장음표시 사용
461쪽
ACTIONIS II. LIBER IV. 453JEschrio , Cleomenes , Theomnastus; Elori Archonides, Me
gistus . Vox me citius defecerit , quam nomina . Ipse dabat purpuram tantum , amici Operas, credo . Iam enim non libet omnia criminari . Quasi hoc mihi non satis sit ad crimen, habuisse tam multum , quod daret : voluisse deportare tam multa : hoc denique , quod concedit , amicorum operis esse in huiuscemodi rebus usum . Jam vero lectos arratos '' , &candelabra aenea num cui , praeter istum , Syracusis per triennium facta e Te existimatis Z Emebat. Credo. Sed tantum vos
certiores , Judices , facto , quid iste in provincia praetor eg rit , ne cui sorte nimium negligens suisse videatur , neque se satis , cum potestatem habuerit, instruxisse & ornasse .XXVII. Venio nunc non jam ad furtum , non ad avaritiam , non ad cupiditatem , sed ad ejusmodi facinus , in quo omnia nefaria contineri mihi atque inesse videantur : in quo dii immortales violati , existimatio atque auctoritas nominis populi Romani imminuta, holpitium spoliatum ac proditum, abalienati scelere istius a nobis omnes reges amicissimi , nationesque , quae in eorum regno ac ditione sunt . Nam reges
Syriae 7' , regis Antiochi filios pueros , scitis Romae n per δ' suisse : qui venerant non propter Syriae regnum ; nam id sine controversia obtinebant 7 , ut a patre , & a maiori
o Reges s/νiae J Antiochum , & Seleueum intellige quorum ille M arietit, quod in Asia suerat educatu hie cibi acter , ἡ ictus est quem Berenice Ptolemaei Auletis filia ,
ad aestypri regnum vocatum , nou multo post intersecit. Antiochum costi omento Asiaticum,& colliateum , & Camasterium Syriae restem xx. I i , & ultimum , Lucullus, pullo Tistrane. qui Syriae regnum tenuerat annos O decim, in avitum repnum restitui passus et ,
quod ei possea Pompeius ademit, At Syriam
in provineiae sor .nam redeat postquxn in ea regnatum fuit, teite Eusebio, annis aso. Antiocho autem Comamnen provinciam in regnum reliquit. Sed ida aliquot annos post Verri praeturam Siciliensem evenerunt. Valutant. Η '. Ree. Irri
r Antiochi J Coanomento Eusebia , seu Pii. Fuit Anti hi Cyziceni filius: matrem Cleopatram , quam Tryphoena interfecit: Se
uti,Me paternum , & avitum . Nam revera Syriam obtinebat ad litur, eum ii Romam veneruiit , Tistrane t & obtinuit . donec quadriennio post , pugna infeliciter eommissa cum Lucullo ad Tystranocertam , pridie nonas Octobr. anno Urbis 684 , caesoque eluqeuercitu peditum asoacto , Equitum suo o, Syriam reliquit, quam statim Antiochus, non invito Lucullo, recuperare conatus est. Ηον
Reenum M opis I Quo i tenebat Ptolemaeus Auletes , Ptolemai Soteri. II. seu Lathueri filius nothus: heres regni non legi
462쪽
nen 7 in , matrem suam , pertinere arbitrabantur . Hi ipsi posteaquam temporibus Reipublicae τρ exclusi , per senatum agere quae voluerant , non potuerunt , in Syriam in regnum patrium profecti sunt . Eorum alter , qui Antiochus vocatur, iter per Siciliam facere voluit . Itaque , illo praetore , Venit Syracusas. Hic Verres hereditatem sibi venisse arbitratus est, quod in ejus regnum ac manuς venerat is, quem iste & audierat mul
ta secum praeclara habere , & sulpicabatur . Mittit homini munera satis large : h: ec ad usum domesticum . Vini , olei quod visum erat : etiam tritici , quod satis esset , de suis de
cumis . Deinde ipsum regem ad coenam vocavit . Exornat ample , magnificeque triclinium: exponit ea , quibus abundabat, plurima ac pulcherrima vasa argentea . Namque haec aurea nondum secerat. Omnibus curat rebus instrittium , & paratum
ut sit convivium . Quid multa Θ Rex ita discessit , ut & i ilum
copiose ornatum , Ic se honorifice acceptum arbitraretur. Vocat ad coenam deinde ipse praetorem : exponit suas copias omnes, multum argentum , non pauca etiam pocula ex auro ,
quae, ut mos est regius , maxime in Syria , gemmis erant distincta clarissimis. Erat etiam vas vinarium ex una gemma pergrandi, trulla 77 excavata , manubrio aure O . De qua , credo dirimus . Is, ut Selene si os Romae esse , Fea senatu 1 ypti res num postulare cognovit, per primores civitatis , quos muneribus suis corruperat, enecit, ut ue de polscisone sua Helicereiur . Itaque Syri fratres te insecta iscesserunt. Valliant. ut L prat.
