장음표시 사용
411쪽
portandum erat: & , quo quisque vehere jussus esset, ibi tantidem frumentum emeret , quanti domi vendidisset . Quamobrem si quid , Hortensii , docere vis ; aliquid ab isto simile , in aestimatione , atque a caeteris, esse factum : doceas oportet, aliquo in loco Siciliae , praetore Verre , ternis denariis tritici modium suisse . LXXXIV. Vide , quam tibi de sensionem patelacerim; quam iniquam in socios , quam remotam ab utilitate reipubsicae, quam seiunctam a voluntate atque lententia legis . Tu , cum tibi ego frumentum in meis agris , atque in mea civitate; denique cum in iis locis, in quibus es , versaris, rem geris, rovinciam administras , paratus sim dare : angulum mihi a-iquem eligas provinciae , reconditum ac derelictum Τ jubera ibi me metiri , quo portare non expediat ubi emere non possum Improbum facinus , Iudices : non serendum , nemini lege concessum , sed sortasse adhuc in nullo etiam Vindicatum . Tamen ego hoc , quod serri nego posse , Verri , Iudices , concedo , & largior . Si ullo in loco eius provinciae frumentum tanti fuit, quanti iste aestimavit, hoc crimen in istum reum va
lere oportere non arbitror . Verum enimvero cum esset H S
binis , aut etiam ternis, quibusvis in locis provinciae , duodenos sestertios exegisti . Si mihi tecum neque de annona, neque de aestimatione tua potest esse controversia , quid sedes 8quid exspectas quid delandes Utrum tibi pecuniae conciliatae videntur adversum leges, adversum rempublicam , cum maxima sociorum injuria r an vero id recte , ordine , e re publica, sine cujusquam injuria factum esse delandes 8 Cum tibi senatus ex aerario pecuniam prompsisset , & singulos tibi denarios adnumerasset , quos tu pro singulis modiis aratoribus solveres : quid facere debuisti Τ Si , quod L. Piso ille Frugi, qui
legem de pecuniis repetundis primus tulit: cum emisses , quanti edit; quod superaret pecuniae , retulisses . Si , ut ambitiosi homines , aut benigni : cum pluris senatus aestimasset , quam quanti esset annona, ex senatus aestimatione , non ex annona ratione , solvisses. Sin , ut plerique iaciunt , in quo etiam e- Tom. IV. E e e rat
412쪽
rat aliquis quaestus , sed is honestus atque concessus : frumentum , quoniam vilius erat, ne emisses: sumpsisses id nummorum , quod tibi senatus, cellae nomine , concesserat .
LXXXV. Hoc vero quid est λ quam habet rationem , non quaero aequitatis , sed ipsius improbitatis , atque impudentiae 3 Neque enim est sere quidquam , quod homines palam sacere audeant in magistratu , quamvis improbi , quin ejus facti , si
non bonam , at aliquam rationem afferre soleant . Hoc quid est ρ Venit praetore frumentum γ' , inquit , me abs te emere oportet . Optime . Modium denario . Benigne , ac liberaliter :nam ego tribus H-S non possum vendere . Mihi frumento non opus est e nummos Volo . Nam speraveram , inquit araetor , me ad denarios perventurum : sed , si ita necesse est , quanti frumentum sit , considera . Video esse binis H-S . Quiὸ ergo a me tibi nummorum dari potest , cum senatus tibi quaternos H-S dederit 3 Quid poscat Τ', attendite : δc vos , quaeso , simul, Iudices, aequi talem praetoris attendite. Quaternos Η-S , quos mihi senatus decrevit , & ex aerario
dedit, ego habebo , & in cistam transferam ex fisco . Quid postea Z quid Z pro singulis modiis , quos tibi impero , tu mihi octonos H-S dato . Qua ratione ΤΦ Τ Quid quaeris rationem
non tantam rationem res habet, quantam utilitatem , atque
praedam . Dic , dic , inquit ille , planius . Senatus te voluit mihi nummos dare : me tibi frumentum metiri. Tu eos nummos , quos mihi senatus dari voluit, ipse habebis : a me , cui singulos denarios dari oportuit , binos aufers Z huic praedae ac direptioni, cellae nomen imponis λHaec deerat iniuria, & haec calamitas aratoribus, te prael re , qua reliquis fortunis omnibus everterentur . Nam quid esse reliqui poterat et , qui per hanc injuriam non modo seu-
413쪽
mentum omne amittere , sed etiam omne instrumentum veniadere cogeretur ρ Quo enim se verteret, non habebat. Ex quo fructu nummos, quos tibi daret, inveniret 8 Decumarum nomine tantum erat ablatum , quantum voluntas tulerat Apronii : pro alteris decumis, emptoque frumento, aut nihil datum I aut tantum datum , quantum reliqui scriba fecerat; aut
ultro D etiam id quod didicistis ) ablatum .
