut pecunia , sortunisque nostris contentus sit, tanguinem & vitam ne petat o deinde a vobis , Iudices , ut audacium sceleri resistatis , innocentium calamitatem levetis , Sc in causa Sex. Roscii , periculum , quod in omnes intenditur, propulsetis. Quod si aut causa criminis , aut facti suspicio , aut quaelibet denique vel minima res reperietur, quamobrem videantur illi nonnihil tamen in deserendo nomine secuti; postremo , si

8 Dicis claus. J Aiebat Chrνsomnus , se & a me postu' άbat . sed per hanc accusa emisse sub hasta bona Sex. Roscii interseis tionem postulare uidebatur. , quod eius nomen esset in tabula proseri. 1 o E e io I tu exilium.

52쪽

praeter eam praedam , quam dixi , quidquam aliud causae inveneritis : non recusamus , quin illorum libidini Sex. Roscii vita dedatur. Sin aliud agitur nihil, nisi, ut iis ne quid desiit, quibus satis nihil est : sit hoc solum hoc tempore pugnatur, ut ad illam opimam , praeclaramque praedam damnatio Sex. Roscii , velut cumulus , accedat : nonne cum multa indigna, tum vel hoc indignissimum est , vos idoneos habitos , per quorum sententias, jusque iurandum id assequantur, quod antea ipsi scelere Sc serro assequi consuerunt 8 Qui ex civitate

in senatum propter dignitatem , ex senatu in hoc consilium delecti estis propter severitatem , ab his hoc postulare h mines sicarios , atque gladiatores , non modo ut supplicia vitent , quae a vobis pro maleficiis suis metuere atque horrere

debent , verum etiam ut spoliis Sex. Roscii hoc judicio ornati auctique discedant ZIV. His de rebus tantis, tamque atrocibus, neque satis in commode dicere , neque satis graviter conqueri , neque satis libere vociferari posse intelligo . Nam commoditati ingenium, gravitati aetas, libertati tempora sunt impedimento . Huc ac cedit summus timor , quem mihi natura , pudorque meus attribuit , & vestra dignitas , & vis adversariorum , & Sex. Roscii pericula . Quapropter vos oro , atque obsecro , Iudices , ut attente , bonaque cum venia Verba mea audiatis . Fide , sapientiaque vestra fretus, plus oneris sustuli , quam serre me posse intelligo . Hoc onus si vos aliqua ex parte allevabitis ,

feram , ut potero , studio , & industria , Iudices . Sin a vobis id quod non spero deserar ; tamen animo non deficiam , R id , quod suscepi , quoad potero , perseram . Quod si per- serre non potero ; opprimi me onere ossicii malo , quam id , quod mihi cum fide semel impositum est , aut propter perfidiam abiicere , aut propter infirmitatem animi deponere . Te quoque magnopere , M. Fanni , quaeso , ut , qualem te jam antea populo Romano praebuisti , cum huic iὸem quaestioni iudex praeesses , talem te & nobis , & populo Romano hoc

tempore impertias .

I im. IV. F V. Quan. ii fioe νο'ulari a Infinitivus hie servit indignationi . ipse per se constat , nee ah

alio verbo pendet.

53쪽

4a ORATIO

V. Quanta multitudo hominum convenerit ad hoc iudicium , vides : quae sit omnium mortalium expectatio , quae cupiditas , ut acria , ac severa iudicia fiant , intelligis. Longo intervallo judicium inter sicarios 'in hoc primum committitur , cum interea caedes indignissimae , maximaeque factae snt. Omnes hanc quaestionem , te praetore , de manliustis maleficiis , quotidianoque sanguine haud remissus sperant sutu

Qua vociferatione 'Τ in caeteris iudiciis accusatores uti conis

sueverunt, ea nos hoc tempore utimur, qui causam dicimus.