vima Ptolentiri VII. qui dictus est EisVGoII. vulgo Pisson , de Cleopatrae . Pityi conpraeterea duos ex eadein Cleopatra uxore susceperat filios , Ptolemaeum Laihyr.im , tartolemaeitin Alexandrum. Regnavit in Egν- et , post Phystoriis iv orierit . Lathyrus, cui rater successit Alexander: quo mortuo , Alexandrum feeundum , huiu filium , aegypti regein sylla ina tuit . lά autem anno sextore ni sui pulsus , Tyrum secessit , ubi mortuus est sine liberis , saltem te timi, . Repia stiri, igitur cum in eo desceret, regnum
ad setiuen , pli,sconis filiam , di ad ejus
6 Tempa μυι R/irti lirie J Rati ne ne mliorum, quibus tum Respublica dissi nebatur. Intelli it Graior duo bella disseillima, quae tune in Asa contra Mithridatem, & in His
pania contra Sertorium , gereban l .ar : quo
praetextu per senatum, quem shi iam Auletes largitionibu suis corelliaverat , exclushatres, re insecta , di scesserunt. Idem, isti T sila I Quia fuerit ινυIla praecise a lud veteres, non satis liquet i aliter ab a ii, definitur. Cerre diminutivum est a trama, quod est ingens e litear, quo cibus in olli
inter coquendum agitatur. puto t/ι Iam hie mi, aut pro vase potorio, tine caupe . uri
463쪽
A C T IONIS II. LIBER IV. 437do , latis idoneum , satis gravem testem , Q. Minucium dice
re audistis . Ille unumquodque vas in manus sumere , lauda
re , mirari . Rex gaudere, praetori populi Romani satis iucundum , & gratum illud esse convivium Posteaquam inde didiscessum est , cogitare iste nihil aliud quod ipsa res declara
vit ) nisi, quemadmodum regem ex provincia spoliatum , expilatumque dimitteret. Mittit rogatum vasa ea , quae pulcherrima apud illum viderat : ait se suis caelatoribus velle ostendere . Rex , qui istum non nosset , sine ulla suspicione libentissime dedit . Mittit etiam trullam gemmeam rogatum rvelle se eam diligentius considerare . Ea quoque ei mittitur .
XXVIII. Nunc reliquum , Iudices , attendite , de quo &
vos audistis , & populus Romanus non nunc primum audiet:& in exteris nationibus usque ad ultimas terras pervagatum
est . Candelabrum e gemmis clarissimis , opere mirabili persectum , reges hi , quos dico , Romam cum attulissent , ut in Capitolio ponerent : quod nondum etiam persectum templum
offenderant , neque ponere potuerunt , neque Vulgo ostendere , ac proferre voluerunt : ut & magnificentius videretur , cum
suo tempore in cella Iovis Optimi Maximi poneretur; δc clarius , cum pulchritudo ejus recens ad oculos hominum , atque integra perveniret. Statuerunt id secum in Syriam reportare :ut , cum audissent simulacrum Jovis optimi Maximi dedicatum , legatos mitterent , qui cum caeteris rebus illud quoque eximium , atque pulcherrimum donum in Capitolium asserrent . Pervenit res ad istius aures, nescio quomodo . Nam rex id celatum voluerat e non quo quidquam metueret, aut suspi
caretur, sed ut ne multi illud ante perciperent oculis , quam populus Romanus . Iste petit a rege , Sc eum pluribus verbis
rogat νalium , cum iam esset moriturus , trullam murrhinam trecenti talentis Gall. 33ooo. ιλ. J emptam stestisse. Ad quem locum Har. uinus t titiari, interpretatur ex eloui tia hassis a Iam di & ma. 769. ait idem Plinius trullam unain eo lari Maris seperi. CL. milli-huq Gall. 1seeo. I. emptam Diae et vertit idem docti uimus interpres , iis basia de Quod autem trullam ita in ea tiva amma suisie ait Cicero, non est quod a vero credas abhorrere, quasi nulla gemmarunt magnitudo ad hanc amplitudinem accedat ;sε quidem Pompei u tertio suci triumpho , quem de piraris egit , transtulit alveum lusorium c Gali. ..is Δαδεω ) e gemmi do hus , latuiu pedeΑ tre , lovilum pedes qu. tuor. min. II. 37. eap. 6. Hortensius .
