장음표시 사용
451쪽
tano , primo homine, apud quem diversatus es, Apollinis signum ablatum certe esse non oportuit . At dices te emisse .
Scio: H-S cIo. Ita opinor. Scio , inquam . Proseram literas :& tamen id factum non oportuit. A pupillo Hejo , cui Marcellus tutor est, a quo pecuniam grandem eripueras , scaphia cum emblematis '' Lilybaei utrum empta esse dicis , an confiteris erepta 8Sed quid ego istius in ejusmodi rebus mediocres injurias colligo : quae tantummodo in furtis istius, Sc damnis eorum , a quibus auferebat, versatae esse videantur Accipite , si vultis , Iudices, rem ejusmodi , ut amentiam singularem , ut furorem jam, non cupiditatem ejus perspicere possitis. XVIII. Melitensis Diodorus eli , qui apud vos antea testimonium dixit . Is Lilybaei multos iam annos habitat, homoia domi nobilis, & apud eos, quo se contulit, propter virtutem splendidus, & gratiosus . De hoc Verri dicitur , habere eum perbona toreumata ' : in his pocula duo quaedam , quae Heraclea 'μ nominantur , Mentoris '' manu , summo artificio , facta . Quod iste ubi audivit , sic cupiditate inflammatus est non solum inspiciendi , verum etiam auferendi , ut Diodorum ad se vocaret, ac posceret. Ille , qui illa non invitus habe ret , respondet se Lilybaei non habere e Melitae apud quendam propinquum suum reliquisse . Tum iste continuo mittit homines certos Melitam : scribit ad quosdam Melitenses, ut ea vasa perquirant e rogat Diodorum , ut ad illum suum propin
quum det literas. Nihil ei longius videbatur , quam dum illud videret argentum . Diodorus , homo frugi , ac diligens , qui sua servare vellet, propinquo suo scribit , ut iis , qui a
o seophia rem emstimatis 3 sea is , sent die sere tantum scalpitur & ravatur argen-fυνώi instar scaphae facti . Hor. Emblemata tum, ex quo poeula fiunt di apud veteres ta- sunt sina, seu sigilla Deorum, hominum, men frequentius caelabatur argentum figuri animalium , quae pateris , scyphis, aliisque va- extantibus. Salmas in Exere. Plin. ubi vides poterant inseri , & ab iis revelli , 5t aliis plura. Id/m. misti illigari. Vid. Salmas. Exere. Plinian. 46 EeνaeIea J Lambinus, aliique haud i- p. 736. ed. nov. Gravius. gnobiles Critici malunt Deletia, sive Noe 4s otimata I Non est idem smiper. & Hia, ab inventore seu artifice Thetiele, dae Iare. Graecis proprie argentum ea- quo Plinius & Pausanias. Uulgatae adhaeretiatum. Celatura autem extantes figuras m Turneb. Advers. VIII. Io. Vide item salina. stendebat,& extra corpus materiae prominen- si Exere. Plin. p. 734. tes. Sculpebantur vero, qua cavabantur. Ho- 47 Mentoria I De quo Plin. XII.
452쪽
Verre venissent , responderet , illud argentum se paucis illis diebus misisse Lilybaeum . Ipse interea recedit. Abesse ab domo paulisper maluit, quam praesens illud optime factum argentum amittere . Quod ubi audivit iste , utque eo est commotus , ut sine ulla dubitatione insanire omnibus , ac furere videretur. Quia non potuerat argentum eripere , ipse a Diodoro erepta sibi vasa optime fasta dicebat : minitari absenti Diodoro e vociferari palam : lacrymas interdum vix tenere . Eriphylam accepimus in fabulis ea cupiditate , ut , cum vidisset monile , ut opinor, ex auro , & gemmis , pulchritudine ejus incensa , salutem viri '' proderet. Similis illius cupiditas i hoc etiam acrior, atque insanior, quod illa cupiebat
id , quod viderat: hujus libidines non solum oculis, sed etiam
XIX. Conquiri Diodorum tota provincia jubet . Ille ex Sicilia jam caltra moverat , Ic vasa collegerat ''. Homo , ut aliquo modo illum in provinciam revocaret, hanc excogitavit rationem : si haec ratio potius , quam amentia nominanda est. Apponit de suis canibus quendam , qui dicat , se Diodorum Melitensem rei capitalis reum velle facere . Primo mirum omnibus videri , Diodorum reum , hominem quietissimum , ab omni non modo facinoris, verum etiam minimi errati suspicione remotissimum . Deinde esse perspicuum , fieri omnia ala propter argentum . Ille non dubitat jubere nomen deserti : Mium primum opinor istum absentis nomen recepisse . Res clara Sicilia tota , propter caelati argenti cupiditatem reos fieri rerum capitalium : neque solum reos fieri , sed etiam absentes. Diodorus Romae sorditatus circum patronos , atque hospites cursare : rem omnibus narrare . Literae mittuntur istia patre vehementes; ab amicis item ; videret , quid ageret , de Diodoro quo progrederetur : rem claram esse , & invidiosam : insanire hominem : periturum hoc uno crimine , nisi cavisset.