LXXXVI. Cogantur etiam nummi ab aratore quomodo Zquo iure ξ quo exemplo Z Nam , cum fructus diripiebantur a ratorum , atque omni lacerabantur injuria , videbatur id pem dere arator , quod aratro ipse quaesisset , in quo elaborasset, quod agri segetesque extulissent . Quibus iniuriis gravissimis tamen illud erat miserum solatium , quod id perdere videbatur,
quod alio praetore , eodem ex agro reparare posset . Nummos vero ut daret arator, quos non aratro , ac manu quaerit: b
ves, & aratrum ipsum , & omne instrumentum vendat, necesse est . Non coim debetis hor cogitare : habet idem Τ in nummis : habet idem in urbanis praediis . Nam cum aratori onus aliquod imponitur, non omnes, si quae sunt praeterea facultates, sed arationis ipsius vis , ac ratio consideranda est ;quid ea sustinere, quid pati , quid efficere postit , ac debeat . anquam illi quoque sunt homines ab illo omni ratione exinaniti , ac perditi: tamen hoc vobis est statuendum, quid
aratorem ipsum , arationis nomine , muneris in republica sun-gi , ac sustinere velitis. Imponitis decumas: patiuntur: Alteras : temporibus vestris serviendum putant. Dent emptum praeterea : dabunt, si voletis.
Haec quam sint gravia , Sc quid , his rebus detractis , possit ad dominos puri , ac reliqui pervenire , credo vos ex V stris rebus rusticis coniectura assequi posse . Addite nunc eodem istiuς edicta, instituta , injurias: addite Apronii, Veneriorumque servorum, in agro decumano regna , ac rapinas . Quan- E e e a quam
s4 ωιν. I Id est , nulla causa, nullo no. tis. Idem liabet villas ti praedia . Porro ti mine , sed pro Verris ipsim libidine , ahsa- sana ννὰ2 a Jurisennsiit i appellant , inquietum est . Idem . MotomanuΑ, omnia aedificia , quamvis in vil-ss M.;.ι . - J Facultates in nummis si- ia snt. Id. .ue in scenore positis r sve in arca recondiis
414쪽
quam haec omitto: de cella loquor . Placetne vobis, in cellam magistratibus nostris frumentum Siculos gratis dare ξ quid hoc indignius 8 quid iniquius Θ Atqui hoc scitote , aratoribus, hoc praetore , optandum , ac petendum fuisse . LXXXVII. Sositenus est Entellinus, homo cum primis prudens , δc domi nobilis: cujus verba audistis; qui ad hoc judicium legatus publice cum Arthemone , 8c Menisco, primariis viris , missiis est . Is cum in senatu Entellino multa mecum de istius injuriis ageret, hoc dixit: si hoc de cella , atque hac aestimatione concederetur, velle Siculos senatui polliceri
frumentum in cellam gratis, ne posthac tantas pecunias magistratibus nostris decerneremus . Perspicere vos certo scio , Siculis quantopere hoc expediat , non ad aequitatem conditi nis , sed ad in inima malorum eligenda . Nam , qui mille modium Verri suae partis in cellam gratis dedisset , duo millia nummum , aut summum tria dedisset : idem nunc pro eodem numero frumenti H-S um millia dare coactus est. Hoc ar tor assequi per triennium certo fructu suo non potuit : vendiderit instrumentum , necesse est . Quod si hoc munus, L hoc
vectigal aratio tolerare, hoc est, Sicilia ferre , ac pati potest; populo Romano serat potius, quam nostris magistratibus. Magna est pecunia : magnum , praeclarumque vectigal. Si m do id salva provincia , si sine injuria sociorum percipere pol sitis : nihil detraho . Magistratibus tantundem detur in cellam quantum semper datum est . Quod praeterea Verres imperat, id , si facere non possimi, recusent : si possunt , populi Romani potius hoc sit vectigal , quam praeda praetoris. Deinde cur in uno genere solo frumenti ista aestimatio constituitur 3 Si est aequa , serenda: debet populo Romano Sicilia decumas: det pro singulis tritici modiis ternos denarios o sibi
