M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus quartus, qui Orationum primus. 4

발행: 1753년

분량: 682페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

ACTIONIS II. LIBER III. Istum . Neque hoc potestis judicare , ternis denariis aestimare licere ; denis non licere . Ubi enim semel ah annonae ratione , & ab aratorum voluntate res ad praetoris libidinem translata est: non est jam in lege , atque in officio, sed in voluntate hominum , atque avaritia , positus modus aestimandi. XCV. Quapropter , si vos semel in iudicando finem aequitatis & legis transieritis, scitote , vos nullum caeteris in aestimando finem improbitatis & avaritiae reliquisse . Videte igitur , quam multa simul a vobis postulentur. Absolvite eum , qui se fateatur maximas pecunias cum summa sociorum injuria cepisse . Non est satis . Sunt alii quoque plures , qui idem fecerint. Absolvite etiam illos, si qui sunt et ut uno , dicio quam plurimos improbos liberetis . Ne id quidem satis est . Facite ut caeteris posthac idem liceat . Licebit. At hoc parum est . Permittite , ut liceat, quanti quisque velit, tanti

aestimet. IEstimabit. Videtis jam profecto , Iudices , hac aestimatione a vobis comprobata , neque modum posthac avaritiae cujusquam , neque poenam improbitatis futuram . Quas ob res quid agis , Hortensi Consul es designatus e provinciam sortitus es : de aestimatione cum dices frumenti ,

sic te audiemus, quasi id , quod ab isto recte factum esse de fendes , te iacturum profiteare , & quasi , quod isti licitum esse dices, vehementer cupias tibi licere . Atqui, si id licebit, nihil est quod putetis quemquam posthac commissurum , ut de

pecuniis repetundis condemnari possit. Quantam enim quisque concupierit pecuniam , tantam licebit per cellae nomen , aestimationis magnitudine , conlequatur .

XCVI. At enim est quiddam , quod , etiam si palam in defendendo non dicit Hortensius , -tamen ita dicit , ut vos id suspicari, & cogitare possitis: pertinere hoc ad commodum senatorium e pertinere ad utilitatem eorum qui iudicent , qui in provinciis cum potestate, aut cum legatione se saturos aliquando arbitrentur . Praeclaros vero existimas iudices nos habere , quos alienis peccatis concessuros putes , quo facilius ipsos peccare liceat. Ergo id volumus populum Romanum , id prinvincias , id locios, nationesque exteras existimare , si senat

422쪽

Iis IN VERREM

res judicent, hoc certe unum genus infinitae pecuniae per summam injuriam cogendae, nullo modo posse reprehendi 8Quod si ita est , quid possiimus contra illum praetorem dicere , qui quotidie templum tenet , qui rempublicam sistere negat posse , ni ad equestrem ordinem judicia reserantur 3 Quod si ille hoc unum agitare coeperit, esse aliquod genus cogendae Pecuniae , senatorum commune , & jam prope concessum ordini , quo genere ab sociis maxima pecunia per summam inju- Tiam avertatur : neque ullo modo senatoriis judiciis reprehendi posse , idque , dum equester ordo iudicaret, nunquam esse commissum : quis obsistet ρ quis erit tam cupidus vestrum , tam fautor ordinis, qui de transferendis judiciis possit recusare ξXCVII. Atque utinam posset aliqua ratione hoc crimen, quam vis falsa , modo humana atque usitata, defenderet minore periculo vestro , minore periculo provinciarum omnium , iudicaretis . Negaret hic aestimatione 1 e usum J vos id credidisse homini , non factum comprobasse videremini . Nullo modo negare potest : urgetur a tota Sicilia , nemo est ex tanto numero aratorum , a quo pecunia cellae nomine non sit exacta Vellem etiam hoc posset dicere , nihil ad se istam rationem pertinere : per quaestores rem frumentariam esse administratam

Ne id quidem ei licet dicere .' propterea quod ipsius litem recitantur , ad civitates de ternis denariis missae . Quae est igitur defensio ξ Feci quod arguis : coegi pecunias maximas cellae nomine : sed hoc mihi licuit: vobis , si prospicitis, licebit . Periculosum provinciis, genus injuriae confirmari judicio : perniciosum nostro ordini , populum Romanum existimare , non posse eos homines, qui 1psis legibus teneantur , leges in judicando religiose defendere . Atque illo pratore , Iudices, non solum aestimandi frumenti modus non suit , sed ne imperandi quidem . Neque enim id , quod debebatur, sed quantum commodum suit , imper vit . Summam faciam vobis ex publicis literis & testimoniis civitatum , frumenti in cellam imperati . Reperietis quinquies tanto , Iudices , amplius istum , quam quantum ei in cellam sumere licitum sit, civitatibus imperasse . Quid ad hanc im

