장음표시 사용
481쪽
post , ubi, audisset, unde essent , statim certos homines in quinqueremi misisse, qui eos dentes reportarent. Itaque in his inscriptum literis Punicis suit : Regem Masinissam imprudentem
accepisse e re cognita , reponcndos , restituendosque curasse . Erat praeterea magna vis eboris, multa ornamenta , in quibus eburneae Victoriae , antiquo opere, ac summa arte periectae . Haec iste omnia, ne multis morer, uno impetu , atque uno nuntio per servos Venerios, quos ejus rei causa miserat , tollenda,
XLVII. Pro dii immortales t quem ego hominem accuso quem legibus, ac judiciali jure persequor 8 de quo vos sententiam per tabellam '' seretis ξ Dicunt legati Melitenses publice , spoliatum templum esse Iunonis: nihil istum in religiosiusmo fano reliquisse : quem in locum classes hostium saepe ac cesserint; ubi piratae sere quotannis hiemare soleant; quod neque praedo violarit antea , neque hostis attigerit, id ab uno
isto sic spoliatum esse , ut nihil omnino sit relictum. Hic
nunc aut iste reus , aut ego accusator , aut hoc judicium ainpellabitur Criminibus enim coarguitur , haud suspicionibus in judicium vocatur . Dii ablati , lana vexata , nudatae urbes reperiuntur. Earum autem rerum nullam sibi iste, neque in ficiandi '' rationem , neque defendendi facultatem reliquit e mmnibus in rebus coarguitur a me , convincitur a testibus, u getur consessione sua, manifestis in maleficiis tenetur : manet etiam , ac tacitus facta mecum sua recognoscit. Nimium mihi diu videor in uno genere versari criminum . Sentio , Iudices , occurrendum esse satietati aurium , anim rumque vestrorum . Quam ob rem multa praetermittam . Ad
ea autem , quae dicturus sum, reficite vos , quaeso , Iudices, per deos immortales, per eos i plos, de quorum religione iam diu dicimus , dum id ejus facinus commemoro , & prosero ,
88 P.. 1MAIam 3 Iudiem olim sententia et da locutio, Faetitiorem ea in remm .Heiam voce dicebant ; at L ius Cassiux tribunus vi, pro eis rea a cuius locutionis similes ain plebi, anno 616. tulit legem de suffragiis , liis quibusdam locis obseruauimus . Hatam. seu a ο/Iiamiam , qua sancitum est ut sentenis Vide sanctii Minervam lib. III. cap. s. titiae deinceps per tabellas ferremur . Ηιπtem Gerard. vossit in Aristareh. de Constructionestis . librum, cap. s3. Gravias. 89 Eartim autem rerum inMundia Notan-
482쪽
quo provincia tota commota est. De quo si paulo altius oris diri , ac repetere memoriam religionis videbor , ignoscite . Rei magnitudo me breviter perstringere atrocitatem criminis nons nit . XLVIII. Vetus est haec opinio , Iudices, quae constat ex antiquissimis Graecorum literis , atque monumentis , insulam Siciliam totam esse Cereri, & Liberae consecratam . Hoc cum caeterae gentes sic arbitrantur, tum ipsis Siculis tam persuasum est, ut animis eorum insitum , atque innatum esse videatur . Nam & natas esse has in his locis deas, & fruges in ea terra primum repertas arbitrantur :& raptam esse Liberam, quam eandem Proserpinam vocant, ex Ennensium nemore : qui locus , quod in media est insula situs , umbilicus Siciliae nominatur . Quam cum investigare , & conquirere Ceres vellet, dicitur inflammasse taedas iis ignibus , qui ex AElnae vertice erumpunt: quas sibi cum ipsa praeserret , orbem omnium pe
Enna autem , ubi ea , quae dico , gesta esse memorantur, est loco princelso , atque edito : quo in summo est aequata Mgri planities , & aquae perennes . Tota vero ab omni aditu circumcisa , atque dirempta est . Quam circa lacus, lucique sunt plurimi , & laetissimi flores omni tempore anni: locus ut ipse raptum illum virginis , quem iam a pueris accepimus, declarare videatur. Etenim propter est spelunca quaedam , comversa ad aquilonem , infinita altitudine , qua Ditem patrem ferunt repente cum cursu extitisse , abreptamque ex eo loco virginem secum asportasse , & subito non longe a Syracusis penetrasse sub terras , lacumque in eo loco repente extitisse :ubi usque ad hoc tempus Syracusani festos dies anni vertarios
agunt, celeberrimo virorum , mulierumque conventu .