habeat frumentum . Data tibi pecunia est , Verres: una , qua frumentum tibi emeres in cellam e altera , qua frumentum γmeres a civitatibus , quod Romam mitteres. Tibi datam pecuniam domi retines : & praeterea pecuniam permagnam tuo nomine aufers . Fac idem in eo frumento , quod ad populum Romanum pertinet: exige eadem aestimatione pecuniam a civitam
415쪽
ACTIONIS II. LIBER III. -υvitatibus; & reser, quam accepisti. Tum refertius erit aer rium populi Romani , quam unquam suit. At enim istam rem in publico frumento Sicilia non ferret: hanc rem in meo frumento tulit . Perinde quasi aut aequior sit ista aestimatio in tuo, quam in populi Romani commodo: aut ea res, quam ego dico, & ea , quam tu secisti, inter se genere iniuriae , non magnitudine pecuniae differat . Verum istam ipsam cellam serre nullo modo possunt . Ut omnia remittantur , ut omnibus injuriis, & calamitatibus, quas te praetore tulerunt, in posterum liberentur ; istam se cellam , a que istam aestimationem negant se ullo modo serre posse . LXXXVIII. Multa Sophocles Agrigentinus apud Cn. Pompeium consulem nuper , homo disertis Iimus , dc omni doctrina,& virtute ornatissimus , pro tota Sicilia de aratorum miseriis graviter, ac copiose dixi ile , ac deplorasse dicitur. Ex quibus hoc iis, qui aderant, nam magno conventu acta res est indignissimum videbatur: qua in re senatus optime , ac benignissime cum aratoribus egissci; large , liberaliterque aestimauset ; in ea re praedari praetorem , bonis everti aratores; & id non modo fieri , sed ita fieri , quasi liceat, concessiimque sit Quid ad haec Hortensius ρ Falsum esse crimen 3 hoc nunquam dicet. Non magnam hac ratione pecuniam captam λ ne id quidem dicet. Non iniuriam factam Siculis, atque aratoribus
qui poterit dicere Τ Quid igitur dicet P Quid est hoc utrum
crimini defensio, an comitatus exilio quaeritur p Tu in hac
republica, an in hac hominum libidine , & ut adhuc habuit
se status judiciorum etiam licentia , non ex jure, non ex sequitate , non ex lege , non ex eo , quod oportuerit, non ex
eo , quod licuerit; sed ex eo , quod aliquis secerit, id quod
reprehenditur, reste factum esse defendes 8Fecerunt alii alia quam multa : cur in hoc uno crimine isto genere defensionis uteris ρ Sunt quaedam omnino in te singularia, quae in nullum alium hominem dici, neque convenire possint: quaedam tibi cum multis communia. Ergo, ut omittam tuos peculatus, ut ob jus dicendum pecunias acceptas , ut ejusmodi caetera , quae sorsitan alii quoque etiam secerint o
416쪽
Io IN VERREM illud , in quo te gravissime accusavi , quod ob iudicandam γ'
- rem pecuniam accepitas , eadem ista ratione defendes , secisse alios Ut ego assentiar orationi , defensionem tamen non probabo . Potius enim , te damnato , caeteris angustior locus improbitatis defendendae relinquetur , quam , te absoluto , alii , quod audacissime secerunt, recte fecisse existimentur. LXXXIX. Lugent omnes provinciae: quaeruntur omnes liberi
populi : regna denique jam omnia de nostris cupiditatibus Rinjuriis expostulant : locus intra oceanum iam nullus est , neque tam longinquus , neque tam reconditus , quo non , per haec tempora , nostrorum hominum libido , iniquitasque pervaserit . Sustinere jam populus Romanus omnium nationum nore
