M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus quartus, qui Orationum primus. 4

발행: 1753년

분량: 682페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

ACTIONIS II. LIBER III. 385 Postremo illa quidem certe tibi praecisa defensio est , in qua

tu semper omnia tua furta, atque flagitia latere posse arbitratus es: maguo te decumas vendidisse e plebi Romanae consuluisset annonae prospexisse . Non potest hoc dicere is , qui negare non potest, se unius agri decumas xxx millibus modium minoris, quam potuerit, vendidisse; ut etiam , si tibi hoc concedam, Minucio ideo te non tradidisse, quod jam addixisses Apronio: ajunt enim te ita dis itare; quod ego expecto , cupioque te ita illud defendere . Verum ut ita sit, tamen non potes hoc, quasi praeclarum aliquid , praedicare , magno te decumas Vendidisse , cum suisse fateare , qui multo pluris voluerint cmere.

LXV. Tenetur igitur iam , Iudices, & manifesto tenetur avaritia , cupiditas hominis , scelus , improbitas, audacia . Quid si haec , quae dico , ipsius amici defensoresque judicarunt ρ quid

vultis amplius 8 Adventu L. Metelli , praetoris , cum omnes γjus comites iste sibi suo illo panchresto medicamento 7 amicos reddidisset; aditum est ad Metellum : eductus '' est Apronius: eduxit vir primarius C. Gallius, senator : postulavit a L. Metello , ut ex edicto suo judicium daret in Apronium , uia per vim , aut metum abstulisset et quam formulam Octa via nam ', & Romae Metellus habuerat, & habebat in provincia . Non impetrat: cum hoc diceret Metellus, praejudicium a se de capite C. Verris per hoc judicium nolle fieri. Tota Metelli cohors, hominum non ingratorum , λ', aderat Apronio . C. Gallius, homo nostri ordinis , a suo familiarisiasimo L. Metello judicium ex edicto non potest impetrare.

i' miseAjeso medίeamenta I Ad verbum , medieamento ad omnia utili & aeeommodato r quali est herba , qtiam Panacem sue Panaceam indidem sumpto nomine Graeci v eant , ut Plinius scribit . Pecuniam alueinsgnificat, qua unci suos sibi omnes amicos

devinxerat. 1 stom.

18 E Aui J In ius vocatu .ro octoiianaria I Quam L. Octavius, cum praetor esset, instituerat, & quam Romae Me. tellus, &c. Porro hane parentire sim consulio addit orator ad laudem L. Gelauii , qui iu-de et in causa Verris sedebat . Habtiriat , id est, in praetura stia servaverat. Ius istud di

quissimum , & perpetuo ab inso Metello In aliis obseruatum erat a sed illud ab eod.

Gallius in verrem non impetrat r hine main, ime ostenditur Metelli studium in Verrem . Causam autem cur deneearet . hane Metellu afferebat , praejuditatim se, ree. Porro pristis

dieitim illud est , quo i, prius iudicatum , se

quentibus indieii et exemplum aliquod allat rum est . D/ eapita C. Veννδε , in quem ista

Aprotiti damnatio, propter eausarum utriunque coniunctionem , redundaret . Η-reissus.

o Mn inarat iam a salse . Hoc dicit pro pter pones.driam istua medicamentum , quoiae sibi eos amicos reddiderat. Idem.

392쪽

38 6 IN VERREM

Non reprehendo Metellum . Pepercit homini amico , &quemadmodum ipsum dicere audivi , necessario . Non reprehendo , inquam , Metellum : sed hoc miror , quomodo , de quo homine praejudicium noluerit fieri per recuperatores , de hoc ipso non modo praeiudicarit, verum gravissime , ac vehementissime judicarit . Primum enim , si Apronium absolutum iri putaret : nihil erat, quod ullum praejudicium vereretur . De-- inde , si , condemnato Apronio , conjunctam cum eo Verris caulam omnes erant existimaturi : Metellus quidem certe jam hoc judicabat , eorum rem , causamque esse conjumctam; qui statuerit, Apronio condemnato , de isto praejudicium futurum . Et simul una res utrique rei est argumento :& aratores vi & metu coactos , Apronio multo plus , quam debuerint, dedisse : & Apronium istius rem suo nomine egi L se , cum L. Metellus statuerit non posse Apronium condemnari , quin simul de istius scelere , atque improbitate judicare

tur .