XLIX. Propter huius opinionis vetustatem , quod eorum in his locis vestigia , ac prope incunabula reperiuntur deorum , mira quaedam tota Sicilia privatim , ac publice religio est Cereris Ennensis. Etenim multa saepe prodigia vim ejus, numenque declarant: multis saepe in dissicillimis rebus praesens auxilium ejus oblatum est : ut haec insula ab ea non solum dili
483쪽
gi, sed etiam incoli, custodirique videatur. Nec solum Siculi , verum etiam caeterae gentes, nationesque , Ennensem Cererem maxime colunt. Etenim , sit Atheniensium sacra summa cupiditate expetuntur, ad quos Ceres in illo errore venisse diiscitur , frugesque attulisse : quantam eme religionem convenit eorum , apud quos eam natam essὸ , & fruges inveni sila constat 3 Itaque apud patres nostros, atroci ac dissicili reipublicae tempore , cum , Tib. Graccho occiso , magnorum periculorum metus ex ostentis portenderetur , P. Mucio , L. Calpurnio consulibus, aditum est ad libros Sibyllinos : in quibus inventum est, Cererem antiquissimam placari oportere . Tum ex amplissimo collegio decemvirali sacerdotes populi Romani , cum esset in urbe nostra Cereris pulcherrimum , & magnificentissimum templum , tamen usque Ennam profecti sunt . Tanta enim eis rat auctoritas , & vetustas illius religionis , ut , cum illuc irent , non ad aedem Cereris, sed ad ipsam Cererem proficisci
viderentur. Non obtundam diutius: etenim iamdudum vereor, ne Oratio mea , aliena ab iudiciorum ratione , & quotidiana dicendi consuetudine esse videatur . Hoc dico , hanc ipsam Cererem , antiquissimam , religiosissimam , principem omnium sacrorum , quae apud omnes gentes, nationesque fiunt, a C. Verre ex suis templis, ac sedibus esse sublatam . Qui accessistis Ennam , vidistis simulacrum Cereris e marmore , & in altero templo , Liberae. Sunt ea perampla, atque praeclara , sed non ita antiqua . Ex aere fuit quoddam modica amplitudine , ac singulari opere , cum facibus , perantiquum , omnium illorum , quae sunt in eo sano, multo antiquissimum . Id sustulit ; ac tamen eo contentus non fuit . Ante aedem Cereris, in aperto , ac propatulo loco signa duo sunt , Cereris unum, alterum Triptolemi , & pulcherrima, & perampla . His pulchritudo periculo , amplitudo saluti fuit, quod eorum demolitio, atque asportatio perdissicilis videbatur. Insistebat in manu Cereris dextra simulacrum pulcherrime factum victoriae : hoc iste esigno Cereris avellendum, asportandumque curavit . L. Qui tandem istius animus est nunc in recognitione sce- Tom. IV. Ο o o Ierum
484쪽
Ierum suorum , cum ego ipse in commemoratione eorum non solum animo commovear, verum etiam corpore perhorrescam 8
Venit enim mihi sani , loci, religionis illius in mentem : ver
santur ante oculos omnia : dies ille, quo ego Ennam cum venissem , praesto mihi sacerdotes Cereris cum insulis, ac vera benis fuerunt: concio , conventusque civium .' in quo ego cum loquerer, tanti fictus, gemitusque fiebant, ut acerbissimus tota urbe luctus versari videretur . Non illi decumarum imperia , non bonorum direptiones, non iniqua judicia, non importunissimas illius libidines, non Vim, non contumelias, quibus operti, oppressique erant, conquerebantur: Cereris numen , sacrorum vetustatem , fani religionem , illius sceleratissimi, atque audacissimi supplicio expiari volebant : omnia se caetera pati, ac negligere dicebant. Hic dolor erat tantus, ut Verares , alter Orcus, venisse Ennam , & non Proserpinam asporatasse, sed ipsam abripuisse Cererem videretur . Etenim urbs illa non urbs videtur , sed fanum Cereris esse . Habitare apud sese Cererem Ennenses arbitrantur : ut mihi non cives illius civitatis, sed omnes sacerdotes, omnes accolae , atque antistites Cereris esse videantur.