Petimus abs te , Μ. Fanni , a Vobisque , Iudices , ut quam acerrime maleficia vindicetis : ut quam sortissime hominibus audacissimis resistatis : ut hoc cogitetis , nisi in hac causa , qui vester animus sit , ostendetis , eo prorumpere hominum cupiditatem , & scelus , & audaciam , ut non modo clam , verum etiam hic in soro , ante tribunal tuum , M. Fanni, ante pedes vestros , Iudices , inter ipsa subsellia caedes futurae snt. Etenim quid aliud hoc judicio tentatur, nisi ut id fieri liceat 8 Accusant ii, qui in sortunas huius invaserunt: causam dicit is , cui , praeter calamitatem , nihil reliquerunt . Acc sant ii , quibus occidi patrem Sex. Roscii , bono fuit : cauissim dicit is , cui non modo luctum mors patris attulit , verum etiam egestatem . Accusant ii , qui hunc ipsum jusulare summe cupierunt : causam dicit is , qui etiam ad hoc ipsum judicium cum praesidio venit , ne hic ibidem ante oculos vestros trucidetur. Denique accusant ii, quos populus poscit Urcausam dicit is , qui unus relictus '' ex illorum nefaria caede

restat.

Atque ut iacilius intelligere possitis, Iudices , ea , quae facta sunt, indigniora esse , quam haec iunt, quae dicimus : ab

ia Lonto Ate alio I Quia bello cἱkili t. cap. 7. syllano intermissa suerant iudicia de sca- is w.a vociferatione 4 Quam severitatem iii K , ut visores impune occiderent , quos in aliis causis accusatores postulare solent, si huisset . eam nos defensores in hac causa postulamus . 13 Iister ses με I De scarii . Formula as si os popuIus paseir J Ad prenatu pr iuris est, quae adhibetur etiam eap. 32. pter multa in omnes scelera coni missa . I tiaram J Hotomanus mallet fiat...tim a Uuus νιhlitis a Unicus occili Roseii

ea loquendi forma, quam Gellius probat lib. filius.

54쪽

PRO SEX. ROSCIO AMERINO. 43

initio , res quemadmodum gesta sit , vobis exponemus : quo facilius & hujus hominis innocentissimi miserias , R illorum audaciam cognoscere positis, & reipublicae calamitatem . VI. Sex. Roscius, pater hujusce , municeps Amerinus, fuit cum genere, & nobilitate , & pecunia , non modo sui municipii , verum etiam ejus vicinitatis facile primus , tum gratia atque hospitiis forens hominum nobilissimorum. Nam cum Metellis, Serviliis, Scipionibus erat ei non modo hospitium,

verum etiam domesticus usus & consuetudo : quas ut aequum est familias , honestatis , amplitudinisque gratia nomino . Diaque ex suis omnibus commodis hoc solum silio reliquit . Nam patrimonium domestici praedones '' vi ereptum possident : fama & vita innocentis ab hospitibus amicisque pate nis defenditur. Hic cum omni tempore nobilitatis fautor suisset, tum hoc tumultu proximo , cum omnium nobilium dignitas & salus indiscrimen veniret , praeter caeteros in ea vicinitate eam partem , causamque opera , studio , auctoritate defendit. Etenim rectum putabat , pro eorum honestate se pugnare , propter quos i pie honestissimus inter suos numerabatur . Posteaquam victoria constituta est , ab armisque recessimus e cum proscriaberentur '' homines , atque ex omni regione caperemur ii , qui adversarii suisse putabantur: erat ille Romae frequens; a que in soro , & in ore omnium quotidie versabatur e magis ut exultare victoria nobilitatis videretur , quam timere , ne quid ex ea calamitatis sibi accideret . Erant ei veteres inimicitiae cum duobus Rosciis Amerinis, quorum alterum sedere in accusatorum subselliis video ; alte

rum tria hujusce praedia possidere audio . Quas inimicitias si

tam cavere potuisset, quam metuere lolebat, viveret. Neque

enim , Iudices, injuria metuebat. Nam duo isti sunt T. R

F et scit

18 Inois A J solebant cives Romani necessitudinem hospitii cum exteris hominibus

contrahere, ut & ipsi eos Romam advenientes domi suae exciperent , , iter facientes per provincias , haberent apud quos diversaren-

pito Maanus, de quibus infra , una cum

Chrys nono. xo P . embeo tu. J A Sylla victore . qui tabulam in foro feterat, in qua plurimorum nomina scripta erant , ut ad GHem quaere rentur , eorumque bona sub liasta vendere

tur.

