M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus quartus, qui Orationum primus. 4

발행: 1753년

분량: 682페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

ACTIONIS II. LIBER III. 393

probes . Eme illud , quod placet : missos fac eos , quorum 1rumentum improbasti. Sed ab iis, quos repudias, exigis tantum pecuniae, quantum ad eum numerum frumenti satis sit ,

quem civitati imperas . Dubium est quid egeris 8 In medimna singula video ex literis publicis tibi Halesinos AES quinos denos dedi s se . Ostendam ex tabulis locupletissimorum aratorum, eodem tempore neminem in Sicilia pluris frumentum vendidisse . LXXV. Quae est ergo ista ratio , aut quae potius amentia , frumentum improbare id , quod ex eo loco sit, ex quo lenatus & populus Romanus emi voluerit: ex eo acervo , ex quo partem tu idem , decumarum nomine , probaris: deinde a civitatibus pecunias, ad emendum frumentum , cogere , cum ex aerario acceperis ρ Utrum te lex Terentia Siculorum pecunia frumentum emere a Siculis , an populi Romani pecunia stumentum ab Siculis emere jussit 8 Jam vero ab isto omnem illam ex aerario pecuniam , quam his oportuit civitatibus pro frumento dari , lucrifactam videtis . Accipis enim H-S xUpro medimno . Tanti enim est illo tempore medimnum . Reia tines H-S xv III. Tanti enim est frumentum Siciliense ex is

ge aestimatum . Quid interest, utrum hoc feceris, an frumeniatum non improbaris , sed frumento probato & accepto , pecuniam publicam tenueris omnem , neque quidquam ulli dissolveris civitati, cum aestimatio legis ejusmodi sit, ut caeteris temporibus tolerabilis Siculis, te praetore etiam grata esse debuerit Z Est enim modius lege H-S m aestimatus . Fuit autem , te praetore , ut tu in multis epistolis ad amicos tuos gloriaris , H-S II. Sed fuerit H-S m , quoniam tu tantum a civitatibus in modios singulos exegisti . Cum , si solveres Siculis tantum , quantum te populus Romanus jusserat , aratoribus fieri gratissimum posset : tu non modo eos accipere

quod oportebat , noluisti r sed etiam dare , quod non debebant , coegisti . Atque haec ita gesta esse , Iudices, cognoscite , & ex literis publicis civitatum , & ex testimoniis publicis : in quibus nihil fidium , nihil ad tempus accommodatum intelligetis. Omnia , quae dicimus, rationibus populorum non

402쪽

3ρ6 IN VERREM

interpositis , neque perturbatis , neque repentinis sed certis, institutis, ordine relata atque confecta sunt. Recita rationes Halesinorum . Cui pecuniam datam dicit 8 Dic , dic etiam clarius . Volcatio , Timarebidi , Maevio .

LXXVI. Quid est , Verres Θ ne illam quidem tibi defensionem reliquam secisti , mancipes in illis rebus este versatos 3

mancipes frumentum improbasie 8 mancipes pretio cum civitatibus decidisse , & eosdem abs te , illarum civitatum nomine, pecunias abstulisse r deinde ipsos sibi frumentum coemisse : nihil haec ad te pertinere ρ Mala mehercule , ac misera de sensio, praetorem hoc dicere , Ego frumentum neque attigi , neque aspexi : mancipibus potestatem probandi , improbandique

permisi : mancipes a civitatibus pecunias extorserunt: ego autem , quam pecuniam populis dare debui , mancipibus dedi . Mala elt haec quidem , ut dixi , defensio criminis: sed tamen hac ipsa tibi , si uti cupias , non licet. Vetat te Volcatius,

tuae , tuorumque deliciae , mentionem mancipis facere . Timaris chides autem , columen familiae vestrae , premit fauces de semsionis tuae : cui simul , & Volcatio pecunia a civitate numerata est . Iam vero scriba tuus annulo aureo suo , quem ex