423쪽

ACTIONIS II. LIBER III. 4I

pudentiam addi potest, si & a timavit tanti , ut homines se re non posient, & tanto plus , quam erat ei concessum legibus , imperavit λQuapropter, cognita tota re frumentaria, Iudices, jam facillime perspicere potestis , amissam esse populo Romano Siciliam , fructuosissimam atque opportunissimam provinciam, nisi eam vos istius damnatione recuperatis. Quid est enim Sicilia , si ei agri cultionem sustuleris, 3c si aratorum numerum

ac nomen exstinxeris p Quid enim potest esse in calamitate residui, quod non ad miseros aratores, isto praetore , per summam injuriam ignominiamque pervenerit quibus, cum dec mas dare deberent, vix ipsis decumae reli me sunt: cum pec

nia deberetur, soluta non est : cum optima aestimatione sena- Ius frumentum eos in cellam dare voluisset , etiam instrumemta agrorum vendere coacti sunt.

XCVIII. Dixi iam antea , Iudices , ut has omnes iniurias tollatis, tamen i psam rationem arandi spe magis, 3c jucunditate quadam , quam fructu , atque emolumento teneri . Etenim ad incertum casum , & eventum , certus quotannis labor,& certus sumptus impenditur. Annona porro pretium , nisi in calamitate seu tuum , non habet. Si autem ubertas in percipiendis fructibus suit, consequitur vilitas in vendendis: ut aut male veniadendum intelligas, si processit; aut male perceptos fructus, si recte licet vendere. Totae autem res rusticae ejusmodi sunt, ut eas non ratio, neque labor, sed res incertissimae , venti, tempestatesque moderentur. Hinc cum unae decumae lege , & conditione γ' trahantur : alterae novis institutis propter annonae rationem imperentur : ematur praeterea frumentum quotannis p

blice : postremo etiam in cellam magistratibus , & legatis i Peretur .' quid , aut quantum praeterea est , quod aut liberum possit habere ille arator, ac dominus in potestate suorum Ductuum , aut in ipsis fructibus solutum λQuod si haec seruntur omnia : si vobis potius , ac populo Romano, quam sibi , & suis commodis, opera , sumptu ,

18 Do ct eanditiam J Ea te re & pactio- ωue. vetus, Iese ει consuetudine gratan in . ne , qua in amicitiam pop. Romani recepti Nannius. sunt. Candisio pactionem lignificat. Hinania

424쪽

18 IN VERREM AC T. II. L IB. III.

labore deserviunt : etiamne haec nova debent edicta, & imperia praetorum , & Apronii dominationem, & Ueneriorum 1ervorum surta , rapinasque perferre ρ etiamne frumentum pro empto gratis dare 3 etiamne in cellam cum cupiant gratis dare ultro , pecuniam grandem dare ρ etiamne haec tot detrimenta , atque damna maximis injuriis , contumeliisque perferre Itaque haec , Iudices , quae pati nullo modo potuerunt, non pertulerunt. Arationes tota Sicilia desertas , atque a dominis

relictas esse cognoscitis: neque quidquam aliud agitur hoc judicio , nisi ut antiquissimi socii fidelissimique , Siculi , coloni populi Romani , atque aratores , vestra severitate & diligentia , me duce, atque auctore , in agros, atque in aedes suas

revertantur.

425쪽

NICO LAI HORTENSI I

Ad superioris orationis illuserationem .

IBER lettius Areusationis

totus est de re stramenta. ria, hoe est de surtis, quibus Verres detraxit da ci-hamiis, ut ait Cicero, viis Hia . de Nitis ει Gutiine sutili Romuni . Ista me admonuerunt , ut paulo diligentius in rem frumentariam Romanorum inquire. Tem ἔ rem cognitione jucundam & uti. lem, intuenti quibus artibus populo prope immenso viAus sne labore compararetur; & quam iustae s ut querelae, quas assiduae Tullius deplorate solet de averso Siculo frumento, di de remissis Clodia te. ge seinissibus, ae trientibus. In argumento simili versati sunt olim J. Lipsus, & Vincent. Contarenus; quae . dam ab illo ; ab hoe vero non pauca huc transtuli. Huiuste disputationis haec erunt ea pila. I. Populi Romani parcimonia . II. Deinde avaritia. III. Frumento empto & vectigali populus Romanus utebatur . IV. Largitionum frumentariarum ori 'o & eau. D. U. Primae largitiones. VI. Leges strumentariae . I. Gracchi . 2. Incerti auctoris . Apuleia . 4. Liuia . s. Terentia- Cama. 6. Senatu consultum Catonianum.