464쪽
rogat, ut id ad se mittat : cupere se dicit inspicere , neque 1 e aliis videndi potestatem esse 1acturi . Antiochus , qui animo & puerili esset , & regio , nihil de istius improbitate suspicatus elt : imperat suis , ut id in prietorium involutum quam occultissime deserrent . Quo polleaquam attulerunt, involucritque rejectis constituerunt : ille clamare coepit , dignam rem esse regno Syriae , dignam regio munere , dignam Capitolio . Etenim erat eo splendore , qui ex clarissimis plurimis gemmis esse debebat et ea varietate operum , ut arS certare videretur cum copia : ea magnitudine,
ut intelligi postet, non ad hominum apparatum , sed ad amplissimi templi ornamentum esse factum . Quod cum satis jam
perspexisse videretur, tollere incipiunt, ut reserrent. Ille ait, se velle illud etiam atque etiam considerare : nequaquam se esse satiatum Iubet illos discedere , & candelabrum relinquere . Sic illi tum inanes ad Antiochum revertuntur. XXIX. Rex primo nihil metuere , nihil 1 uspicari . Dies ii nuS , alter , plures : non reserri Tum mittit rex ad istum ,
si sibi videatur, ut reddat. Jubet iste posterius ad se reverti. Mirum illi videri Mittit iterum . Non redditur . Ipse hominem appellat : rogat , ut reddat . Os hominis , insignemque impudentiam cognoscite . Quod sciret , quodque ex ipso rege audisset in Capitolio esse ponendum et quod Iovi Optimo Maximo , quod populo Romano servari videret , id sbi ut donaret , rogare , dc Vehementer petere coepit. Cum ille se , Screligione Jovis Capitolini , Sc hominum existimatione impediri diceret, quod multae nationes testes essent illius operis, ac muneris: iste homini minari acerrime coepit. Ubi videt eum nihilo magis minis , quam precibus permoveri : repente hominem de provincia iubet ante noctem decedere. Ait se comperisse , ex ejus regno piratas in Siciliam esse venturos. Rex maximo conventu , Syracusis , in foro , ne quis sorte me in crimine obscuro versari , atque assingere aliquid suspicione hominum arbitretur, in foro, inquam, Syracusis flens, ac deos hominesque contestans , clamare coepit , candelabri l.
factum e gemmis , quod in Capitolium missurus esset , quod in Dissiligoo by Cor
465쪽
in templo clarissimo , populo Romano monumentum siue societatis , amicitiaeque esse voluisset , id sibi C. Verrem abstulisse : de caeteris operibus ex auro , & gemmis , quae sua penes illum essent , se non laborare : hoc sibi eripi , miserum esse , Sc indignum . Id etsi antea jam mente , & cogitatione sua , fratrisque sui , consecratum esset : tamen tum se in illo
conventu civium Romanorum dare , donare , dicare, conlecrare Iovi Optimo Maximo , testemque ipsum Jovem suae v luntatis , ac religionis adhibere. Quae vox λ quae latera Τ quae vires hujus unius criminis quorimoniam possint sustinere Θ Rex Antiochus , qui Romae ante
oculos omnium nostrum biennium fere comitatu regio , atque
ornatu fuisset : is cum amicus , & socius populi Romani esset, amicissimo patre , avo , majoribus , antiquissimis , & clarissimis regibus , opulentissimo , & maximo regno , praeceps e provincia populi Romani exturbatus est.