Vim , non arma , non bellum , sed luctum , lacrymas, querimonias non potest. In ejusmodi re , ac moribus , si is , qui erit adductiis in judicium , cum manifestis in flagitiis tenebitur, alios eadem secisse dicet: illi exempla non deerunt: rei publicae salus deerit, si improborum exemplis improbi judicio , ac periculo liberabuntur Placent vobis hominum mores ρ placet ita geri magistratus, ut geruntur 3 placet socios sic tractari , quod restat , ut per
haec tempora tractatos videtis Z Cur haec a me opera consumitur 3 quid sedetis 3 cur non in media oratione mea consurgitis, atque disceditis ρ Vultis autem istorum audacias, ac libidines aliqua ex parte resecare 3 Desinite dubitare, utrum sit utilius , propter multos improbos , uni parcere , an unius improbi supplicio multorum improbitatem coercere . Tametsi quae ista sunt exempla multorum 8 nam cum in causa tanta, cum in crimine maximo dici a defensore coeptum est, factitatum esie aliquid i expectant ii, qui audiunt, exempla ex vetere memoria, & monumentis, ac literis, plena dignitatis , plena antiquitatis. XC. Haec enim plurimum solent , & auctoritatis habere ad probandum , & jucunditatis ad audiendum . Africanos mihi, & Catones, & Laelios commemorabis 8 3c eos secisse idem
so ob stis dievirium . . ob itistrandam rem I sthenii damnatio intelli itiit de qua suti Nac duo differunt. Illo, tota Verris pratu- actum ea libro superiore. Heis. ra urbana signiscatur ; hoc vero, sopatri fle
417쪽
ACTIONIS II LIBER III. odem dices 3 quamvis res mihi non placeat: tamen contra hominum auctoritatem pugnare non potero . An cum eos non poteris proserre, proseres hos recentes, Q. Catulum patrem ,
C. Marium , Q. Scaevolam , M. Scaurum , Q. Metellum Z qui omnes provincias habuerunt, & frumentum cellae nomine imperaverunt . Magna est hominum auctoritas, & tanta , ut etiam delicti suspicionem tegere possit. Non habes , ne ex his quidem hominibus , qui nuper fuerunt , ullum auctorem istius a stimationis . Quo me igitur, aut ad quae exempla revocas 3 Ab illis hominibus , qui tum versati sunt in republica , cum& optimi mores erant, & hominum existimatio gravis habebatur , & judicia severa fiebant; ad hanc hominum licentiam ,& libidinem me adducis Z & in quos aliquid exempli populus
Romanus statui putat oportere , ab iis tu defensionis exempla quaeris ρ Non fugio ne hos quidem mores , dummodo ex his ea , quae probat populus Romanus exempla , non ea , quae comdemnat , sequamur. Non circumspiciam , non quaeram foris , cum habeas judices , principes civitatis , P. Servilium , Q. Catulum , qui tanta auctoritate sunt , tantis rebus gestis , ut in illo antiquorum , Sc clarissimorum hominum , de quibus antea dixi, numero reponantur. Exempla quaerimus, Sc ea non aniatiqua . Modo uterque horum exercitum habuit. Quaere , Horaten si , quoniam te recentia exempla delectant, quid secerint . Itane vero ρ Q. Catulus frumento est usus, pecuniam non coegit . P. Servilius quinquennium exercitui cum praeesset, & ista ratione innumerabilem pecuniam facere posset , non statuit sibi quidquam licere, quod non patrem suum , non avum Q. Metellum facere vidisset . C. Verres reperietur, qui , quod e
pediat , id licere dicat quod nemo , nisi improbus, secerit , id aliorum exemplo se fecisse defendat 8 At in Sicilia factita-