48 SaItitem viis. J Amphiarai vatis miem εο Vasa eοιιιονιι J Vasa, id est, impedi- latentem , ne ad bellum Thebanum iret, menta, milites collistunt eastra moturi: io- quod ibi se periturum ex auturiis nouerat, eum est: quia sua vasa, id est scyplins, Di aureo monili corrupta uxor Polyuiei prodiis dorus abstulerat. Idem .dit. Manutius.
453쪽
ACTIONIS II. LIBER IV. 447visset. Iste etiam tum patrem , si non in parentis, at in hominum numero putabat : ad judicium nondum se satis instru
xerat a primus annus erat provinciae: non , ut in Sthenio γ', jam resertus pecunia. Itaque suror ejus, paululum non pudore, sed metu ac ti more repressus est . Condemnare Diodorum non audet: absente in de reis eximit Τ' . Diodorus interea, praetore
isto , prope triennium provincia , domoque caruit. Cineri non solum Siculi , ted etiam cives Romani hoc statuerant: quoniam iste tantum cupiditate progrederetur , nihil esse , quod quisquam putaret, se , quod iiii paulo magis placeret , conservare, aut domi retinere posse . XX. Postea vero quam intellexerunt , isti virum sortem , quem summe provincia expectabat, Q. Arrium , non succedere : statuerunt se nihil tam clausum , neque tam reconditum
posse habere , quod non istius cupiditati apertissimum , promptissimumque esset. Tum iste ab equite Romano splendido , & gratioso, Cn. Calidio , cujus filium sciebat senatorem populi Romani, & iudicem esse, equuleos argenteos nobiles Τ', qui Q. Maximi suerant i , aufert. Imprudens huc incidi, Iudices; emit enim, non abstulit .
Nollem dixisse : jactabit se , & in his equitabit equuleis.
Emi; pecuniam solvi . Credo , etiam tabulae proserentur γ' . Elt tanti. Cedo tabulas. Dilue sane crimen hoc Calidianum, dum ego tabulas aspicere possim . Veruntamen quid erat, quod Calidius Romae quereretur, se , cum tot annos in Sicilia ne-
so Iis sis. uJ de quo Verrina II. cap. 34. si De jeis olimst J Diodoti absentis nomen, quod reorum in album referri iusserat,
sa E ωDIeos auenteas noueitii J Equulei sunt pulli equini r sunt etiam trirmenta quae ἁam r hie videntur esse vasa calata, eum a. liqua fortasse equi forma , unde nomen accea
perint. subiungit enim infra de his ipsis eis
ctius letatur , ηυι tio maximi fuerant , hoc est , ptetiosissimi , quique venire potuerant plurimo. Adiuvat coniecturam Priscianus, qui liine laudat in s ne libri III. εω qtio a is x i Daraas . Gulielmius. Accedit his Repius, in quo, quique mal me stimant. Gra
vius.s 4 cνedo, etiam rasti e proferentur J Ita ea diderunt omnino omnes N iose Horiensiust cui tamen hae eadem retract.inti venit in mentem apponere notam quieti, post uerbum Creri, hoc modo. Dicet Verres, Em; 2 peemniam DIυi. Respondebit Cicero, cνedo. Ad det Verres, ΕDans tasuri proferentuν , id est , proferam tabula; . quihu confirmabo ea mee inisse. Refert Cicero, Ε' ι isti, ε e. Quo-xi mcido levatur, vides hie subesse itoniam. Qui enim verres annorum illorum tabula proserat, quac iam se consessus est nullas hahere 3 Oti uertis
454쪽
gotiaretur , abs te solo ita esse contemptum , ita despeElum , ut etiam una cum caeteris Siculis despoliaretur , si emeras ξQuid erat , quod confirmabat, se abs de argentum esse repetiturum , si tibi sua voluntate vendiderat P Tu porro posses facere , ut Cn. Calidio non redderes Z praesertim cum is L. Sisenna , defensore tuo , tam familiariter uteretur : 8c cum caeteris familiaribus Sisennae reddidisses 3 Deinde non opinor negaturum esse te, homini honesto , sed non gratiosori, quam Cn. Calidius est , L. Cordio argentum Per Potamonem , amicum tuum , reddidisse . Qui quidem caeterorum causam apud te difficiliorum fecit. Nam cum te compluribus confirmasses redditurum , posteaquam Cordius pro te-1timonio dixit, te sibi reddidisse, finem reddendi secisti: quod
intellexisti , te , praeda de manibus amissa , testimonium tamen effugere non posse. Cn. Calidio , equiti Romano , per omnes praetores licuit argentum habere bene factum : licuit posse domesticis copiis, cum magistratum, aut aliquem superiorem invitasset, ornare , & apparare convivium . Multi domi Cn. Calidii , cum imperio ac potestate fuerunt et nemo inventus est tam amens, qui illud argentum tam praeclarum , ac tam nobile eriperet: nemo tam audax , qui posceret : nemo tam impudens , qui postularet, ut venderet .