. P. Clodii . UII. Modus frumenti qui dabatur. An viritim λ VIII. Qui accipie

bant , & quomodo. IX. Numerus accipientium. Σ. Curatores rei frumentariae. XI. Per quos frumentum distibuebatur. XII. Provinciae sumentariae. I. Primis temporibus summa fuit Romanorum parcimonia. Bina iugera ad alendam samiliam erant satis nulli civi maiorem agrorum modum Romulus attribuit. AI. Curia post triumphos , immensumqae teris Fartim adi etiam im ria , nota concia es: pe sensim inretiim eiυem, etii septem iugera non si ficerent: qme mensura plebi pose fas reges a senata es. Plin. xviii. a. &3. His motibus non modo sufficiebant stu-ges domestea, nulla provinciarum pascente Italiam , verum etiam annonae vilita incredibilis erat. Ib d. Testatur Polybius,

II. I s. etiam aetate sua medimnum siculum , non vero modiiam , ut Casau bonus

vertit, Budaeum perperam secutus, venisse obolis quatuor; Gall. e. sti. II. sed ubi avaritia & luxuria in remis

publicam immigravere , rerum iacies imis mutata est. Nullus astrorum habendorum modus fuit. Leges serendae suerunt , quibus cupiditas coerceretur, & modus definiretur agri, quem Nobilium quisque γα sideret. Leges vanae fuerunt . Ips earum auctores in eas primi peccaverunt. Adeosteni impatiens flagravit avaritia. Uυ. vi. s. min. ubi supra. Appiam C υu. I. III. Interea quanto rura potentiorum ampliora in dies fiebant, tanto magis pleribi e testebat difficultas frumentaria. Sube rat difficultatis istius altera causa , distri. hutiones agrariae, quae tribunitiis iactionibus eonstitutae, aliquantulum opis ei vibus aliquot asserebant, cum caeteri languerent

inopia . Elgo his malis quaerendum fuit remedium . Ut susscerentur populo eibaria , quae industria sua sbi parare iam amplius non poterat , senatus legatos in

seraetores Italiae provincias, ad comparanis

dum frementum quod plebi viritim datetur , subinde mittendos curavit ; maxime vero in Etruriam , quae frumento tantum abundabat, ut magnam eius vim praestate vicinis posset. Praeterea ut Romanorum ditioni provinciae subiici eoeperunt , ager earum, iactiis

publieus iure victoriae . illis quidem redditus est, verum ea eonditione, ut decimam partem frugum , quas ex suis arationibus perciperent , tributi nomine penderent .

Quod primo quidem in Italia; deinde in Stellia, Africa, interisque provinciis, pro

ut subiiciebantur, factitatum esse constat. Haec

426쪽

Haee est decumarum illarum origo. quarum mentio tam frequens oecurrit in Vertinis,& praecipue libro tertio. Cum autem dea manum frumentum alendae plebi , quae in dies erescebat, jam non sum teret, idem senatus publice ad auxilia domest ea coemendum in provinciis , maxime in sicialia, seu mentum euravit. Ge. νον. m. clo. Frumentum illud omne Romam deve.

Oum, plebi levi pretio distribuebatur, in

hoc tantum, ut aerario pecunia, quam repra sentaverat, reciperetur. IV. Verum, ut ex malo malum nasci. tur , tenuiorum ei vium multitudinem ,

quia illi unde solveret, non erat, aere alieno obstingi neeesse suit. Igitur ita rem moderari oportuit , ut utrique dissicultatiti annonariae & pecuniariae Obviam iretur: Neque permittere, ut multitudini, quae satas ipsa per se levis est , ulla paulo iustior ad motus in Urbe concitandos accederet ecasio. Itaque plebi annona menstria a praebita est pretio, non eo, quo publice vendebatur, sed villismor quo N eaestas domestica levaretur , nec tamen plebs avo caretur ab industria.