his rebus invenit , ista te ratione uti non sinet . Quid igitur est reliquum , nisi uti fateare , te Romam frumentum emptum Siculorum pecunia misisse e publicam pecuniam domum tuam convertisse ρ O consuetudo peccandi , quantam habes j cunditatem in improbis, & audacibus, cum poena abluit, &licentia consecuta est lIlle in hoc genere peculatus non nunc primum invenitur: sed nunc demum tenetur . Vidimus huic ab aerario pecuniam numerari quae istori ad sumptum exercitus consularis : vidimus paucis post mens bus & exercitum , & consulem spoliatum . Illa omnis pecunia latuit in illa caligine , ac tenebris , quae

totam rempublicam tum occupaverant. Iterum gessit heredituriam quaesturam ' cum Dolabella : magnam pecuniam avertit :

403쪽

ACTIONIS II. LIBER III. 3ρ

tit: sed ejus rationem cum damnatione Dolabellae permiscuit. Commissa est pecunia tanta praetori : non reperietis hominem timide , nec leviter haec improbissima lucra ligurientem : devorare omnem pecuniam publicam non dubitavit . Ita serpit illud insitum in natura malum, consuetudine peccandi libera, finem ut audaciae statuere ipse sibi non possit. Tenetur igitur aliquando , & in rebus tum maximis , tum manifestis ten tur . Atque in eam fraudem mihi videtur divinitus incidisse ,

non solum ut eas poenas , quas proxime meruisset , solveret :sed ut illa etiam scelera ejus in Carbonem , 3c in Dolabellam vindicarentur .

LXXVII. Etenim nova quoque alia res extitit, Iudices, in

hoc crimine , quae tollat omnem dubitationem superioris itulius decumani criminis . Nam , ut illud missum faciam , permultos aratores in alteras decumas , & in haec DCCC millia modium , quod emptum populo Romano darent, non habuisse ; sed a tuo procuratore , hoc est ab Apronio , emisse; ex quo intelligi potest , nihil te aratoribus reliqui fecisse : ut hoc

praeteream , quod in multis est testimoniis expositum : potest illo quidquam esse certius , in tua potestate , atque in tuis horreis omne frumentum Siciliat, per triennium , atque omnes fructus agri decumani fuisse Τ Cum enim a civitatibus pro frumento pecuniam exigebas , unde erat frumentum , quod Romam mitteres , si tu id non omne clausum , & compressum

possidebas ρ Itaque in eo frumento primus tibi ille quaestus fuit, ipsius frumenti, quod erat ereptum ab aratoribus: alter, quod id frumentum improbissime per triennium partum , non semel , sed bis , neque uno , sed duobus pretiis, unum & idem frumentum vendidisti : semel civitatibus H-S xv in m dimnum ; iterum populo Romano, a quo H.S xv I in me dimna , pro eodem illo frumento abstulisti . At enim frumentum Centuri pinorum , & Agrigentinorum , & nonnullorum fortasse praeterea , probasti; & his populis p cuniam dissolvisti . Sint aliquae civitates in eo numero , qua rum frumentum improbare nolueris . Quid tandem 8 his civitatibus omnisne pecunia , quae pro frumento debita est, disso- m. IV. D d d luta

404쪽

3 8 IN VERREM

tuta est Τ Unum mihi reperi , non populum , sed aratorem rvide , quaere , circumspice , si quis forte ex ea provincia , in qua tu triennium praesuisti , qui te nolit perisse : unum , imquam , da mihi ex illis aratoribus , qui tibi vel ad statuam

pecuniam contulerunt , qui sibi dicat pro frumento omne eia se , quod oportuerit, solutum. Confirmo , Judices , neminem esse dicturum . LXXVIII. Ex omni pecunia , quam aratoribus solvere debuisti, certis nominibus deductiones fieri solebant: primum prospectatione 3 , Sc collybo )3 : deinde pro nescio quo cerario. Haec omnia , Judices , non rerum certarum , sed furtorum improbissimorum sunt vocabula . Nam collybus esse qui potest,