Superbum est enim , Iudices, & non serendum , dicere printorem in provincia homini honesto , locupleti , splendido , Vende mihi vasa caelata. Hoc est enim dicere ; Non es dignus tu , qui habeas, quae tam bene facta snt: meae dignitatis ista sunt. Tu dignior, Verres, quam Calidius 8 qui sui non conseram vitam , atque existimationem tuam cum illius; neque enim est conserenda ; hoc ipsum conferam , quo tu te superiorem fingis quod H-S LXXX. millia divisoribus, ut praetor renuntiarere , dedisti ; trecenta accusatori, ne tibi odiosus esset; ea re contemnis equestrem ordinem , ac despicis P ea re
indignum tibi visum est , quidquam, quod tibi placeret , CDlidium potius habere , quam te . XXI. Iactat se jamdudum de Calidio r narrat omnibus, se emisse . Num etiam de L. Papirio, viro primario, locuplete,
455쪽
honestoque equite Romano thuribulum emisti λ Qui pro testimonio dixit, te , cum inspiciendum poposcisses , avulso emblemate remisisse : ut intelligatis , in homine intelligentiam esse , non auaritiam : artificii cupidum , non argenti fuisse. Nec solum in Papirio fuit hac abstinentia : tenuit hoc institurum in thuribulis omnibus , quaecunque in Sicilia suerunt . Incredibile est autem quam multa , & quam praeclara fuerint. Credo tum , cum Sicilia florebat opibus & copiis, magna a tificia suisse in ea insula . Nam domus erat ante istum praei rem nulla paulo locupletior , qua in domo haec non essent, etiamsi praeterea nihil esset argenti; patella U grandis cum sigillis, ac simulacris deorum ; patera, qua mulieres ad res divinas uterentur; thuribulum . Haec autem omnia antiquo opere , & summo artificio facta : ut hoc liceret suspicari , fuisse aliquando apud Siculos peraequa proportione caetera e sed quibus multa fortuna ademisset, tamen apud eos remansisse ea,
quae religio retinuisset. Dixi, Judices , multa fuisse sere apud Siculos omnes : ego idem confirmo , nunc ne unum quidem esse . Quid hoc est quod monstrum , quod prodigium in provinciam misimus nonne vobis id egi sie videtur , ut non unius libidinem , non suos oculos , sed omnium cupidissimorum insanias, cum Romam revertisset, expleret P qui simul atque in oppidum quopiam venerat , immittebantur illi continuo Cybiratici canes, qui investigabant, & perscrutabantur omnia. Si quod erat gram de vas, & majus opus inventum, laeti auferebant. Si minus ejusmodi quippiam venari potuerunt; illa quidem certe pro lepusculis capiebantur , patellae , paterae , thuribula . Hic quos putatis fletus mulierum 8 quas lamentationes fieri solitas esse in hisce rebus 8 quae forsitan vobis parvae esse videantur : sed magnum , & acerbum dolorem commovent , mulierculis praesertim , cum eripiuntur e manibus ea , quibus ad res divinas uti consuerunt, quae a suis acceperunt, quae in familia semper sue
XXII. Hic nolite expectare, dum ego hoc crimen agam o
456쪽
statim ; ab AEschylo Tyndaritano istum pateram abstulisse ; a Thrasone item Tyndaritano patellam ; a Nymphodoro Agrigentino thuribulum . Cum testes ex Sicilia dabo , quem volet ille eligat, quem ego interrogem de patellis , pateris, thuribulis : non modo oppidum nullum , sed ne domus quidem paulo locupletior expers hujus injuriae reperietur . Qui cum in convivium venisset, si quidquam caelati aspexerat, manum abstinere , Iudices, non poterat. Cn. Pompeius est Philo, qui fuit Tyndaritanus. Is coenam isti dabat apud villam in Tyndaritano . Fecit, quod Siculi non audebant . Ille, civis Romanuς quod erat, impunius id se facturum putavit . Apposuit patellam , in qua sigilla erant egregia . Iste continuo ut vidit, non dubitavit illud insigne penatium , hospitaliumque deorum , ex hospitali mensa tollere . Sed tamen , quod antea de istius ab-cti nentia dixeram , sigillis avulsis reliquum argentum sine ulla avaritia reddidit.