LXVI. Venio nunc ad epistolam Timarchidis, liberti istius, R accensi : de qua cum dixero , totum hoc crimen decumanum perorabo . Haec epistola est, Iudices, quam nos Syracusis in aedibus Apronii, cum literas conquireremus , invenimuS. Missa est, ut ipsa significat, ex itinere , cum Verres jam del rovincia decessisset, Timarchidis manu scripta . Recita episto am Timarchidis . TiMARCHiDEs Verris accensus Ap RONIO salu- rem dicit. Iam hoc quidem non reprehendo , quod adscripsit, Accensus . Cur enim sibi hoc scribae soli sumant M 3 L. PAp1Rius scriba . Volo ego hoc csse commune accensoriim , licto

rum, Viatorum .

Fac diligentiam adhibeas , quod ad rei mationem praetoris a tinci . Commendat Apronio Verrem , & hortatur , ut inimicis ejus ires tat. Bono praesidio munitur existimatio tua: si quidem in Apronii constituitur diligentia, atque auctoritate . Habcs virtutem , atque eloquentiam . Quam copiose laudatur Apronius a Timarchide i quam magnifice 3 cui ego non putem illum

ai seii Amant. I Cur hoe soli sit,i arro- 6o. 3 solet epistoli suis a i scribere . hoe in. fient, ut ossicii sui titulum epistolis suis ad- do, L. Paxijitis feriba tui . aut Πιi, S. D. Llibaut a uti L. Papirius ille Potamo cap. Iaeus in Papirium. Dem.

393쪽

ACTIONIS II. LIBER III. 38

illum placere oportere , qui tantopere Timarchidi probatus sit 8 Habes sumptum unde Iacias . Necesse est , quod redunda- fit de vestro frumentario quaestu , ad illum potissimum , per quem agebatis, defluxisse . Scribas , apparitores recentes arriape . Cum L. Vulteio , qui plurimum potes , eaede , concide . Videte , quam valde malitiae suae confidat Timarchides , qui etiam Apronio improbitatis praecepta det. Iam hoc , caede , comcide , nonne verba domo patroni depromere videtur , ad omne genus nequitiae accommodata 8 Volo , mi frater , fratercuti tuo credas . Consorti quidem in lucris, atque furtis , gemino &simillimo nequitia , improbitate , audacia . LXVII. In cohorte emus habebere . Quid est hoc , in eo-horte ρ quo pertinet 8 Apronium doces quid λ in vestram cohortem , te monitore , an sua sponte pervenerat P Suod cuique opus μ, oppone . Qua impudentia putatis eum in domin, tione si isse , qui in fuga tam improbus sit 8 ait, omnia pecunia effici posse . Da , pro senis, oppone, si velis vincere . Non hoc mihi tam molestum est , Apronio suadere Timarchidem , quam quod hoc idem patrono suo praecipit .

Te posulante omnes vincere solenν . Verre quidem praetore , non Sacerdote , non Peducaeo , non hoc ipso Metello Seia

Metellum sapientem esse . Hoc vero ferri jam non potest , irria deri uiri optimi , L. Metelli , ingenium , dc contemni , ac despici a fugitivo Timarchide . Si Vulteium habebis , omnia Imdibundus conficies. Hic vehementer errat Timarchides, qui aut Vultejum pecunia corrumpi putet posse , aut Metellum unius arbitratu gerere praeturam . Sed erravit conjectura domestica . quia multos per se , & per alios multa ludibundos libidinose apud Verrem effecisse vidit ; ad omnes eosdem patere aditus arbitrabatur. Facilius voς efficiebatis ludibundi, quae volebatis a Verre , quod multa ejus ludorum genera noratis . In L cum es mulio , ct Vulteio , te aratores evertisse . Quis istuc Aproeso attribuebat , cum aratorem aliquem everterat ρ aut Timarchidi, cum ob iudicandum , aut decernendum , aut im

peramaa An horas J me nomine Meensi, I, raviis. Qui reeens Io prouinciam cum L. Me terpretes, lictores, viatores, & alii denique tello venerunt. Item. Omnes imperatoris ministri intelliguntur . R

394쪽

388 IN VERREM

perandum aliquid , aut remittendum , Pecuniam acceperat Paut Sextio lictori , cum aliquem innocentem securi percusserat ρ Nemo . Omnes ei Verri tunc attribuebant, quem nunc condemnari volunt.