XXX. Quemadmodum hoc accepturas nationes exteras :quemadmodum hujus tui facti famam in regna aliorum , atque in ultimas terras perventuram putasti , cum audierint a praetore populi Romani in provincia violatum regem , spoliatum hospitem , ejectum socium populi Romani , atque ami. cum Nomen vestrum , populique Romani , odio , atque acerbitati scitote nationibus exteris, Iudices, suturum , si istius haec tanta injuria impunita discesserit . Sic omnes arbitrabuntur , praesertim cum haec omnino fama de nostrorum hominum avaritia , & cupiditate percrebruerit , non istius solius hoc esse facinus , sed eorum etiam , qui approbarint . Multi reges , multae liberae civitates , multi privati opulenti ac potentes , habent prosecto in animo Capitolium sic ornare , ut
templi dignitas , imperiique nostri nomen desiderat . Qui sit
intellexerint , interverso regali hoc dono , graviter vos tulisse 2 grata sore vobis , populoque Romano sua studia , ac dona arbitrabuntur. Sin hoc vos in rege tam nobili, in re tam eximia , in iniuria tam acerba , neglexisse audierint ; non erunt tam amentes, ut operam , curam , pecuniam impendant in eas res, quas vobis gratas fore non arbitrentur .
466쪽
XXXI. Hoc loco , Q. Catule '', te appello . Loquor enim de tuo clarissimo , pulcherrimoque monumento : non judicis 1olum severitatem in hoc crimine, sed prope inimici , atque accusatoris vim suscipere debes . Tuus est enim honos in illo templo, senatus populique Romani beneficio : tui nominis aria terna memoria simul cum templo illo consecratur . Tibi haec cura suscipienda , tibi haec opera sumenda est, ut Capitolium, quomodo magnificentius est restitutum , sic copiosus ornatum sit , quam suit : ut illa flamma divinitus extiitisse videatur ,
non quae deleret Iovis Optimi Maximi templum , sed qua
praeclarius magnificentiusque deposceret .
Audisti Q. Minucium Rusum dicere , domi suae diversatum
esse Antiochum regent Syracusis : se illud scire ad istum esse delatum d se scire non redditum . Audisti , & audies omni e conventu Syracusano , qui ita dicant , sese audientibus , illud Iovi Optimo Maximo dicatum esse ab rege Antiocho , &consecratum . Si iudex non esses, & haec ad te delata res e1set : te potissimum hoc persequi , te petere , te agere oporteret . Quare non dubito , quo animo judex hujus criminis esse debeas , qui apud alium judicem multo acrior , quam ego
sum , actor accusatorque esse deberes.
XXXII. Vobis autem , Iudices , quid hoc indignius , aut quid minus ferendum videri potest ρ Verresne habebit domi 1uae candelabrum Iovis optimi Maximi e semmis auroque persectum Θ Cujus fulgore collucere , atque illustrari Jovis Optimi Maximi templum oportebat, id apud istum in ejusmodi conviviis constituetur , quae domesticis stupris flagitiisque flagrabunt 8 In istius lenonis turpissimi domo , simul cum caeteris Chelidonis hereditariis ornamentis , Capitolii ornamenta ponentur Z Quid huic sacri unquam sere, aut quid suisse religiosi putatis , qui nunc tanto scelere se obstrictum esse non
sentiat 3 qui in iudicium veniat , ubi ne precari quidem Jovem optimum Maximum , atque ab eo auxilium petere more omnium possit 8 a quo etiam dii immortales sua repetunt in
8 u. cai,.ie J fides Iovis Capitolini conis satis praerepto , dedicavit Q. Catulus , qui
flagravit anno Urbis 6 o. Eiiri restituenda sedebat in causa verris iudex. Ferearitis. curam sylla, tum Dictator, suscepit: eoque
467쪽
ACTIONIS II. LIBER IV. 46 Iin eo iudicio , quod hominibus ad suas res repetendas est constitutum P Miramur Athenis Minervam, Deli Apollinem , Iunonem Sami , Pergae Dianam , multos praeterea ab isto deos tota Asia , Graeciaque violatos , qui a Capitolio manus abstinere non potuerit ρ Quod privati homines de suis pecuniis ornant, Omaturique sunt, id C. Verres ab regibus ornari non est passus . Itaque hoc nefario scelere concepto , nihil postea tota in Sicilia neque sacri , neque religiosi esse ὸuxit. Ita sese in ea provincia per triennium gessit , ut ab isto non Ium hominibus, verum etiam diis immortalibus bellum indictum putaretur.