cum utantur omnes uno genere nummorum P Cerarium vero quid ρ quomodo hoc nomen ad rationes magistratus, quo in modo ad pecuniam publicam allatum est ρ Nam illud genus tertium deductionis erat ejusmodi , quasi non modo liceret , sed etiam oporteret : nec solum oporteret , sed plane necesse esset . Scribae nomine de tota pecunia binae quinquagesimae detrahebantur Τ'. Quis tibi hoc concessit Z quae lex P quae senatus auctoritas Τ quae porro aequitas, ut tantam pecuniam scriba

tuusai Pν. o.Bationa J Id est , exploratione,

L probatione pecuniae . spestatoνes pecuniae alici nomine Niammtilarii appellabantur. Eorum dili uentiae erat inspicere nummos , qui ad se deferebantur & explorare an probi essent; cuius auri et an non subaerati et an aequi ponderis et an hona susionis , ωe. Hine suinpia metas,hora Chaerea lepide dieit se e-

lepantem esse formariam spectatoνem . Apud Terentium in Eunueh. aEi. m. si . s. v. I s. Moriensius.

sua proprie senificat nummulum aereum , cui hos esset impressus . Sed quia minuti liisce nummis permutari soleret aurem artentumisque t hinc factum , ut gener.itim pro pecu. nidi permutatione diei ereperit i & latius ei. iam , ut hoc loco , accipitur , pro intertri

mento nummorum ex permutatione pecuniae,

quae seri solet apud nummularium . Nam pe cunia, quam quis hahet , eum aut abr stata est , aut non recepta in ea provincia, in qua debet expendi , tum illa permutaturi& nummulario permutanti , pro permutatione danis tur nummi aliquot, lucri nomine. Quod lucrum etiam Cotis,tis appellatur. Dem. 33 Ceraritim I Erat pecunia, quam Verres exigebat pro cera, seu, pro cerati tabuli , in quas eronatam aratoribus pecuniam seri

referebant . Sic hodie publicanorum servi pro schedula aeeepillationas , Gall. patiν L Mira

tante, denarios aliquot exigunt. Idem . 34 sisi is nomine de lata νeemnia ι-a evita quagesimis detrahebaneωνJ Hoe per se apertum

fiet aperitus , si dixeris de quinquaginta , verbi eratia , nummis duos nummos in tuiserum seriis sui me detractos , ita ut , pro quinquauinta qui deberemur , arator octo &quadraginta tantum acciperet . sic supra e. 4o, summae decuinarum Leontini tres quinquagesimas addere coacti οῦ pro centum , v. p. millibus modium , centum & sex millia dederunt. Nam sex millia sunt tres quinquages mae centum millium. Idem . . viEL Man. auferreι Lamb. avreteret.

405쪽

ACTIONIS II. LIBER III. 399 tuus ' averreret, sive de aratorum bonis, sive de populi Romani vectigalibus 8Nam si potest ista pecunia sine aratorum injuria detrahi epopulus Romanus habeat, praesertim in tantis aerarii angustiis. Sin autem & populus id voluit , & aequum ita est , solvi aratoribus: tuus apparitor parva mercede populi conductus, de aratorum bonis praedabitur & in hac causa scribarum ordinem in me concitabit Hortensius 8 & eorum commoda a me labefactari, atque oppugnari injuria dicet i quasi vero hoc scribis ullo exemplo sit, aut ullo jure concessum. Quid ergo vetera repetam 8 aut quid eorum scribarum mentionem faciam , quos constat sanctissimos homines , atque innocentissimos sui iase λ Non me fugit, Iudices, vetera exempla pro fictis fabulis jam audiri , atque haberi . In his temporibus versabor miseris ac perditis . Nuper , Hortensi , quaestor suisti . Quid tui scribae secerint, tu potes dicere : ego de meis hoc dico , cum in eadem i ita Sicilia pro frumento civitatibus pecuniam solverem ; & mecum duos frugalissimos homines scribas haberem , L. Mamilium , & L. Sergium : non modo istas dua

quinquagesimas , sed omnino nummum nullum cuiquam esse deductum .