Obtuderunt eius aures , te sociπm praetoris fuisse . Videsne , hoc quam clarum sit, ac fuerit ξ cum etiam Timarchides hoc metuat λ concedas, non hoc crimen nos in te confingere , sed jampridem ad crimen aliquam defensionem libertum quaerere . Libertus , & accensus tuus , & tibi , ac liberis tuis , omnibus in rebus conjunctus, ac proximus, ad Apronium scribit , vulgo esse ab omnibus ita demonstratum Metello , tibi Apronium in decumis socium fuisse . Fac sciat improbitatem a.

ratorum . Ipsi sudabunt , si dii volent . Quod istuc , per deos

immortalest aut qua de causa excitatum esse dicamus in aratores tam insessum Odium , atque tantum quantam injuriam fecerunt Verri aratores, ut eos etiam libertus, & accensus eis

jus tam irato animo his literis insequatur λLXVIII. Neque ego hujus fugitivi , Iudices , epistolam vobis recitassem , nisi ut ex ea totius familiae praecepta , & instituta , 3c disciplinam cognosceretis . Videtis , ut moneat Α- pronium 3 quibus rebus, ac muneribus insinuet in familiarita, tem Metelli Vulteium corrumpat scribas , accensumque pretio deliniat Τ ea praecipit , quae vidit : ea monet alienum hominem , quae domi didicit ipse . Verum in hoc errat uno , quod easdem existimat vias ad omnium familiaritates esse mu

nitas .

Quanquam merito sum iratus Metello: tamen haec quae v ra sunt, dicam . Apronius ipsum Metellum non pretio , ut Verrem , non convivio , non muliere , non sermone incauto atque improbo posset corrumpere : quibus rebus non sensim , atque moderate ad istius amicitiam adrepserat, sed brevi tempore totum hominem , totamque ejus praeturam possederat. Cohortem autem Metelli, quam vocat, quid erat, quod eo rumperet , ex qua recuperatores nulli dabantur 8 Nam quod scribit, Metelli filium puerum esse, vehementer errat e non

enim ad omnes praetorum filios iidem aditus sunt. O Timarchiis

395쪽

ACTIONIS II. LIBER III. 38ρehide , Metelli est filius in provincia , non puer, sed adolescens bonus ac pudens, dignus illo loco ac nomine . Vester ille puer praetextatus , in provincia quemadmodum fuisset , non

dicerem , si pueri esse illam culpam , ac non patris existimarem . Tune , cum te ac tuam vitam nosses , in Siciliam tecum grandem praetextatum filium ducebas 8 ut, etiam si natura puerum a paternis vitiis , atque a generis smilitudine abduceret , consuetudo tamen eum Sc disciplina degenerare non sineret P Fac enim suisse in isto C. Laelii, M. Catonis materiem atque indolem : quid ex eo boni sperari atque effici potest , qui in patris luxurie sic vixerit, ut nullum unquam pudicum neque sobrium convivium viderit ρ qui in epulis quot, dianis , adulta aetate , per triennium inter impudicas mulieres 3c intemperantes viros versatus sit 8 nihil unquam a patre audierit , quo pudentior aut melior esset; nihil unquam patrem

agere viderit , quod cum imitatus esset, non, id quod turpis. simum est , patri similis putaretur 3

LXIX. Quibus in rebus non solum filio , verum etiam reipublicae fecisti injuriam . Susceperas enim liberos non solum tibi , sed etiam patriae : qui non modo tibi voluptati , sed etiam qui aliquando usui reipublicae esse possent . Eos institue re , atque erudire ad majorum instituta , atque civitatis disci plinam , non ad tua flagitia , neque ad tuas turpitudines debuisti . Esset ex inerti atque impuro & improbo parente navus , & pudens, Zc probus filius . Haberet aliquid abs te reia publica muneris. Nunc pro te Verrem substituisti alterum civitati r nisi hoc sorte deterior est , si fieri potest , quod tu ejusmodi evassti , non in hominis luxuriosi, sed tantum in suris ac divisoris disciplina educatus . Quid isto sestivius fore arbitramur , qui est tuus natura filius , consuetudine discipulus , voluntate similis uem ego,

Judices , quamvis bonum sortemque facile paterer evadere . Non enim me inimicitiae commovent , si quae mihi cum isto suturae sint. Nam si in omnibus rebus innocens fuero , meique

smilis; quid mihi istius inimicitiae nocebunt 3 sin aliqua in re Verri similis fuero ; non magis mihi deerit inimicus , quam