55쪽

44 ORATIO

scit quorum alteri Capitoni cognomen est : iste , qui adest,

Magnus vocatur ) homines ejusmodi 2 alter plurimarum palmarum ' ' vetus ac nobilis gladiator habetur : hic autem nimper se ad eum lanistam '' contulit; qui, cum ante hanc pugnam tiro esset scientia , facile ipsum magistrum scelere audaciaque superavit. VII. Nam cum hic Sex. Roscius esset Ameriae , T. autem iste Roscius Romae r cum hic filius assiduus in praretiis esset, cumque s e voluntate patris rei familiari , vitaeque rusticae d disset : ille autem frequens Romae esset : occiditur ad balneas Palatinas 'in , rediens a coena Sex. Roscius . Spero cx hoc i- Pso non esse obscurum , ad quem suspicio maleficii pertineat.

Verum id , quod adhuc eli suspiciosum , nisi perspicuum res ipsa secerit, hunc astinem culpae iudicatote . Occiso Sex. Roscio, primus Ameriam nunciat Mallius Glaucia quidam , homo tenuis , libertinuς, cliens & familiaris i si iis T. Roscii : & nunciat domum , non filii , sed T. Capitonis , inimici : R , cum post horam primam noctis occiliis esset , primo diluculo nuncius hic Ameriam venit . Decem horis nocturnis sex & quinquaginta millia passuum cisiis ''

Pervolavit; non modo ut exoptatum inimico nuntium primus afferret, sed citam cruorem inimici , quam recentissimum , telumque paulo ante e corpore extractum ostenderet .

Quatriduo , quo haec gesta sunt , res ad Chrysogonum in castra L. Sylla: Volaterras desertur : magnitudo pectiniae demonstratur : bonitas praediorum ; nam flandos decem & tres reliquit , qui Tiberim sere omnes tangunt : hujus inopia Asolitudo commemoratur . Dentonstrant , cum pater huiusce, Sex. Roscius , homo tam splendidus , & grati olus , nullo negotio sit occilias, persacile hunc hominem, incautum , & ruilicum , Jc Romae ignotum , de medio tolli posse . Ad eam rem operam suana pollicentur. Ne diutius vos teneam , Iudices , societas coitur. VIII. Cum

a pιριν maνtim paImariam J Homo saepe in tonem. quem per translationem appellat la-eade versatus dicitur per translaticinem stla. nistam, hoe est, ludi pladiatorii maci strum. diaior vetus , quique plurimas palmas telise a 3 paloianai J Quae erant in colle Palatino.

ait. victori enim eladiatriri palma dabatur. 14 cis in J cuium , vehiculi genus vel aa Au eum uisi iam J Αd Roscium Capi- cissimi.

56쪽

PRO SEX. ROSCIO AMERINO. 4s

VIII. Cum jam proscriptionis mentio nulla seret , & cum etiam qui antea metuerant , redirent , ac jam deiunctos sese periculis arbitrarentur 'Τ: hominis studiosissimi nobilitatis mamceps fit 'ε Chrysogonus . Tria praedia vel nobilissima Capitoni propria traduntur , quae hodie possidet : in reliquas omnes fortunas ille T. Roscius nomine Chrysogoni , quemadmodum ipse dicit , impetum facit . Haec bona lexagies H-S emuntur duobus millibus nummum . Haec omnia , Iudices , imprudente

L. Sylla '' s.icta esse certe scio . Neque enim mirum , Cum eodem tempore R ea , quae praeterita sunt , Sc ea , quae videntur instare , praeparet '' : cum Sc pacis constituendae rationem , & belli gerendi potestate in soliis habeat ; cum omnes in unum spedient , unus omnia gubernet ; cum tot tantisque negotiis di i lentus sit , ut respirare libere non possit ; si aliquid non animadvertat: cum praesertim tam multi occupationem ejus obtervent , istempusque aucupentur , ut , simul at

que ille despexerit '' , aliquid hujuscemodi moliantur . Huc accedit , quod quamvis ille selix ' sit , sicut est : tamen in

tanta felicitate nemo potest esse in magna familia, qui neminem , neque ser m , neque libertum improbum habeat . Interea ille T. Roscius , vir optimus , procurator Chrysogoni , Ameriam venit : in praedia hujus invadit : hunc mise rum luctu perditum , qui nondum etiam omnia paterno funeri iusta solviset , nudum ejicit domo , atque socis patriis, diisque penatibus praecipitem , Judices, exturbate ipse ampli Dsimae pecuniae fit dominus . Qui in sua re suisset egentissimus, erat ut fit insolens in aliena . Multa palam domum suam auferebat : plura clam de medio removebat : non pauca suis adiu