Quid ρ Eupolemo Calactino , homini nobili , Lucullorum
hospiti , ac persamiliari , qui nunc apud exercitum cum L Lucullo est , non idem secit Z Coenabat apud cum . Argentum ille caeterum purum δ' appotuerat , ne purus δ' ipse relinqueretur duo pocula uon magna , veruntamen cum emblematis .
Hic , quasi sustivum acroama Τ', ne sine corollario de convivio discederet, ibidem convivis in spediantibus, emblemata avellenda curavit. Neque ego nunc istius facta omnia enumerare conor : neque
opus est , nec feri ullo modo potest . Tantummodo uniuscus uiaque de varia improbitate generis indicia apud vos , & exempla profero . Neque enim ita se gessit in his rebus, tamquam rationem aliquando esset redditurus : sed prorsus ita , quasi aut reus nunquam esset futurus, aut, quo plura abstulisset, eo minore periculo in judicium esset venturus: qui haec , quae dico , jam non occulte , non per amicos, atque interpretes, sed palam Iss parum I Hoc est, siue emblematis. Μ- ratione auditorum antisos exhilarat , usurinmutius . pant. Tale, plerumque adhiberi solebant los Purus J Nudus, inanis. eupletum conuiuiis, qui convivarum animns 58 2uas estivum acroama J . Aeνaama Crae. exhilatarent di iisque dari corollaria solebant.
ce auditionem siqui teat i Latini pro sestiva vide Plutarch. Sympos . lib. VIII. Pr narratione, & pro eo item qui festiva nar- hum. 8
457쪽
lam , de loco γ' superiore , ageret pro imperio & potestate . XXIII. Catinam cum venisset, oppidum locuples, honestum , copiosum , Dionysiarchum ad se proagorum ρ', hoc est, summum magistratum , vocari jubet . Ei palam imperat , ut omne argentum , quod apud quemque esset Catinae , conquirendum curaret, & ad se transserendum . Philarchum Centuri pinum , primum hominem genere , virtute, pecunia , non hoc idem juratum dicere audistis, sibi istum negotium dedisse, atque imperavisse , ut Centuri pinis , in civitate totius Sicilia multo maxima , & locupletissima , omne argentum conquireret , & ad se comportari iuberet 8 Agyrio similiter istiug imperio vasa Corinthia per Apollodorum , quem testem audistis, Syracusas deportata sunt. Illa vero optima , quod, cum ad Haluntium venisset prator laboriosus & diligens , ipse in oppidum accedere noluit , quod erat difficili ascensu , atque arduo ; Archagathum Ha-luntinum , hominem non solum domi suae , sed tota Sicilia in primis nobilem , vocari jussit: ei negotium dedit, ut quidquid Haluntii esset argenti caelati , aut , si quid etiam Corinthiorum , id omne statim ad mare ex Oppido deportaretur. Ascendit in oppidum Archagathus , homo nobilis, qui a sui u
ia amari, & diligi vellet : serebat graviter, illam sibi ab isto
provinciam datam : nec , quid faceret, habebat . Pronuntiat, quid sibi imperatum esset o iubet Omnes proserre , qtiae haberent . Metus erat summus. Ipse enim tyrannus non discedebat
longius : Archagathum , & argentum , in lectica cubans ad mare infra oppi)um , expectabat . Quem concursum in oppido factum putatis Z quem clamorem quem porro fletum mulierum qui viderent equum Trojanum introductum , urbem captam esse dicerent . Efferri sine thecis vasa , extorqueri alia de manibus mulierum , effrim gi multorum sores, revelli claustra . Quid enim putatis ρ st,ta si quando conquiruntur a privatis in bello , ac tumultu:
so De Ioco I De tribunali. Hoc additur , ne, quam Latini vinulantis , & Sieulorum hon ad veritatem , sed ad amplificationem. lingua erat, qui ab aliis et oi dicitur . Moriensus. qui princeps eii , ti ante alios verba iacit . 6o Pjavortim I Proagorus est Dorica ratio. Tvim. Ad. vi. Io.