396쪽

Verri defuit. Etenim , Iudices, ejusmodi respublica debet es se , & erit, severitate judiciorum constituta , ut inimicus neque deesse nocenti possit, neque obesse innocenti . Quapropter nulla res est , quamobrem ego istum nolim ex paternis probris ac vitiis emergere . Id quod tametsi isti dissicile est , t

men haud scio an fieri possit : praesertim si ut nunc fit

custodes amicorum eum sectabuntur : quoniam pater tam negligens ac dissolutus est. Verum huc longius , quam voluntas suit , ab epistola Timarchidis digressa est oratio mea . Qua recitata , conclusurum me esse crimen decumarum dixeram : ex quo intellexistis , innumerabilem frumenti numerum per triennium a Vertum a re in publica esse , ereptumque arat Oribus.

LXX. Sequitur, ut de frumento EMPTO vos , Iudices, doceam , maximo atque impudentissimo surto : de quo dum cera i ta , & pauca , & magna dicam breviter, attendite . Frumem tum emere in Sicilia debuit Verres ex senatus-consulto , &ex lege Terentia , & Cassia frumentaria . Emendi duo genera

fuerunt : unum caeterarum decumarum : alterum , quod praeterea civitatibus aequaliter esset distributum . Illius decumani tantum , quantum ex primis decumis fuisset: hujus imperati tritici modium DCCC millia r pretium autem constitutum decumano in modios singulos H-S terni : imperato H-S I v. Ita in frumentum imperatum H-S bis & tricies in annos singulos Verri decernebatur , quod aratoribus solveret : in alteras decumas ferme ad nonagies. Sic per triennium ad hanc frumemti emptionem Sicilientem prope centies 'in x tricies erogatum est. Hanc pecuniam tantam , datam tibi ex aerario '' inopi atque exhausto e datam ad frumentum, hoc est, ad necessitatem salutis & vitae : datam , ut Siculis aratoribus , quibus tanta

onera

a 3 prepa renties 3 Nam ex duabus sunt. mis superioribus tantum efficitur centies viis cie, & his ; Gall. miliis tintit , dueenta vi Aiati mima ιιbja,tim . Sed maluit orator numerum rotundare. Verres ereo toto trienuioacceperat tres mitiiones nostratis pecuniae et praterea sexcenta sexaginta libratum mil.

lia , frumenti decumani , & imperati sol

vendi nomine. Irim. 24 Ea inaria I Quomodo, ex νονδε De. posita adhue erat ea pecunia apud eas socie- ates , unde erat attributa ; ut mox dicet.

Sed quod debetur aerario , proinde ae si in aerario effet, intelligitur . Idem.

397쪽

ACTIONIS II. LIBER III. 39 I

onera respublica imponeret , solveretur : abs te sic laceratam esse dico , ut possim illud probare , si velim, omnem te hanc pecuniam domum tuam avertisse . Etenim sic hanc rem to tam administrasti, ut hoc , quod clico , probari aequissimo judici possit . Sed ego habebo rationem auctoritatis meae : meminero , quo animo , quo consilio ad causam publicam accesserim : non agam tecum accusatorie : nihil fingam : nihil cuiquam probari velim , me dicente , quod non ante mihimeti

psi probatum sit. In hac pecunia publica , Iudices , haec insunt tria genera

furtorum . Primum , cum posita esset pecunia apud eas societates , unde erat attributa , binis centesimis foeneratus est . Deinde , permultis civitatibus pro frumento nihil 1 olvit omnino . Postremo , si cui civitati s olvit; tantum detraxit , quam tum commodum fuit e nulli , quod debitum est , reddidit . LXXI. Ac primum hoc ex te quaero et tu 'ρ , cui publicani ex Carpinatii literis gratias '' egerunt , pecunia publica ex aerario erogata , ex vectigalibus populi Romani ad emendum frumentum attributa , fueritne tibi quaestui ρ pensitarit ne tibi binas centesimas ρ Credo te negaturum . Turpis enim est , 8c periculosa consessio . Mihi autem hoc perarduum est demonstrare . Quibus enim testibus 8 publicanis ὶ tractati honorifice sunt : tacebunt . Literae eorum ρ decreto decumanorum remotae sunt . Quo me igitur vertam ρ rem tam improbam , crimen tantae audaciae , tantaeque impudentiae propter inopiam testium ac literarum praetermittam 8 Non faciam, Iudices: utar teste : quo P P. Vettio Chilone , homine equestris ordini ghonestissimo atque ornatissimo : qui isti ita amicus & necessarius est , ut , etiam si vir bonus non esset , tamen , quod