XXXIII. Segesta est oppidum pervetus in Sicilia , Iudices,
quod ab AEnea fugiente a Troia , atque in haec loca veniente , conditum esse demonstrant . Itaque Segestani , non solum perpetua societate atque amicitia , verum etiam cognatione secum populo Romano coniunctos esse arbitrantur . Hoc quom dam oppidum , cum illa civitas cum Poenis suo nomine , ac sua sponte bellaret, a Carthaginensibus vi captum atque dei tum est : omniaque quae ornamento urbi esse possent, Carthais ginem sunt ex illo loco deportata . Fuit apud Segestanos ex aere simulacrum Dianae , cum summa , atque antiquissima praeditum religione, tum sinsulari opere, artificioque perfectum . Hoc translatum Carthaginem , locum tantum , hominesque mutarat: religionem quidem pristinam conservabat. Nam propter eximiam pulchritudinem , etiam hostibus digna , quam 1anctissime colerent , videbatur . Aliquot saeculis post , P. Scipio bello Punico tertio Carthaginem cepit : qua in victoria videte hominis virtutem, diligentiam , ut 3c domesticis praeclarissimae virtutis exemplis gaudeatis , & eo majore odio dignam istius incredibilem audaciam iudicetis convocatis Siculis omnibus , quod diutissume , saepissimeque Siciliam vexatam a Carthaginensibus cognorat , jubet omnia conquiri : pollicetur , sibi magnae curae fore , ut omnia civitatibus , quae cujusque fuissent , restituerentur . Tum illa , quae quondam fuerant Himera sublata , de quibus antea dixi , Thermitanis sunt reddita : tum alia Ge-
468쪽
462 IN VERREM tensibus , alia Agrigentinis i in quibus etiam ille nobilis taurus , quem crudelissimus omnium tyrannorum Phalaris habuisse dicitur , quo vivos , supplicii causa , demittere homines , &subjicere flammam solebat . Quem taurum Scipio cum redderet Agrigentinis , dixisse dicitur : . equum esse illos cogitare , utrum esset Siculis utilius, suis ne servire , an populo Romano obtemperare : cum idem monumentum , & domesticae crudeliratis , & nostrae mansuetudinis haberent. XXXIV. Illo tempore Segestanis maxima cum cura haec ipsa Diana , de qua dicimus , redditur : reportatur Segestam :in suis antiquis sedibus summa cum gratulatione civium , &laetitia reponitur . Haec erat posita Segestae , sane excelsa in basi : in qua grandibus literis P. AFRICANI nomen erat inci
tum , eumque CARTHAGINE CAPTA RESTITUIssE , perscriptum . Colebatur a civibus d ab omnibus advenis visebatur . Cum
quaestor essem , nihil mihi ab illis est demonstratum prius. Erat admodum amplum , & excelsum signum cum stola : veruntamen inerat in illa magnitudine aetas, atque habitus virginalis . Sagittae pendebant ab humero : sinistra manu retineis
bat arcum e dextra ardentem facem praeserebat .
Hanc cum iste sacrorum omnium hostis , religionumque praedo vidisset : quasi illa ipsa face percussiis esset , ita flagrare cupiditate , atque amentia coepit. Imperat magistratibus iste , ut eam demoliantur , & sibi dent : nihil sibi gratius ostendit futurum . Illi vero dicere , id sibi nefas esse e seque cum summa religione , tum summo metu legum & judiciorum teneri. Iste tum petere ab illiς, tum minari, tum spem, tum metum ostendere . opponebant illi interdum nomen ,
fricani : donum populi Romani illud esse dicebant : nihil se
in eo potestatis habere , quod imperator clarissimus , urbe hostium capta , monumentum victoriae populi Romani esse voluisset . Cum iste nihilo remissius , atque etiam multo vehementius , instaret quotidie : res agitur in senatu . Vehementer ab omnibus reclamatur . Itaque illo tempore, ac primo istius adventu pernegatur . Postea , quidquid erat Oneris in nautis,
remigibusque exigendis , in frumento imperando , Segestanis,
469쪽