Fontem hie habes & rivulum publicarum largitionum quippe largiti dieitur

non solum qui gratis dat , verum etiam qui ex pretio aliquid detrahit ) qui deinceps eundo tantum tribunitiis legibus ae crevit ἔ ut earum moli postea sustinendae aerarium impar fuerit. V. Prima frementi largitio illam di- eo quae retinuit quandam venditionis spe. ciem) quae minime dubia occurrit in Ro mana historia, contigit anno Urbis eondi. tae 26 s. quo anno caritas primum annonae fuit ex inculiis per secessionem plebis a. erit, & fame deinde laboratum est. Con tules dimiseratnt passim ad coemendum seu mentum, non in Etruriam modo, & per Volscos usque ad Cumas, sed in siciliam ouoque e quod Romam adve tum populocatum est levi sane pretio a curante senatu ut frumentum ti res omnes ad vi Elam necessariae tanti essent , quanti minimisvissent ante secessionem. Lim II. 34 Anno Urbis as8. eum annona . inquit

Liυ. III. II. propter aquarum intempe

riem, laboraretur, Manius Marcius aedilis plebis ptimum sumentum , id est . frumentum quod mense primo singulis mnim mens bus dividebatur , & se inter.

retor eta primam, quod mite torsi doctos omines sui magistratus divisit, populo in modios assibus, GaII. p. denios, dona

Anno Urbis is cum fame plebs urge. retur , L. Mimitius Augurinus praesectus annonae creatus , ejus levatae gloriam tulit. Nam oppresso sp Maelio, omne frumen. tum , quod hic privata pecunia ad largitiones faciendas e merat , una cum reliquis eius honis publicatum fuit. Quod stu. mentum Mimicius assibus in modios vena. le eum proposuisset, ita pretium farris imis minuit , ut tribus nundinis tantidem in sero prostaret : qua de causa statua ei a populo stipe mi lata, statuta est. Lim Imra. I 6. Ain. ubi supra.

Frumenitim, commune est nomen . Sed

hie & in superioribus accipio pro sane. quo puls illa confieiebatur , qiti priscus fuit Romanorum vi eius; unde pestii fissi plauto dicuntur . Nam panisci pistores incogniti Quiritibus olim : solique in usu ii, qui farinam in pistrino pinserent; id est,

tunderent, seu molerent. M. Varro, apud Non. verbo pinsere . Plinius, lib. xvi II. cap. I s. edis. Hata.

Sequitur apud Plinium xv I i. g. Tre. hii largitio. Is in aedilitate anno I 43. Populo frumentum & ipse assibus in modios praestitit: quam ob causam ei statuae diratae sunt , & supremo die populi humeris portatus in rogum est. Postea divisum etiam frumentum est saepius , atque id sere per aediles, sed graviori pretio , etiam in vilitate annonae, quam antea. Testis LAlitis xxx. 26. & xx xl. q. Flaee antiquitus iacta sunt eum largitio ea omnis voluntaria adhue,& in albitrio aut magistratuum esset . aut senatus. Fru. mentum plebi dabatur non illud quidem ratuitum, sed pretio levissimo. Plebs p lico fere si imptu alebatur: ipsa vicisti miiheris educandis subministrabat reipublieae milites, de sanaui ne suo rependebat ei damna peeuniae. Verum hisce temporibus largitiones fuerunt incertae. Aliquanto post annum sexeentesimum leges tum primum latae sunt, quibus perpetua stataque frumen. tatio facta est . Quanquam his quoque te stibus modo fixis, modo refixis, illa etiam flue uauit: donec venit respublica in unius potestatem, qui gratuita annona bene emi imperium putaret. Leges illae sive friamen.

427쪽

earia, sise Aimentariae, sive annonariae, nam histe nominibus appellantur; plurimum a tribunis plebis , aliquando a consulibus la tae sunt. Semel ea de re factum est sena

tu consultum .

VI. Primus de stata perpetuaque sm. mentatione legem tulit C. Sempronius Graechus tribunus plebis, anno Urbis clio. Uit smisse aique triense in fingulos meis ea Iobi frumentiam ex pustira sintilis mensibus, po staguias triotis dividerestir a horrea Po, qua ag ipso legislatore Sempronia G.

Epit. Liv. LX. Festus. Pigh. ad ann. IIo. postea horrea plurima in quatuordeeim Urbis regionibus aedis eata sunt. Numerat ad trecenta novem Lipsius Ues. I. R. foristita nomen ab iis, a quibus extructa sue

runt.