28 Pν paνer J Verbum lioe resertur ad D. tura , & ad ρν aeterita, per sturam μγμα anec eorum Lamhini ) probanda est conteiactura , qui primum membrum ita legunt ,& ea , qua praeroita sunt , νeputet , vel re

ao Despraemii J Quasi deorsum adspexerit, demiserit oculos, non fuerit attentus. 3o Felix J Sylla f/ria cognomento dictu est. vide plin. lib. 7. cap. 43. dis A sisrarentu. 3 Hue addenda videntur

Hiba hate ex Sos patro, & Diomede, nomen rise rue iis rabialas sex. Rose . hominis , oeci Ita eensem Hotomamri, Lipsius, & Graevius. 16 Maue p. fit 3 Emit sub hasta e tu, bona tanqliam ii minis proscripti. Dicitur avistem maneeps , hoc est sector , quia manu sublata , ea houa nomine suo emit . Manis teps , quia videtur quasi monti eapexe.a7 Imp tidente L. DIIa J Non animadve

tente .

57쪽

46 . ORATIO

adjutoribus large effuseque donabat : reliqua , constituta auctione, Vendebat. IX. Quod Amerinis usque eo visum est indignum , ut urbe tota fletus , gemitusque fieret . Etenim multa simul ante mculos versasantur : mors hominis florentissimi , Sex. Rolcii , crudelissima : filii autem ejus egestas indignissima; cui de tanto patrimonio praedo iste nefarius ne iter quidem ad sepulcrum δ' patrium reliquisset: bonorum emptio flagitiosa , flagitiosa possessio , furta, rapinae, donationes. Nemo erat, qui non ardere omnia mallet , quam videre in Sex. Roscii , viri optimi atque honestissimi , bonis jafl .intem 1e , ac dominantem T. Roscium . Itaque decurionum decretum statim fit , ut decem-primi Τ' proficiscantur ad L. Syllam , doceantque cum , qui vir Sex. Roscius fuerit e conquerantur de istorum scelere , Sc injuriis: orent , ut & illius mortui famam , E filii innocentis fortunas conservatas velit . Atque ipsum decretum , quaeso , cognoscite . DECRETUM DECURIONUM Legati in castra ve

niunt . Intelligitur , Iudices , id , quod jam ante dixi , imprudente L. Sylla , scelera i Lec & flagitia fieri . Nam statim

Chrysogonus & ipse ad eos accedit , & homines nobiles ali gat iis ΤΑ , qui peterent , ne ad Syllam adirent , omnia Chrysogonum , quae Vellent , esse facturum pollicerentur . Usque adeo autem ille pertimuerat, ut mori mallet, quam de his rebus Syllam doceri . Homines antiqui ' , qui ex sua natura caeteros fingerent , cum ille confirmaret , sese nomen Sex. Roscii de tabulis exempturum , praedia vacua filio traditurum : cumque id ita futurum T. Rolcius Capito , qui in X.

lega

3 teν quidem as septiti m J Nequeo Syllae . mihi persuadere , dies im hoc esse a Cicero- 31 Derem.'ν mi I Deeuriones decem, quo Ne oratorie , quod animadvertam , idem re- rum praecipua fuit auctoritax, ac Duumviri peti in peroratione, eap. so. Vere ieitur di- proxima in coloniis fit munietviis.ci existiiro , ne iter quidem ad sepulerum 33 λ'. stat , a J Laanhinus lenit , auesseratrium relictum fuisse Roscio, quod tu hoe iit qui retereiar . qui aliestare alaciat lati.