as misis eantes AJ subauditur, nisust is . illa pecunia: & pro qua , quasi pro depos-Quae sunt . pro centeni. , vipinti quatuor in to, usura nuἰla debebatur. Idem . anno . Sintulis calendis pars capiti , seu sor- a6 Tua verbum nullum est, eui hoc protis, cent elima, more , & legit,uet , creditori nomen respondeat: sed sylleps, ea non inuis

pendebatur . usurae nomine. uuae usura ideo vitata veteribus, qui sententiam magi , quam centesma dicebatur , quod centesimo mense verba respicientes , post interpolitam paren- sortem a u.iret . At ista Verrev non contenia thesin, se sormant orationem, ac s novam us utpote leviori, eain duplicauit , & eum qitaud.im periodum ordiamur; ae nullam ha-git binas centes mas menstrucis ab ea putili- Mane superitarum verborum rationem. Mon is canorum societate , apud quam posita erat ar Gratias a Lla. II. cap. m.

398쪽

392 IN VERREM

contra istum diceret, grave videretur: ita vir bonus est, ut, etiam si inimicissimus isti esset , tamen ejus testimonio credi

oporteret .

Admiratur R exspectat , quidnam Vettius dicturus sit . Nihil dicet ex tempore : nihil ex sua voluntate : nihil , ut ei utrumvis fieri licuisse videatur . Misit in Siciliam literas ad Carpinatium , cum esset magister scripturae , & ejus societatis publicanorum : quas ego Syracusis, apud Carpinatium in literaru in allatarum libris ; Romae , in literarum missarum apud magi strum Tullium , samiliarem tuum inveni : quibus ex literis impudentiam somerationis , quaeso , cognoscite. LITER EMISSE L. VETTII , L. SERVILII, C. ANTISTII , MAGISTRORUM. Praesto se tibi ait futurum Vettius , & observaturum , quemadmodum rationes ad aTarium reseras : ut , si hanc ex foenore populo pecuniam non retuleris , reddas societati . Possumus hoc teste, possumus P. Servilii , & C. Anti illi , magistrorum literis, primorum hominum atque honestistanorum , pol sumus auctoritate societatis , cujus literis utimur , quod dicimus , obtinere Z an aliqua firmiora , aut graviora quaerenda sunt ZLXXII. Vettius, tuus familiarissimus; Vettius, tuus amnis, cujus sororem habes in matrimonio , tuae frater uxoris Vettius , frater tui quaestoris, testatur impudentissit num tuum furtum , certissimumque peculatum . Nam quo alio nomine , pecuniae publicae foeneratio est appellanda ρ RECITA RELIuvA . Scribam tuum , dicit, Verres, hujus pra scriptorem is nerationis fuisse . Ei quoque magistri minantur in literis : etenim casu scribae tum duo magistri fuerunt cum Vettio . Binas cem te simas ab se ablatas serendum non putant : & recte non piniant . Quis enim hoc secit unquam ρ Quis denique conatus est facere, aut possie fieri cogitavit, ut, cum senatus publicanos usura saepe juvisset '' , magistratus a publicanis pecuniam pro

a 8 inura itisisset J Id est, utendam peem scribendum putat , messuma tu isset : id est ,

niam eis sne sanore reliquisset . Ju.,ti eis mutuo & quidem gratuito r nam Hotira, Ni in recte dicitur aliquis ea re , quae , cum inquit , idem est ae , mutuum , sue gratui existi possit , non existitue sed ei utenda tum, sive scinebre . vide de pec. vet. lib. lv. relinquitur. Planu sensus a, qui tamen Gr in cap. 3. Moram novio non placet: iutino pro ι jura stiuuleo,

399쪽

A C T IONIS II. LIBER III. 393rro usuris auderet auferre 3 Certe huic homini spes nulla sa-utis esset , si publicani , hoc est , si equites Romani judica

rent .