Leste sempronia duo sane iuntur a pretium largitionis , 3e perpetuitas . Statuit Gracelius uti frumentum populo daretur I aviis mensibus: uti semisse viqvie trienter 4rr

sistis oe ιν ient. ι, ut Cicero, Ee alii loquuntur . Primum aperienda est in. solens forma orationis et deinde pretium quod in modium Gracchus statuit, demon.s ab . Quaerit Continentis, eur Graeehus femissis Ac tνientis nomina usurpare maluerit, cum rem At brevius ac planius potuisset exponere e ερ adductis aliquot rataonibus, amplius pronuntiat. Abramus , ad Orat. pro Sext. cap. 2s , eenset, quod triticum femisso, hordeum , supinus . S minuta alia legumina resente vendebantur, ideo distinctam smissis εe triodiis seri mentionem . Nos verius, ni salior, ex Grono vio sic: As in partes serabatur, sive lineias , duodeeim. Gmissis erat assis dimidia pars; triens, e. rat tertia pares hie quatuor, ille sex un-eias, eapiebat : coniuncti , decem uncias comprehendebant; de Aeeuncem, seu de istantem consciebant. Cur autem Gracchus seinissem Ac trientem potius , quam dextantem, qui idem est, nominaverit, Se cur illa uti ei reuitione maluerit , causa est , quia semissis de trienti formae publicaepere utiebantur: dextantis vero nullae sue-

vio ad Cis. Ioc. cit. credis, haee vera est& unica locutionis isti iis ratio: quae tamen Tam. II

illius insolentiam non exeusat. Quasi quis hodie velit viginti quaru ον, & λαὰ e m asses, potius quam sex de triginta asses rei venali euipiam pretium statuere, ob id nimirum quod viginti quatuor , & duode. cim assium nummi apud nos ambulent tristinia vero At sex assium nulli sunt. Iam ad pretium lege Gracchi constitu

tum in modios .' As Romanus respondet novem denariolis nostratibus, Et quo. ex. currit. Dextantem aequant, semidenario ad dito , nostrates septem denarii. Floe erat lege Sempronia pretium in frumenti modios , plebi levassimum sane, sed aetatio

gravissimum, quod tanto mastis premebatur, quanto magis levabatur plebis inopia Itaque legi senatus diu multumque ad verissatus est , quoti ab indusiao ptisem ad dotalam auocari ptisabat a s aeνaratim exis Mari,i miti bis r. Pro sextio, cap. 48. δε

Lex ni halominus perlata fuit. Eam ne tisse ad tempora Syllae Lipsius existimat neetat Vine. Contarenus; & , Graecho in tet secto , statim abrogatam suisse eonten .dit. Neuter recte. Abrogatam legem ante syllana tempora suisse contra Lipsum osten. dunt lenes Apuleia dc Livia, quibus Sem.

pronia largitio revocatur. Non autem sta

tim ab intersecto Graccho abrogatam, sed Octavia teste temperatam fuisse eontra Con latenum Cicero testatur, de osse. D. ea

xi. his vel bis . Modica M. Oct ii largitio ; R astieis relerasitis, 'tibi n/ esaria. Conta renum decepit illud, quod

ait Cicero in Bruto, M. Octaviam a Naiarituro dirandi torram uisse , Ma I gens Semproniam frequentis putili suffragiis ab- ονυ νῶι . Quos non ita accipiendum . quasi abrogata omnino sempronia lex Octavia lege suetit. Illam correxit, non sustulit OElavius: verum qua ratione istud praestiterit, eum nullum legis istius extet exput, obscurum est . Videtur statuisse Octavius uel maius pretium in sngi os modam, pro

annonae caritate: vel, uti, eum populo seu mentum venderetur , de pretio quo emptum esset remitterentur in modium semis 8t triens. M. Octavius tulit legem suam anno Urbis 63 r. quo anno fuit tribunii plebis. Pulitis. u. Anno post alia lex frumentaria promulgata , sed non perlata est a eius auctor ignoratur e tribunum plebis fuisse puto r

428쪽

4M HORTI

hule Marius, ipse tribunus plebis, intercesisit, quod Reipublicae damnosa videretur. Ptatarchus in Mario. 3. L. Apuleius Saturninus, seditiosorum Omnium post Gracclam eloquentissimus, qui ab optimatibus defecerat ad plebem , & se ad C. Marium, di alios plebeiae factionis Principes applicuerat, tribunus plebis iterum, anno 63ῖ. legem frumen ariam promulgavit, quae Sempronia lege suit etiam dissolutior . Haec enim pretium , levis Iimum quidem, sed pretium tamen frumento dando statuebat; Apuleius vero tulit , it . remissis semissi s O trientibus pudiu

rumentum menseruum gratis dr1ῖνι eretur.

Huic legi intercessit Caepio , qui per id

temporis quaestor urbanus erat; docuitque senatum, aerarium pati non possse larg:tionem tantam. Lex non est perlata; dc et iis auctor Saturninus, ex senatus - consulto tu. dieatus hostis Reipublicae, occisus est. Rbet. ad Hereno. lib. I. cap. IM PVhitis.