LXXIX. Dicerem ΤΤ , hoc mihi totum esse attribuendum , Iudices , si illi unquam a me hoc postulassent , si unquam omnino cogitassent . Quamobrem enim scriba deducat, ac non potius minio , qui advexit )' 8 tabellarius, cujus adventu ceristiores facti petiverunt 8 praeco , qui adire iussit Z viator , ac Venerius, qui fiscum sustulit 8 Quae pars operae , aut opportunitatis in scriba est , cur ei non modo merces tanta detur, sed cur cum eo tantae pecuniae partitio fiat Τ ordo est honestus: quis negat 8 aut quid ea res ad hanc rem pertinet 8 Est vero honestus , quod eorum hominum fidei tabulae publicae, D d d a peri-3s Disorem J Clotiarer illos a me eoerciistos fuisse. Idem. 36 --kie J reetiniam . cretiores facti ratores venerunt ad praetorem . petiυ tint. Censet Grae*ius vocem hane , ut ineptitiam , delendam e n. st ι; adire, qui eos , eum ad praetrarem venerunt, n minatim vocavit. μ βω- ιμι tilia . Qui iaceos plen a pecuniae, quae numeranda erat aratoribus , sussiliuit , dc attesit. Idem

406쪽

oo IN VERREM

periculaque magistratuum δ' committuntur . Itaque ex his scribis , qui digni sunt illo ordine , patribu familias , viris bonis , atque honestis, percontamini, quid sibi istae quinquagesimae velint : jam omnes intelligetis , novam rem totam , atque indignam videri . Ad eos me scribas revoca, si placet : noli hos colligere Τ',

qui nummulis corrogatis de nepotum donis, ac de scenicorum corollariis , cum decuriam Τ' emerunt , ex primo ordine explosorum '' in secundum ordinem civitatis se venisse dicunt . Eos scribas tecum disceptatores hujus criminis habebo , qui istos scribas esse moleste serunt. Tametsi , cum in eo omdine '' videamus esse multos non idoneos, qui ordo industriae

propositus est , & dignitati : mirabimur , turpes aliquos ibi

esse , quo cuivis licet pretio pervenire λLXXX. Tu ex pecunia publica ΗΔ tredecies scribam tuum permissu tuo cum abstulisse fateare , reliquam tibi ullam de- sensionem putas esse ρ hoc serre quemquam posse Z hoc quem

quam denique nunc tuorum advocatorum animo aequo audire arbi-

37 Perieti aqua magistratuum J Pejietita hoe loco sunt libelli, seu tabulae, euibus aliquid consanatur . Magistratuum aoministrationis tabulas scribae dili enter eonficiebant , ellquibus postea ratio istius administrationis se. natui reddi posset: ideo iis, quibus illa ta-hulae committuntur , magistialsum pericυia committi aptissitne dicuntur i id est , tabula ex quibus senatus periculum seu decumen rum capiet , recte e , an secus provincia administrata suerit. Idem.

38 Mi. Ada eo luri/J Similes Verri4 scri- hae , quem Orator scenicum fuisse si nificat, ineptum quidem , & ex iis maetime qui exploderentur sed qui tamen ab iis qui suas

vipes in ludos profundebam , scenicisque e rollaria praebebant , locupletaius , locum in is liqua scribamim decutia coemerat. Nepotes, ii dicuntur , qui temere & inconsulte largiendo: qui epulis, ludis, compotationibus, patrimonia sua effundunt . Hi solebant in theatro saepe , ad ostendendam suam liberalitatem , peeunia , aut aliis muneribus hi. stiones donare . c. orti,itim , dicitur id, quod additur prater debitum . Fit a coeol lis, quae actoribu cuin placuerant, in scena olun dari solebant . Idem . 3ς cuni d/etijiam J Id est . locum in ali

qua selibarum deeutia . Porro decuriae erant

collegia , in quibus librarii , se tibi , licto

res, viatores, nomenclatores, accensi masti stratuum Romanorum censebantur. H. valesius ad Amm. Mare. lib. xx.