XCI. Quae est ista conditio Siciliae 8 cur , quae optimo jure , propter vetustatem , fidelitatem , propinquitatem esse debet , huic praecipua lex injuriae definitur ' Sed in illa ipsa Sicilia non quaeram exemplum foris r hoc ipso ex concilio utar exemplis . C. Marcelle , te appello . Siciliae provinciae , cum
418쪽
esses pro consule , praefuisti : num quae in tuo imperio pecuniae cellae nomine coactae sunt 8 Neque ego hoc in tua laude pono : alia sunt tua facta , atque consilia , summa laude digna , quibus illam tu provinciam afflictam & perditam erexi iti , atque recreasti. Nam hoc de cella ne Lepidus quidem secerat , cui tu successisti. Quae sunt tibi igitur exempla in Sicilia cellae, si hoc crimen non modo Marcelli facto , sed ne
Lepidi quidem potes defendere ΤAn me ad M. Antonii aestimationem frumenti, exactionem isque pecuniae revocaturus es 8 Ita , inquit , ad M. Antonii . Hoc enim mihi significasse, & annuisse visus est . Ex omnibusne igitur populi Romani praetoribus, proconsulibus , imperatoribus , M. Antonium delegisti , & ejus unum improbissimum factum , quod imitarere ' Et hic utrum mihi dissicile est
dicere , an his existimare , ita se in illo infinito imperio M. Antonium gessisse , ut multo isti perniciosius sit dicere , se in re improbissima voluisse Antonium imitari , quam , si possit , defendere nihil in vita se M. Antonii simile fecisse . Homines in judiciis ad crimen defendendum , non , quid fecerit quispiam , proferre solent , sed quid probarit . Antonium , cum
multa contra sociorum salutem, multa contra utilitatem provinciarum & faceret, & cogitaret , in mediis ejus injuriis &cupiditatibus mors oppressit . Tu mihi , quasi eius omnia facta atque consilia senatus populique Romani judices comprobarim , ita M. Antonii exemplo istius audaciam defendis. XCII. At idem secit Sacerdos . Hominem innocentem ,& summa prudentia praeditum nominas : sed tum idem feci iase, erit existimandus, si eodem consilio secerit . Nam genus
aestimationis ipsum a me nunquam est reprehensum : sed ejus aequitas , aratorum commodo & voluntate perpenditur . Non potest reprehendi illa aestimatio , quae aratori non modo incominmoda non est, sed etiam grata est . Sacerdos , ut in provinciam venit, frumentum in cellam imperavit. Cum esset , ante novum, tritici modius denariis quinque; petiverunt ab eo civitates, ut aestimaret . Remissior aliquanto ejus fuit aestimatio , quam annonae . Nam aestimavit denariis m. Vides, eamdem
419쪽
dem aestimationem , propter temporis dissimilitudinem , in illo laudis causam habere , in te, criminis: in illo, beneficii; in te , injuriae 8
Eodem tempore Antonius m denariis aestimavit , post messem , summa in vilitate , cum aratores frumentum dare gratis malebant e & ajebat , se tantidem aestimasse , quanti Sacerdotem : neque mentiebatur : sed eadem ista aestimatione alter su levarat aratores, alter everterat. Quod nisi omnis frumenti ratio ex temporibus esset , & annona , non ex numero , neque ex summa , consideranda e nunquam tam grati hi sesquimodii , Q. Hortensi , fuissent; quos tu Τη cum ad mensurae tam exiguam rationem populo Romano in capita descripsisses, gratissimum omnibus secisti . Caritas enim annonae faciebat , ut istuc , quod re parvum videbatur, tempore magnum videretur . Idem istuc si in vilitate populo Romano largiri voluisses ; deis risum tuum beneficium esset, atque contemptum .