. Legem Apuleiam Livia secuta est . N. Livius Drulus , tribunus plebis, anno

66a, is qui ix labat in tribunatu, Nihil δε ad Iargitionem ulti reti Misse , nisi si quisset eanum diυidere velut, aut eatam, litplebis gratiam sibi conciliaret, tulit , titSempronia lex frumentaria valeret . Sed te. sem hanc, ut Livias omnes alias, latorean magistratu occiso , senatus , Philippo consule reserente , abrogavit . Lim Etit. LXXI. Που. III. II. ascom au Cornelia.

A D si morte foetale bellum statim ex ars t. Id excepit et ile; imo multa civilia, quae tam occupatum habuere populum Romanum , ut ne iniecta quidem a tribunis erit mentio ullius largit jonis . Ut autem,

rebus compostis, inlici non posset , se eitSγlla , qui eum invasilet Rempublicam,

tribunis omne ius te eum serendarum ademit. Eo eonsilio, turbarum ae seditionum extinctae sunt saces, quae tamen Sylla mortuo anno ετ s. re vixerunt eum plebs niti coepit ut tribunitia potesas in integrum restiis tueretur. Res fuit per multos annos magnis contentionibus iactata I eonsulabus strenue tuentibus senatus . consultum , quo acta Syllae cons rmabantur ; plebe vero lumma vi pu-pnante , ne, spoliata praesidio tribunitio, potentium libidini subjiceretur . Salus. frag. ment. Iis. a Q. 8. s. Tandem anno ε M. tanto impetu plebs

coorta est in Patres , ni sustineri am lius

non posset. Itaque consules eius anni C. Cassius, & M. Terentius I ucullus , ut plebem delinirent; & ut rem intestram in adis ventum Pompeii, qui tum in Hispania bellum enm Sertorio gerebat, si qua possent . reiicerent, stumentariam legem tulete: quo blandamento plebs quietem egit usque ad annum 68I quo anno Pompeius & Crassus consules , tri nitram potestatem in integrum restituerunt. Haec est illa lex Teren tia Cassa , quam Cicero altero eontentus

nomane, quandoque Trientiam vocat. Fri

mentariam fuisse intelligitur ex eodem Clia cercne, an Veir. I i. ερ. Ea lege Siculi da re tenebantur imperati tritici nomine Octingenta millia modium , pro quibus sese t-tios quaternos in modium accipi bant. Terentiam-Casmam legis nomine appetilati debere negat Hotomanus , S cum eo docti nonnulli; qui, quia sit de frumento ex sola Sicilia exportando , privilegitim , non IV m appellari debere contendunt . Amrmat Comarenus: non enim de solo frumento Siculo latam testem nutat suisse. Imo, inquit, illud de seculo frumento, mnum caput legis suit, qua cautum praeterea est, qui numerus frumenti , & quanti esset an alias provinetis emendus . Et sane frumentum emptum aliunde oportuit. Quandoquidem illa modiorum Siculi seu menti octingenta millia trium mensiume: bariis non satis esse poterant , uti instadeelarabitur . Nisi sorte praeter emptum frumentum , partem etiam decumani di .sribu iam plebi suasse dixeris e qua de re nihil habeo quod affirmem . Legem Terentiam praecesserat sive irens bus, sive annis aliquot , mihi enim non liquet. senatus-eonsultum de Araris hoctimis,

quod se habete omnis ager siciliae decuis manus iam ante imperium populi Romani ipsorum si eulorum voluntate , ' insti. tutis suetat. Cie. in Verν. III. 6. Cumque agrum illum fecisset victoria publicum p puli Romani, Siculis est redditus, ita tamen, ut, praeter septem ei vitatum, eadem conditione esset, qua antea suerat; id est, ut decumas gratuitas penderet , non , ut olim regibus suis , qui nulli iam erant, sed Reipublicae. Hae si in t primae decumae, quae a Cieerone appellantur . Cum verol annonae disti cultate Urbs premeretur , se-l natus decreto Siculi tantum flumenti da