458쪽
tamen homines inviti dant , etsi ad salutem communem dari sentiunt : ne quem putetis sine maximo dolore argentum caelatum domo , quod alter eriperet , protulisse . Omnia deferuntur . Cybiratae fratres vocantur : pauca improbant : - quae probaram , iis crustae , aut emblemata detrahuntur. Sic Haluntiani , excussis deliciis , cum argento puro domum reverterunt .
. XXIV. Quod unquam , Iudices , hujusmodi everriculum in illa provincia fuit 8 Avertere aliquid de publico quam obscu
rissime per magistratum solebant .' etiam aliquid de privato nonnunquam occulte auserebant: & illi tamen condemnabantur. Et, si quaeritis, ut ipse D de me detraham : illos ego accusatores puto fuisse, qui hujusmodi hominum furta odore , aut aliquo leviter presso vestigio persequebantur . Nam nos quidem quid facimus in Verre , quem in luto volutatum totius corporis vestigiis invenimus permagnum est in eum dicere aliquid , qui praeteriens , lectica paulisper deposita , non per praestigias , sed palam per potestatem , uno imperio ostiatim totum oppidum compilarit pAt tamen, ut possit se dicere emisse, Archagatho imperat, ut aliquid illis, quorum argentum fuerat, nummulorum , dicis causa υ , daret. Invenit Archagathus paucos, qui vellent accipere : his dedit. Eos nummos tamen iste Archagatho non reddidit . Voluit Romae petere Archagathus : Cn. Lentulus Marcellinus dissuasit , sicut ipsum dicere audistis . Recita ARCA AGATHI ET LENTULI TESTIΜΟNIUM .
Et , ne sorte hominem existimetis hanc tantam vim emiablematum sine causa coacervare voluisse , videte, quanti vos, quanti existimationem populi Romani, quanti leges & judicia , quanti testes Siculos, negotiatoresque fecerit. Posteaquam tantam multitudinem collegerat emblematum , ut ne unum quidem cuiquam reliquisset, instituit officinam Syracusis in re
si in ipse industria mea Atias m , ad speeiem i ut vere, ae serio factum videaquae nulla est an hae aeeusatione, in qua o. retur id , quod simulatione quadam iactum mnia sunt summae saei litatis. IIIos e/a aeeuis erat. - . De hoc ipso admonere item deinsatorum nomine vere dignos fuisse puto , qui buerat orat. pro Murena, cap. D , ubi haec oeculta huiusmodi hominum furta perquirere verba Soa anno tu dicis causa vindicaveris, cogerentur. Ηον. quae dicit intelligi non posse , poterant simior meis eatis. J Usurpatur a veteribus pro, liter explicari . OIι vetus .