4o Ε,pusistim I Histriones , eum eorum actio , aut pronuntiatio non probatur , exta hilantur , & evploduntur. In iis fuisse videtur seriba Verris , antequam deeuriam eme ret . Primu otia explosorum deterrimos significat histriones et in quo festiue Cicero , cum videtis laudare , dicens , primus ordo, vituperat, subiungens expla μνum . Manut. 4r In seeundum ordinem J Is est equesset ordo. Primus erat senatorius . s. υ/uisse dicunt . Non qu d revera venerint a sed quod venisse se sibi .ideantur : quia decuriam e merunt, unde in equestrem ordinem ascendi solet. Liem. 41 Iis eo risino J Senatorio . Moviri. Inia terpretatur Gravius de scribis, quorum oratianem honestum esse modo dixit Tullius. sed eum refellunt ipsa Ciceronis verba . Quis enim dicat patere dignitati ordinem , ruo cuivis licet pretio pervenireῖ Horte, tis.

407쪽

ACTIONIS II. LIBER III. 4oIarbitrare p Qua in civitate C. Catoni 't , clarissimo viro, consulari homini , H-S xum millibus lis aestimata sit ; in

eadem civitate apparitori tuo esse concessum , ut H-S uno nomine tredecies auferret Hinc ille est annulus aureus , quo tu

istum in concione donasti '' . Quae tua donatio singulari impudentia praedita , nova Siculis omnibus , mihi vero etiam incredibilis videbatur. Saepe enim nostri imperatores , superatis hostibus , optime republica gesta , scribas suos annulis aureis in concione donarunt. Tu vero quibus rebus gestis , quolioste superato , concionem , donandi causa , advocare ausus es 8 Neque enim solum scribam tuum annulo , sed etiam virum sortissimum , ac tui dissimillimum , Q. Rubrium , excellentem virtute , auctoritate , copiis , corona & phaleris , &torque donasti , M. Cossi ilium , sanctissimum virum , atque honestissimum , M. Castritium , summo splendore , ingenio , gratia praeditum . Quid haec sibi horum trium civium Romanorum dona vo luerunt ρ Siculos praeterea , potentissimos , nobilissimosque donasti ; qui non , quemadmodum sperasti , tardiores suerunt : sed ornatiores tuo judicio ad testimonia dicenda venerunt . Quibus ex hostium spoliis Z de qua victoria ρ qua ex praeda aut manubiis , haec abs te donatio constituta est An quod , te praetore, paucorum adventu myoparonum, classis pulcherrima , Siciliae propugnaculum , praesidiumque provinciae , piratarum manibus incensa est ρ an quod ager Syr cusanus praedonum incendiis , te praetore , vastatus est an quod forum Syracusanum navarchorum sanguine redundavit an quod in portu Syracusano piraticus myoparo navigavit Nihil possum reperire , quamobrem te in istam amentiam imcidisse arbitrer : nisi sorte id egisti , ut hominibus ne oblivisci quidem rerum tuarum male gestarum liceret. Annulo est aureo scriba donatus , & ad eam donationem

con 43 αι ini J Judieatua est Cato de pro.In- demnatus est . Consul stat C. Cato anno eia praedatus suisse ad sestertium decem di Eu eonsulato Macedoniam admi stravit, en octo millia , c Gall. rgoo. ι - ) atque nul- qua repetundarum est damnatus. man. la dignitatis hominis , aut tenuitatis pee misos. J Atque equitem secissi et natucae habita ratione, ut eam restitueret, conis annulus erat equitum Rom. insigne . Hem.