429쪽

te eoacti sunt , quantum ex primas decu. Atque ideo argumentum ex Asconii ssen. mis fuisset. tio contra senatus consultum Catonianum Hae sunt alterae decumae, quae non erant non recte assumi . Praeterea satis habuit tamen gratuitae, uti prinis; nam pretium Asconius ad rem pissentem alter re legem lus decumis constitutum erat in modios principem, hoc est Gracchanam, a qua , simulos sestertii terni, qui aratoribus per-ieeu sonte, dei neeps frumentariae leges m solverentur . Cic. ibid. cap. 6 p. Caeterum xime populares derivatae sunt , ut osten- videtur 1enatus non, nisi temporibus Rei-ideret, quasi iacta utriuique comparatione, publicae eogeretur , decreuisse ut alterae de Gracchum, hominem maxime & popula. cumae exigerentur. Ibid. eup. 16. Nollem rein & pein ieiosum , in his ipsis re-hoe de alteras decumis senatus.consultumibus superarum fuisse a P. Clodio . ALomisisset Uine. Contarenus, scriptor alio. stipulatorem habet Rualdus Daterium et

quin in hoc argumento de re frumenta. nos Contarenum , qui rebus attente pertia non mediocri da ligentia versatus . pensis firmiora esse argumenta pronun-6. Lege in Terentiam post alaquot an. tiat, quae pro senatus consulti diuturnitate nos, id est, anno ερ a , excepit senatus- asseruntur.

consultum Catonianum se di ctum , quia Ex ejusdem plutarchi verbis alia subori.

factum est in Catonis sententiam . Suasi tur quaestio ἔ an , cum senatuveonsultum vir ille ad disturbanda perniciosa Cael alii illud factum est, & lege Sempronia stu- consilia , ut . quando superioribus annis mentum etiam aliquod distribueretur. sunt frumentariae largitionis beneticio discui squi assiiment, sunt qui negent;& graves turbe di tranquillitas Reipublieae reddita utroque trahunt metoritates . Uerum eo fuisset s eodem remedio Casatis conatibus incla nat animus. ut eledam lareitionem ais obviam iretur; occupatique animi pau- liquam antea fieri solitam fuisse , & Caperiorum hoc munire senatui reconcilia- tonem voluisse ut illa fieret amplior r hoerentur e quo saein Caesaris spes in ventos est, ut plures e plebe, qui expertes hu- abiere, nee moliri quidquam ausus est . ius erant largitionis , se enim interpre-Di tributum est ergo plebi stumentum men- tor apud Plutarchum stus tuum , quae aeeessio fuit ad reliquos sum. mentum menstrumn acciperent. Unde eumptus Rei publicae quingentarum quinquagin- augeretur numerus eorum quibus sumen

ta myriadum, inquit Plutarchus in Cavare, tum daretur, facta suit illarum ueo. mν seu ducenties vicies sestertii im, all. aro iniri adum accessio ad alios sumptus . non eos ιλ. vel millium ducentorum quinquaginta quosvis sui fiebant in Republica, sed pri- talentoruin , seu trecenties sestertium Gall. vatim ad eos qui antea febant pto largi-3coo oo. I b. 3 ut idem strabit in Catone titione frumentaria. Non enim mihi fit venam variat Plutarchus in summa. risimile plebeculam hisce largitionibus to Huius rei eulpam in libratios derivat ties & tamdiu inescatam , iis aequo ani-Rualdus, Aut vid. xx O , & iubet , ut & mo caruisse, quo tempore illi mari me e- Contarenus, illic legi Q ακοσι ia , septin- rant necessariae; tum quia prisca illa pamgent . pro . -κοσιυ. o ingentae, quodis monia erat obliterata ; tum quia ex meli in vut at s . Idem Rualdus dum plu-ipulentorum luxu, longe inatus erat quam arch. ibis. criminis unius absolvit , eun- antea, pretium rerum omnium quibus videm alterius postulat, imperitiae nimirum ita retinetur.

vel saltem negligentiae . Ex eo enim quod Venio nune ad legem Clodiam fit annonarii huius senatus consulti plane non mentariam , quam tulit P. Clodius , ille memin:t Asconius , in Pison. sed a Grac- Ciceronis inimicus, in tribunatu anno Uriaehana lege destit statim ad Clodiam seu ibis clos. Meminit Dio . Id. 38 . his vermentat Iaira, contendit contra Plutarchumib:s: Crassius f timen tim gratis Uias arei

vir eruditus illud non viguisse , sed eo .is r. Iis Mim, Gas nia i am o Pisone esu-dem uasi momento & saeium & abroga-lstitibus, tit f timentiam pauperistis haretiar tum suisse. Respondetur Riialdo non iti. Ex his Dioni et verbis contendit Contare-dem memorati ab A sconio testes Octa. nus legem Clodii frumentariam suisse du-Viam , Apuleiam, & alias quas supra reissplicem . Nam is i u , raros , inquit ille , travimus quae nihilominus perlatae sunt. legem posteriorem significat . Et o alia