Minor esse nunc , Iudices , vobis disceptantibus debet : &tanto minor , quanto est honestius alienis injuriis , quam resua commoUeri . Quid ad haec respondere cogitas ρ Utrum factum negabis λ an tibi hoc licitum esse defendes 8 Negare qui potes 8 an ut tanta auctoritate literarum , tot testibus publicanis convincare ρ Licuisse vero qui ρ si mehercule te pecuniam tuam , non populi Romani , in provincia sceneratum docerem , tamen effugere non posses . Sed publicam , sed obfrumentum decretam , sed a publicanis foenore accepto e hoc licuis te cuiquam probabis 3 quo non modo caeteri , sed tu ipse nihil audacius , improbiusque secisti . Non mehercule hoc , quod omnibus singulare videtur, de quo mihi deinceps dicem dum est , possum , Judices , dicere audacius esse , aut impudentius , quod permultis civitatibus pro frumento nihil solvit omnino . Maior haec praeda fortasse est : sed illa impudentia

certe non minor . Et , quoniam de illa sceneratione satis dictum est , nunc de hac tota pecunia aversa , quaeso , cognoscite .

LXXIII. Siciliae civitates multae sunt, judices, ornatae , a que honestae : ex quibus in primis numeranda est civitas Halesina . Nullam enim reperietis aut ossiciis fideliorem , aut copiis locupletiorem , aut auctoritate graviorem . Huic iste in annos singulos , cum sexaginta tritici millia modium imper visset , pro tritico nummos abstulit , quanti erat in Sicilia

triticum: quos de publico nummos acceperat, retinuit OmneS.

Obstupui , judices , cum hoc mihi primum Halesiae demonstravit in senatu Halesinorum homo 1ummo ingenio , summa prudentia, summa auctoritate praeditus, Halesinus AEneas : cui 1enatus dederat publice causam, ut mihi , fratrique meo gratias ageret ; & simul qui nos ea , quae ad judicium pertinerent , doceret .

Demonstrat , hanc istius consuetudinem ac rationem fuisse ecum omnis frumenti copia decumarum nomine penes istum

esset ἀ

400쪽

594 IN VERREM

esset redacta , solitum esse istum pecuniam cogere a civitatibus ; frumentum improbare ; quantum frumenti Romam esset mittendum , tantum de suo quaestu , ac de sua copia frumenti mittere . Posco rationes : in icio literas : video frumenti granum Halesinos, quibus Lx millia modium imperata erant ,

nullum dedisse : pecuniam Volcatio , Timarchidi , scribae dedisse . Reperio genus hujusmodi , Iudices, praedae , ut praetor,

qui frumentum emere debebat , non emat , sed vendat pecunias , quas civitatibus distribuere debebat , eas omnes averistat , atque auserat . Non mihi jam furtum , sed monstrum , ac prodigium videbatur : civitatum frumentum improbare , suum probare : cum suum probasset , pretium ei frumento constituere : quod constituisset , id civitatibus auferre : quod a populo Romano accepissct, tenere iaLXXIV. Quot vultis esse in uno furto peccatorum gradus Zut si singulis insistere velim , progredi iste non possit. Impro- has frumentum Siculum . Quid Z ipse quod mittis ξ peculiarem habes aliquam Siciliam, quae tibi ex alio genere frumentum suppeditare possit P Cum senatus decernit , ut ematur in Sicilia frumentum , aut cum populus jubet: hoc , ut opinor, intelligit , ex Sicilia Siculum frumentum apportari oportere . Tu, cum civitatum Siciliae vulgo omne frumentum improbas, num ex A gypto , aut ex Suria frumentum Romam mittis P Improbas Halusinum , Cephal editanum , Thermitanum , A- meitratinum , Tyndaritanum , Herbi tense , multarum praeterea civitatum . Quid accidit '' tandem , ut horum populorum Mgri frumentum ejusmodi, te prie tore , serrent, quod nunquam antea; ut ' neque mihi , neque tibi , neque populo Romano posset probari , praesertim cum ex iisdem agris , ejusdemque anni frumentum ex decumis Romam manc;pes advexissent ΤQuid acciderat , ut ex eodem horreo decumanum probaretur, emptum non probaretur ρ Dubiumne est , quin ista omnis improbatio cogendae pecuniae causa nata sit 8

Esto : improbas Halesinum : habes ab alio populo quod

J Asseutior Lambino leaendum reperias aI; vid aαιὰ e, tit. Idem . euienti, . Nam ut ille observat , non . Viel. Mail. Lunb. ouuttulit neque mili

SEARCH

MENU NAVIGATION