408쪽

2 IN VERREM

concio est advocata . Quod erat os tuum , cum videbas in concione eos homines , quorum ex bonis iste annulus aureus donabatur , qui ipsi annulos aureos posuerant , liberisque detraxerant , ut esset , unde scriba tuus 'Τ hoc tuum munus ac beneficium tueretur ρ Quae porro praefatio tuae donationis fuit 3

Illa scilicet vetus , atque imperatoria ρ Guando tu quidem in praelis , in bello , in re militari : cujus ne mentio quidem , te praetore , ulla facta est . An illa ρ Quandoquidem tu nulla unia quam misi in cupiditate , ac turpitudine defuisti : omnibusque in iisdem flagitiis mecum oe in legatione , re in praetura , o bis

in Sicilia υerfatus es o ob hasce res , quoniam te locupletavi , soc annulo aureo dono . Vera haec sui siet oratio . Non enim iste annulus aureus abs te datus, istum virum sortem, sed hominem locupletem esse declarat . Ita eundem annulum ab alio datum , testem virtutis duceremus : abs te donatum , c

mitem pecuniae judicamus . LXXXI. Dictum , Iudices , est de decumano frumento : dictum de Empto o extremum Sc reliquum est , de res malo 'M . Quod cum magnitudine pecuniae , tum injuriae genere quem vis debet commovere : tum vero eo magis, quod ad hoc crimen non ingeniosa aliqua defensio , sed improbissima conseiasio comparatur . Nam cum ex senatus-consulto & ex legibus seu mentum ei in cellam sumere liceret : idque frumentum senatus ita aestimasset , quaternis H.S tritici modium ; binis, hordei: iste , numero ad summam tritici adjecto , tritici modios singulos cum aratoribus denariis ternis '7 aesti inavit. Non est in hoc crimen , Hortensi : ne forte ad hoc meditere ;multos saepe viros bonos , M sortes , D innocentes cum ara

4s Vt aenae sejiba ititii J Ut census e. vellet, aecipere et non illam solum ex sena questris tuo seritiae eousceretur, unde ius ha- tus decreto constitutam , sed tantam quan-beret aan mili illius vestandi, qui muneris ae tam in sustulcis moedios ipse pro iure suo beneficii tui est. Celisus equesti, sestertium eoustituerat . itaque in ea re , ut ait Asco erat quadringentorum millium. Gall. oocio. nius , avarissimi quique praetores infinitam tim idem . pecuniam contrahebant , iniquum pretium 46 Da aestimata J De quo li e habe. Dais sociis imperando. Idem . bat praetori provincia humenii in eellam, Deaajiis risisti J Quaternis sesterilis, seu ad usus domestiuos , certum modiorum Gall. s. a s in modio singulos erat senatu a numerum; quorum singuli quaternis sestertiis aestimatio; pro ea denarios ternos, Gall. 24. vehantur aratoribus , ex senatu consulto. s. verrea exegit ab aratoribus. Idem .

Licebat praetori pro itumeato pecuniam , si

409쪽

ACTIONIS II. LIBER III. 4o3toribus, & cum civitatibus frumentum, in cellam quod sumi oporteret , aestimasse , 3c pecuniam pro frumento abstulisse .

Scio , quid soleat fieri : scio , quid liceat . Nihil , quod an

tea fuerat in consuetudine bonorum , nunc in istius facto reprehenditur . Hoc reprehendo, quod , cum in Sicilia Η-S Irtritici modius esset , ut istius epistola ad te missa declarat, summum H-S ternis: id quod & testimoniis omnibus , & tabulis aratorum planum factum antea est : tum iste pro tritici

modiis singulis ternos ab aratoribus denarios exegit. Hoc crimen est ; ut intelligas , non ex aestimatione '' , neque ex te nis denariis pendere crimen , sed ex coauctione annonae , atque aestimationis.

LXXXII. Etenim haec aestimatio nata est , Judices , initio ,

non ex praetorum aut consulum , sed ex aratorum atque civitatum commodo . Nemo enim fuit initio tam impudens, qui , cum frumentum deberetur , pecuniam posceret . Certe hoc ab aratore primum est prosectum , aut ab ea civitate ,

cui imperabatur : cum aut frumentum vendidisset , aut servare vellet , aut in eum locum , quo imperabatur , portare nou

let , petivit in beneficii loco & gratiae , ut sibi pro frumento , quanti frumentum esset, dare liceret. Ex hujusmodi prim

cipio , atque ex liberalitate , atque accommodatione magistratuum , consuetudo aestimationis introducta est . Secuti sunt avariores magistratus: qui tamen in avaritia sua non solum viam quaestus invenerunt , verum etiam exitum , ac rationem defensionis . Instituerunt temper ad ultima ac difficillima loca adportandum frumentum imperare , ut vecturae dissicultate , ad quam vellent aestimationem pervenirent . In hoc