459쪽
oia maximam , palam ; artifices omnes , cadatores in , ac va-1cularios convocari jubet a & ipse suos complures habebat . Eo conducit magnam hominum multitudinem . Menses octo continuos opus his non defuit , cum vas nullum fieret , nisi a
reum . Tum illa ex patellis & thuribulis quae vellerat , ita scite in aureis poculis illigabat , ita apte in scyphis aureis includebat , ut ea ad illam rem nata esse diceres : ipse tamen praetor , qui sua vigilantia pacem in Sicilia dicit fuisse , in hac officina majorem partem diei cum tunica pulla sedere solebat, Sc pallio . XXV. Haec eao , Iudices, non auderem proferre , ni vererer , ne sorte plura de isto ab aliis in sermone , quam a me in judicio audisse vos diceretis . Quis enim est , qui de hac officina , qui de vasis aureis , qui de istius pallio , tunica pulla non audierit ρ Quem voles de conventu Syracusanorum virum bonum nominato : producam . Nemo erit, quin hoc se aut vidisse , aut audisse dicat. O tempora , o morest nihil nimium vetus proseram . Sunt vestrum , Iudices, quam multi , qui L. Pisonem cognoverunt, huius L. Pisonis , qui praetor fuit, patrem . Is cum esset in Hispania praetor, qua in provincia occisus est, nescio quo pacto , dum armis exercetur , annulus aureus , quem habebat , fractus est , & comminutus . Cum vellet sibi annulum facere , aurificem jussit vocari in foro , ad sellam , Cordubae , & ei palam appendit aurum. Hominem in foro sellam
iubet ponere , & facere annulum , omnibus praesentibus. Nimium fortasse dicet aliquis hunc diligentem . Hactenus reprehendat , s quis volet : nihil amplius . Verum fuit ei concedendum . Filius enim L. Pisonis erat , ejus , qui primus de pecuniis repetundis legem tulit. Ridiculum est nunc de Verre me dicere , cum de Pisone Frugi dixerim . Verumtamen , quantum intersit, videte . Iste cum aliquot abacorum q) faceret vasa ρε aurea , non labora-
63 caeti is es J Vastularii sunt, qui vascula tor. Manutius est puro , lim est , sne sgillis , araenio nis os AIistiae abacimtim I Cum singuli abacieiebant: e orojes, qui sgilla vasculis aureis, vasa multa capiant. Idem. argenteis includenda caelahant. saInrastis. M Faerear vias J Est, colligeret, conquire-64 Aa suram a In qua sedebat ipse prae, ret, ut facere rem , exeνritum. Grat.
460쪽
43 IN VERREMvit, quid non modo in Sicilia, verum etiam Romae in judi
cio audiret. Ille in auri semuncia totam Hispaniam scire voluit , unde praetori annulus fieret. Nimirum , ut hic nomen suum comprobavit , sic ille cognomen . XXVI. Nullo modo possum omnia illius facta aut memoria consequi, aut oratione complecti . Genera ipla cupio breviter attingere : ut hic modo me commonuit Pisonis annulus, quod totum est luxerat . Quam multis istum putatis hominibus honestis de digitis annulos aureos abstulisse Θ nunquam dubitavit, quotiescunque alicujus aut gemma , aut annulo delectatus est. Incredibilem rem dicam , sed tam claram , ut ipsum negaturum non arbitrer.
Cum Valentio ejus interpreti epistola Agrigento allata esset , casu signum iste animadvertit in cretula . Placuit et :exquisivit, unde esset epistolae respondit, Agrigento. Iste literas , ad quos solebat, mist : ut is annulus ad se primo quoque tempore afferretur. Ita literis istius , patri-familias L. Titio cuidam civi Romano annulus de digito detractus est . Illa vero ejus cupiditas incredibilis est . Nam ut in singula conclavia , quar iste non modo Romae, sed in omnibus villis habet , tricenos lectos optime stratos cum caeteris ornamentis convivii quaereret, nimium multa comparare videretur. Nulla domus in Sicilia locuples fuit , ubi ille non textrinum instituerit .
Mulier est Segestana , perdives & nobilis , Lamia nomine . Per triennium illi , plena domo telarum , stragulam vestem consecit : nihil nisi conchylio tinctum . Attalus, homo pecu
niosus , Neti ; Lyso , Lilybaei ; Critolaus , Ennae ; Syracusis
εχ in Me J verre totam iis .ari Siciliam qui primum lignei , ut rude , expersqite deprobavit Vere a nomen recte inditum sibi suis liciaruin priscum seculum suit; deinde , cor- se; si e Pisonis diliteraria probauit non iniu- ruptis peregrino luxu moribus , aera i , γ-
ria illum μωκέ cognoisinatum sui se . Ηον- stremo etiam eburnei, amentes, aurei fuere. trusus. Et cum , uti l lin. xxxiv. Ira, Cn. Manis In exemti J Et cera , & creta ἱn obsi- lium, devicta Asa , trietinia aerata, abacos,rnandia litetis vetere utebantur . Asiaticam & monopodia primum invexisse triumpho cretam,qua publicani uterentur, Cicero no- suo , quem anno V. C. 367. duxit a lectos minat in Oratione pro Flacco . Manistitit. atratos, qui ponebatitur in tricliniis , signi-6o Lerio, amaros J Cubiculare , & tricli. seat, non ipsa triclinia , quae partes aedium ditares erant lecti e illi , nocturni quietis erant , de conclauia dicebantur , a cubiculis causa; hi, inde cibum accubantes caperent et diversa, in quibus non cαnabatur. Idem.