Itineris pertineret ad emptorem tundi , nii. ne non dicatur. Est autem au. a a privatim notiti natim suisset exceptum a venditore. In mittere . ac de re privata . 'Demadmodum 1e autem nodia non fuisse exceptum a Ro- hsare est publice mittere. ad de re pubina .

scio, sicile vel e et hoc intelligi potest, quod 34 Hamios antiqui J Antiqua fide, ami- venditio iam est, non nomine Roscii , sed quo ingenio, hoc ea utinis boni.

58쪽

PRO SEX. ROSCIO AEMERINO.

Iegatis erat , appromitteret in , crediderunt: Ameriam re in rata reverterunt . Ac primo rem differre quotidie ac procra

stinare illi coeperunt e deinde aliquanto lentius , nihil agere ,

atque deludere : postremo id quod facile intellectum est

insidias vitae liiij ulce Sex. Roscii parare ; neque sele arbitrari posse diutius alienam pecuniam domino incolumi obtinere .X. Quod is simul atque sensit, de amicorum cognatorum que sententia Romam confugit, & sese ad Caeciliam , Nep tis filiam 'M , quam honoris causa nomino , contulit, qua pam

ter usus erat plurimum: in qua muliere, Iudices, etiam nunc,

id quod omnes semper existimaverunt , quasi exempli causa, vestigia antiqui officii remanent . Ea Sex. Roscium inopem , ejectum domo , atque expulsum ex suis bonis , fugientem latronum tela , & minas, recepit domum e hospitique oppresso iam, desperatoque ab omnibus, opitulata est. Ejus virtute,

fide , diligentia factum est , ut hic potius vivus in reos, quam

occisus in proscriptos referretur . Nam postquam isti intellexe runt , summa diligentia vitam Sex. Roscii custodiri, neque si-hi ullam caedis faciendae potestatem dari r consilium ceperunt plenum sceleris & audaciae , ut nomen huius de parricidio deis

ferrent i ut ad eam rem aliquem accusatorem veterem compararent , qui de ea re posset dicere aliquid , in qua re nulla subesset suspicio : denique ut, quoniam crimine non poterant, tempore ipso pugnarent. Ita loqui homines: βuod iudicia tamdiu facta non essent, condemnari eum oportere , quι primus in judicium adductus siser: huic autem patronos propter Chrysogoni gratiam delaturos : de bonorum venditione , & de ista locietate verbum esse famarum neminem : ipso nomine parricidii , & atrocitate criminis, sore, ut hic nullo negotio tolleretur , cum a nullo defensus esset. Hoc consilio , atque adeo hac

altero pi mittere simul cum illo. Itaque is pitta sistitit cum hominibus illi, allegali prci. Mittebat, seu potius confrin. b.it, quod illi promiserant, tanquam fideiushr. 36 μνMis filiam J omnes sera interpretes hic mendum agitotaint , eum ex iis , qua habentur ea p. so , satis tonstet Gelliam ha tie suisse M./.M. Baι.. hi filiam , tu ne Haris sti m. vetita ipitur illa , nostris fi iam , reiicien a videntur, aut eorrigenda. uuidam L .ant Caeciliam hanc alterius nepotis filiam utile, di Sylla uxorem , de qua mutarchus

ia Sylla.

59쪽

hae amentia impulsi , quem ipsi, cum cuperent , non potuerunt occidere , eum jugulandum vobis tradiderunt .

XI. Quid primum querar Z aut unde potissimum , Iudices,

ordiar 8 aut quod , aut a quibus auxilium petam Τ Deorumne immortalium ρ populine Romani Z vestramne , qui summam potestatem habetis , hoc tempore fidem implorem ρPater occilus nefarie , domus obsessa , ab inimicis bona adempta , possessa , direpta e filii vita inscita , faene serro atque insidiis appetita . Quid ab his tot maleficiis sceleris abesse videtur P Tamen haec aliis nefariis cumulant , atque adaugent :crimen incredibile confingunt : testes in hunc , δc acculatores hujusce pecunia comparant : hanc conditionem misero ferunt , ut optet , utrum malit cervices Roscio dare , an insutus inculeum )7 per summum dedecus vitam amittere . Patronos