430쪽

prior sitit. At docti melius , qui legem

Cutilii largi tricem unicam agnoscunt . In hoc deeipitur Conta remis, quod iungit τὸ mur, τώ ditii sit ; quod jungendum erat σῖ ηυιιι. Gracchiis dederat frumentum se. millibus ti trientibus in modios. Rem a se rat semisses & ttientes Apuleius, & gratis dederat . Apuleo lex perlata , Caep)O-

me intercedente . non fuerat. Restituit ea n

Clodius , & dedit , id est , dandum tus t rursus gratis. Hane Clodii legem Cicero

multis locis impugnat , ut pernicis Iam , pestem atratu, si quidem ea lege quὶnta prope pars vectigali iam tolleretur . II. in s rei Graio , cap. 23. Clodia lex viguit omnium diutissi ine . Cum enim relique ad breve spatium tem eo ris suerint ratae, hae ad tria secula fixa & sima perseveravit. Causa fuit am. hitio, mater civilium bellorum. Dum nemo principum parem ferret, nedum primram, servierunt omnes plebi miseris in o. das ;& populi gratiam, Reipublieae inccm. modis, aueu pati sunt. Hi ne non ausus est quisquam verbum unum sacere de Clos a lege abroganda. Praeterea cum Respubliea redacta fuit in unius potestatem , Caesar merum potitus . & qui Caesarem secuti sunt Imperatores , animadverse quantumestit momentum in huiusmodi largitionibus ad plebis animos sibi conciliandos, laret tipet severaverunt. Neque in frumento menstruo dividendo setit eorum liberalitas , sed certam etiam pecuniam, tun rcas, ror. cinam , oleum , vinum plebeculae diviserunt. Sed ista non sunt huius nostra insti.

tuti.

VII. Hactenus de initiis frumentariae largitionis, & de legibus ad eam perti nentibus ; sequitur ut disputem de mari frumenιi , seu de numero modiorum qui dabantur . Gracchum, qui primus de sata ac perpetua frumentatione legem tulit, de modo etiam frumenti quod daretur, cavisse verisimile est ἰ sed quanta fuerit haec

menstrua largitio nemo omnium , qui exsan . veletum scriptorum , ut opinor , prodidit. Itaque tentandum an rem assequi coniectura possimus. servis sngulis cibaria per hyemem tritici modios mens ruos quatuor attribuit Cato; de eo R,si ea e . 36. per aestatem , quatuor & semis. Se vi , inquit Donatus in Phorm. I. I. s. quaternos modias frumori aeeipiebant in

ia mense, an a metiendo incertiam. Non la

ne a mense, sed a demetiendo fit isom n fum. At illa inconstans, & incerta suis evidetur a tributio . Nam ex Seneca , E. pist. 8o. Serυtis es , qtii quin ραι modiis

aecipit. Fuit igitur menstruus servilis ea non mo diorum quatuor frumenti, aut quinqκe, si quando liberaliores erant domini e servos vero eos intelligo , qui ruri opus exeree-hant . Tot mini orum siisse largitionem

plebi factam mihi persuadet Macer , seti Marcius Licinius apud Sallust. Hist sagm.

Id. ID. e . a G. Is enim in ea oratione

quam in tribunatu habuit ad populum ibi, ubi Terentiam legem frumentariam elevat& explodit , se ait : Absi e perietistim Iasor , qtithtis xtilia pars fructus es : nisi

ore eris.

Isthaee eommemoratio de alimentis eareetis iniicitur oratorie magis ad invidiam, quam ad similitudinem . Nam lege XIl. tabularum s ii quia1 librae Arris in sing los die vinela dabantur. A. G Ditis xx. I. Quod istarium quia servis etiam in ergastulo aut domo vinctis praebebatur, alimenium fertilio apud Salliistium votatur. Fragm. lib. I. cap. 6. sed haec exiguitas victus ua mors tantummodo prohibebatur, nihilacit ad quinos modios, qui modus fuit Terentianae largitionis. Cogitanti Contareno videtur par fuisse constitutus lege Sempronia, fortasse etiam& senatus-eonsulto Catoniano, &lege Clodia modus frumenti quod daretur . Hic igitur stamus. Qui nos modios singulis inentibus datos sibi se dicimus. Sed uiritim ne,

an per familias λ Si viritim ; quini modii

large praehebant uni homini menstrua cibatia : quandoquidem bservatum est modium hominibus odiis alendis in diem fusi ficere . Itaque modii quini uictum diut- num dabunt quadraginia hominibus; seu, quod idem est , uni homini per quadraginta dies, at mens sest dierum duntaxat triginta . Sin autem modii familiis singulis quini assignabantur , ut inde paterfamilias non solum vitam suam. Da & toniugis ae liberum tuleratet , satendum estrarce

SEARCH

MENU NAVIGATION