XCIII. Noli igitur dicere , istum idem fecisse , quod S
cerdotem e quoniam non eo tempore , neque simili fecit annona . Dicito potius , quoniam habes auctorem idoneum , quod Antonius uno adventu & vix menstruis cibariis fecerit ,
id istum per triennium secisse : & istius innocentiam M. Aniatonii facto, atque auctoritate defendito. Nam de Sex. quidem Peducaeo , fortissimo atque innocentissimo viro , quid dicetis de quo quis unquam arator questus est aut quis non ad hoc tempus innocentissimam omnium diligentissimamque praeturam illius hominis existimavit 8 Biennium provinciam obtinuit ,
cum alter annus in vilitate , alter in summa caritate fuerit. Num aut in vilitate nummum arator quisquam dedit; aut in caritate de aestimatione frumenti questus est 3 At uberiora cibaria facta sunt caritate : credo : neque id est novum , neque reprehendendum . Modo C. Sentium vidimus, hominem vetere illa ac sing lari innocentia praeditum , propter caritatem frumenti , quae fuerat in Macedonia , permagnam ex cibariis pecuniam dein
s' st i ex J subauditur , cum eges quaestor. Idem . Describara autem, fgnifieat distribuere , dispertiri. Haromanus.
420쪽
POrtare. Quamobrem non ego invideo tuis commodis, si qua ad te lege venerunt: injuriam queror , improbitatem coarsuo: avaritiam in crimen , & in judicium voco . Quod si suspiciones injicere voletis, ad plures homines , & ad plures provincias crimen hoc pertinere e non ego istam de sensionem vestram pertimescam , sed me omnium provinciarum defensorem esse profitebor . Etenim hoc dico , & magna voce dico : Ubicunque
hoc factum es, improbe factum est . Quicunque hoc fecit , Iupplicio dignus est. XCIV. Nam , per deos immortales t videte , Iudices, &prospicite animis , quid suturum sit . Multi magnas pecunias ab invitis civitatibus, atque ab invitis aratoribus ista ratione, cellae nomine , coegerunt 2 omnino ego neminem Video , praeter istum t sed do hoc vobis , & concedo , esse multos, ) in hoc homine rem adductam in judicium videtis . Quid facere potestis Τ Utrum , cum judices sitis de pecunia capta , conciliata , tantam pecuniam captam negligere : an , cum lex sociorum causa rogata sit, sociorum querimonias non audire 3 Verum hoc quoque vobis remitto . Negligite praeterita, si vultis : sed ne reliquas spes turbetis , atque omnes provincias evertatis; id providete , ne avaritiae, quae antehac occultis itineribus atque angustis uti solebat, auctoritate vestra viam patefaciatis illustrem atque latam . Nam si hoc probatis, & si hoc licere , pecunias isto nomine capi, iudicatis: certe hoc, quod adhuc nemo , nisi improbissimus, secit, posthac nemo , nisi stultissimus, non faciet. Improbi sunt, qui pecunias contra leges cogunt : stulti, qui, quod licere judicatum est , praeter
Deinde , Iudices, videte , quam infinitam sitis hominibus lucentiam pecuniarum eripiendarum daturi . Si ternos denarios qui coegit, erit absolutus: quaternos, quinos, denos denique , aut vicenos coget alius . Quae erit reprehensio P in quo
primum injuriae gradu resistere incipiet severitas iudicis Τ quotus erit iste denarius, qui non sit serendus, & in quo primum aestimationis iniquitas, atque improbitas reprehendatur Z Non enim a vobis summa , sed genus aestimationis erit comproba