huic defuturos putaverunt: desunt . Qui libere dicat , qui cum fide defendat , id quod in hac causa est latis , quoniam quivi dem suscepi, non deest profudio , Iudices . Et forsitan in suscipienda causa temere impulsus adolescenistia secerim quoniam quidem semel suscepi , licet, hercules ,

undique omnes in me terrores , periculaque impendeant omnia, succurram , atque subibo . Curtum est , deliberatumque , quae ad causam pertinere arbitror , omnia non modo dicere , verum etiam libenter , audacter , libereque dicere . Nulla res tanta existat, Iudices, ut possit vim mihi majorem adhibere metus , quam fides . Etenim quis tam dissoluto animo est , qui haec cum Videat , tacere , ac negligere possit 8 Patrem meum , cum proscriptus non esset, iugulastis : occisum in proscriptorum numerum retulistis: me domo mea per vim expuislistis : patrimonium meum possidetis. Quid vultis amplius Φ e iam ne ad subsellia cum ferro atque relis venittis, ut hic aut juguletis , aut condemnetis Sex. Roscium Z XII. Hominem longe audacissimum nuper habuimus in civitate C. Fimbriam , & , quod inter omnes constat, nisi inter eos, qui ipsi quoque insaniunt, insanissimum . Is cum c rasset

3 institias in etiI tim J An Lieri se in flumen deitet . De hoe supplicii genere parricidam , di idcirco in culeum insui , di vide inita, cap. as. & 16.

60쪽

PRO SEX. ROSCIO AMERINO . 4

rasset in funere C. Marii , ut Q. Scaevola vulneraretur, Vir sanctissimus , atque ornatissimus nostrae civitatis : de cuius laude neque hic locus est , ut multa dicantur , neque plura tamen dici possunt , quam populus Romanus memoria retinet diem Scaevolae dixit δ' , posteaquam comperit , eum POL

1e vivere . Cum ab eo quaereretur, quid tandem accusaturus

esset eum , quem pro dignitate ne laudare quidem quisquam

satis commode posset: aiunt , hominem , ut erat suriolus

respondisse ,. quod non totum telum corpore recepisset . Quo populus Romanus nihil vidit indignius , nisi eiusdem viri mo tem ; quae tantum potuit , ut omnes cives suos perdiderit,& amixerit: quos quia servare per compositionem '' volebat, ipse ab iis interemptus est .

Estne hoc illi dicto , atque facto Fimbriae non simillimum Accusatis Sex. Roscium : quid ita 8 Quia de manibus vestris effugit: quia se occidi passiis non est . Illud , quia in Scaevola factum est , magis indignum videtur : hoc , quia fit a Chrysogono , num est serendum Z Nam , per deos immortales 1 quid est in hac causa , quod defensionis indigeat Z Qui locus ingenium patroni requirit , aut oratoris eloquentiam magnopere desiderat ρ Totam causam, Iudices, e elicemus, atque ante oculos expositam consideremus . Ita facillime , quae res totum judicium contineat , & quibus de rebus nos dicere oporteat ,

& quid vos sequi conveniat, intelligetis .

XIII. Tres sunt res , quantum ego existimare possum , quae obstent hoc tempore Sex. Roscio , crimen adversariorum , Maudacia , & potentia . Criminis confictionem accusator Erucius

suscepit : audaciae pirtes Roscii sibi poposcerunt : Chrysogonus autem , is , qui plurimum potest , potentia pugnat . De hisce omnibuς rebus me dicere oportere intelligo . Quid igitur est lnon eodem modo de omnibus : ideo quod prima illa res ad

Tom. IV. G meum,s D .m ditis 3 Apud populum aceusavit. Vide Val. Mag. ix. II.lo E,Qιηι ωῖν. mονιε-J oecisus est Scae. a in vestibulo aedis Vestae , opera Dama-sppi praetori , iubente Mario iuniore C. Nais rii sito, qui eum Carbone consul erat. Vide Florum lib. 3. cap. 11.4o 'ν eomyUιionem J Erat enim auctor pacis inter syllanos & Matianos. 41 auis uittiν 6 4 Ha e verta non vide tur H tomano & Lainhino posita loco suo ἔsed vel eollocanda esse post verbum νυ/nat ,

uel post imposuit.

SEARCH

MENU NAVIGATION