praeter caeteros , imponebat aliquanto amplius , quam serre possent . Praeterea magistratus eorum evocabat : optimum quemque , & nobilissimum ad se arcessebat : circum omnia provinciae fora rapiebat e singillatim unicuique calamitati so- re se denuntiabat : universam se funditus illam eversuriim esse civitatem minabatur . Itaque aliquando , multis malis, magnoque metu victi Segestani , praetoris imperio parendum esse decreverunt . Μagno cum luctu , & gemitu totiuς civitatis, multis cum lacrymis, & lamentati Ono virorum, mulierumque omnium , simulacrum Dianae tollendum locatur. XXXV. Videte quanta religione fuerit . Apud Segestanos repertum esse , Iudices , scitote neminem , neque liberum , neque servum , neque civem , neque peregrinum , qui illud signum auderet attingere . Barbaros quosdam Lilybaeo scitote advocatos esse operarios . Hi denique illud , ignari totius negotii , ac religionis, mercede accepta , sustuleriint. Quod cum ex oppido exportaretur , quem conventum mulierum factum esse arbitramini 3 quem fletum majorum natu quorum nonnulli etiam illum diem memoria tenebant , cum illa eadem Diana Segestam , Carthagine revecta , victoriam populi Romani reditu suo nuntiasset uam dissimilis hic dies illi tempori videbatur λ Tum imperator populi Romani , vir clarissimus, deos patrios reportabat Segestanis, ex urbe hostium recuperatos : nunc ex urbe sociorum praetor ejusdem populi turpissimus , atque impurissimus, eosdem illos deos nefario scelere auserebat . Quid hoc tota Sicilia est clarius, quam omnes Segestanas matronas , & virgines convenisse , cum Diana exportaretur ex oppido : unxisse unguentis ; complesse coronis,& floribus ; thure , odoribusque incensis, usque ad agri fines prosecutas esse 'Hanc tu tantam religionem , si tum in imperio propter cupiditatem , atque audaciam non pertimescebas, ne nunc quidem in tanto tuo, liberorumque tuorum periculo perhorrescis' uem tibi aut hominem , invitiς diis immortalibus , aut Uero deum , tantis eorum religionibus violatis , auxilio futurum
putas Θ Tibi illa Diana in pace , atque in otio religione
470쪽
nullam attulit Z quae , cum duas urbes, in quibus locata se rat , captas incensasque vidisset, bis ex duorum bellorum flamma , serroque servata est .' quae Carthaginensium victoria , loco mutato , religionem tamen non amisit : P. Africani virtute religionem simul cum loco recuperavit . Quo quidem scelere suscepto , cum inanis esset hasis , & in ea P. Africani
nomen incisum : res indigna , atque intoleranda videbatur omnibus , non solum religiones esse violatas , verum etiam P.
Africani, viri fortissimi , rerum gestarum gloriam , memoriam Virtutis , monumenta victoriae , C. Verrem sustulisse . Quod cum isti renuntiaretur de basi , ac literis , existimavit homines in oblivionem totius negotii esse venturos , si etiam ha- sun , tanquam indicem sui sceleris , sustulisset . Itaque tollendam istius imperio locaverunt : quae vobis locatio ex publicis
Segestanorum literis priore actione recitata est .
XXXVI. Te nunc , P. Scipio , te , inquam , lectissimum ,
ornatissimumque adolescentem appello : abs te officium tuum,
debitum generi & nomini , requiro, & flagito . Cur pro isto, qui laudem , honoremque familiae vestrae depeculatus est , pugnas 3 cur eum defensum esse vis 3 cur ego tuas partes sulci- Ipio 8 cur tuum onus sustineo λ M. Tullius P. Africani monumenta requirit : P. Scipio eum , qui it Ia sustulit , defendit.
Cum mos a majoribus traditus sit , ut monumenta . majorum ita suorum quisque defendat , ut ea ne ornari quidem nomine alieno sinat i tu isti aderis , qui non obtrusit aliqua ex Parte monumenta P. Scipionis, sed funditus sustulit , ac dele. uit 8 Qiusnam igitur , per deos immortales t tuebitur P. Scipionis memoriam mortui quis monumenta , atque indicia uirtutis, si tu ea relinquis, ac deseris ρ Neque solum spoliata illa patiere , sed etiam eorum spoliatorem , vexatoremque de
sendes 8 Adsunt Segestani, clientes tui , socii populi Romani,
atque amici : certiorem te faciunt , P. Africanum , Carthagine deleta , simulacrum Dianae majoribus suis restituisse : idque apud Segestanos ejus imperatoris nomine positum , ac dedicatum futue : hoc Verrem demoliendum, & asportandum , n menque omnino P. Scipioniς delendum , tollendumque curasse: Distiti be