48 Noa eu issimariane a Non ev eo Vedirem reprehendo , quod frumentum aestimarit; quia id iam antea ab aliis actum scio; neis

que ex eo maxime , quod ternos denatios prosintulis modiis acceperat; potuit enim in ca ritate annonae modius tanto aestimari . sed ex eo illum reprehendo , quod modiorum , qui dari debebant , numerum auxerit ἔ Nquod, in vilitate annonae, modiorum snguis lorum aestimationem ad ternos denarios proinduxerit . Noe erimen est . Atque adeo non

avaritiam praetoris , sed eius impudentiam . quod illa eoauctione consuetiainem , leges,

S instituta violarit, aecuso . Porro , annona , pro frumento praetoris annuci sumirer hoc loco . Nam alias rerum omnium ad victum pertinentium , sed maxime rei frumentariae proventum annuum fgnificat. Annonam vetea res pro Dea coluerunt . Declinat inscriptio vetus, D tia Antionis, apud vos. in etymol. N A uome santia, apud Gruler. p. 82. Dem a

410쪽

4o IN VERREM

hoc genere facilior est existimatio , quam reprehensio , ideo

quod eum , qui hoc facit, avarum possumus existimare : crimen in eo constituere non tam facile possumus , quod videtur concedendum magistratibus nostris esse , ut iis , quo loco velint, frumentum accipere liceat. Itaque hoc est, quod multi fortasse fecerunt e & ita multi , ut ii , quos innocentissimos meminimus, aut audivimus, non secerint. Quaero nunc a te , Hortensi , cum utris tandem istius factum collaturus es cum iis, credo , qui benignitate adducti , per beneficium & gratiam civitatibus concesserunt , ut nummos pro frumento darent . Ita credo , petiisse ab isto aratores , ut , cum H-S ternis tritici modium vendere non possent , pro singulis modiis ternos denarios dare liceret . An , quoniam hoc non audes dicere , illuc confugies , vecturae difficultate adductos, ternos denarios dare maluisse Τ Cujus vecti rete 8 quo ex loco, in quem locum ne portarent ρ Philomelione Ephesum '' Video γ' , quid inter annonam interesse s leate video, quot dierum via sit: video Philomeliensibus e pedire , quanti Ephesi sit frumentum , tantum dare potius in Phrygia , quam Ephesum portare , aut ad emendum frumentum Ephesum pecuniam & legatos mittere . In Sicilia vero quid eiusmodi ρ Enna mediterranea est maxime. Coge, ut ad

aquam tibi , id quod summi juris est , frumentum Ennenses metiantur ἰ vel Phintiam , vel Halesam , vel Catinam , loca inter se maxime diversa : eodem die , quo iusseris , deportabunt . Tametsi ne vectura quidem opus est . Nam totus quaestus hic , Iudices, aestimationis, ex annonae natus est varietate . Hoc enim magistratus in provincia assequi potest , ut ibi accipiat, ubi est carissimum . Ideo valet ista ratio aestimati nis in Asia : valet in Hispania : valet in his provinciis , in quibus unum pretium frumento esse non solet. In Sicilia vero quid cujusquam intererat , quo loco daret 8 neque enim

4o Psilom/IA sesum J An a Philome. Dactua diuers , variique flexus Naandri. Diio, verbi gratia , urbe Phrygiae, ultra monis dem . tes posita , Ephesum usque portandum erat so VUM J Seio humenti pretium non i- frumentum quod iter passuum dueentorum dem esse omnibus in locis r potest enim plu- triginta millium disielle vecturis saetunt an- ris esse Ephesi, quam Philomelii . Idem .

SEARCH

MENU NAVIGATION