Ennae tu simulacrum Cereris tollere audebas 8 Ennae tu de manu Cereris Victoriam deripere , & deam deae detrahere coinnatus es λ Quorum nihil violare , nihil attingere ausi sunt, in quibus erant omnia, quae sceleri propiora sunt, quam religioni . Tenuerunt enim P. Popillio, P. Rupilio consulibus, illum locum servi fugitivi, barbari , hostes. Sed neque tam servi illi dominorum , quam tu libidinum e neque tam fugitivi illia dominis, quam tu a jure , & a legibus: neque tam barbari lingua , & natione illi, quam tu natura, & moribus: neque illi tam hostes hominibus, quam tu diis immortalibus. Quae deprecatio est igitur ei reliqua , qui indignitate servos ,
temeritate sugitivos , scelere barbaros , crudelitate hostes vicerit pLI. Audistis Theodorum , & Numinium , & Nicasionem, legatos Ennenses, publice dicere , sese a suis civibus haec habere mandata, ut ad Uerrem adirent, & eum simulacrum Cereris,
485쪽
reris, & Victoriae reposcerent. Id si impetrassent, tum ut m rem veterem Ennensitum conservarent; publice in eum tametsi vexasset Siciliam ) tamen, quoniam liaec a majoribus coninstituta accepissent, testimonium ne quod dicerent. Sin autem ea non reddidisset, tum ut judicio adessent , tum uti de ejus injuriis judices docerent, sed multo maxime de religione que
rerentur . Quas illorum querimonias nolite , per deos immortales, aspernari : nolite contemnere , ac negligere, Iudices. Aguntur injuriae sociorum : agitur vis legum: agitur exilii matio, veritasque judiciorum . Quae sunt omnia permagna: Verum illud maximum . Tanta religione obstricta tota provincia est : tanta superstitio ex illius facto mentes omnium Siculorum occupavit, ut, quaecunque accidant publice , vel privati m incommoda , propter eam causam scelere istius evenire
Audistis, Centuripi nos, Agyrinenses, Catinenses, Herbi tenses, Ennentes , complures alios, publice dicere , quae solitudo
esset in agris, quae vastitas, quae fuga aratorum , quam desse ta , quam inculta , quam relicta omnia . Ea tametsi istius multis Sc variis injuriis acciderunt a tamen haec una causa in
opinione Siculorum plurimum valet , quod , Cerere violata , omnes cultus , fructusque Cereris in his locis interiisse arbi trantur . Medemini religioni sociorum , Iudices: conservate vestram . Neque enim haec externa vobis est religio , neque alisna . Quod si esset , si suscipere eam nolletis: tamen in eo , qui violasset, sancire vos velle oporteret. Nunc Vero in comis muni omnium gentium religione , inque his sacris, quae majores nostri ab exteris nationibus adscita , atque arcessita cois luerunt : quae sacra , ut erant re vera, sic appellari Graeca voluerunt : negligentes, ac dissoluti si cupiamus esse, qui possisemus 3
LII. Unius etiam urbis, Omnium pulcherrimae, atque o natissimae, Syracusarum direptionem commemorabo , & in m dium proferam , Iudices: ut aliquando totam hujus generis rationem concludam , ac definiam . Nemo sere vestrum est,
quin , quemadmodum captae sint a M. Marcello Syracusis, O o o a saepe
486쪽
saepe audierit, nonnunquam etiam in annalibus legerit . Con serie lianc pacem cum illo bello : hujus praetoris adventum , cum illius imperatoris victoria : hujus cohortem impuram , cum illius exercitu invicto : hujus libidines , cum illius continentia : ab illo , qui cepit , conditas ; ab hoc , qui constitutas accepit, captas dicetis Syracusas. Ac jam illa omitto , quae disperse a me multis locis dicentur , ac dicta sunt : forum Syracusanorum , quod introitu Ma celli purum a caede servatum eli, id adventu Verris Siculorum innocentum sanguine redundasse : portum Syracusanorum , quitum Sc nostris classibus , & Carthaginensium clausus suisset, eum , isto praetore , Cilicum myoparoni, praedonibusque patuisse . Mitto adhibitam vim ingenuis, matres-samilias violatas: quae tum , urbe capta , commissa non sunt, neque odio hostili , neque licentia militari , neque more belli, neque jure victoriae: mitto , inquam , haec omnia , quae ab isto per triennium persecta sunt. Ea, quae conjuncta cum illis rebus sunt , de quibus antea dixi , cognoscite . Urbem Syracusas maximam esse Graecarum urbium , pulchem rimamque omnium , saepe audiitis . Est , Judices , ita , ut dicitur . Nam & situ est cum munito , tum ex omni aditu, vel terra , vel mari , praeclaro ad aspectum : & portus habet prope in aedificatione, aspectuque urbis inclusos : qui cum divem sos inter se aditus habeant, in exitu conjunguntur , & consuunt . Eorum conjunctione pars oppidi , quae aphellatur insula , mari disjuncta angusto , ponte rursum adjungitur, & com
LIII. Ea tanta est urbs, ut ex quatuor urbibus maximis Constare dicatur : quarum una est ea , quam dixi, insula : quae duobus portubus cincta , in utriusque portus ostium, aditum- quo proiecta est: in qua domus est, quae regis Hieronis fuit, qua praetores uti solent . In ea sunt aedes sacrae complures: ssed duae, quae longe caeteris antecellunt; Dianae una; & alte- τὸ , quae fuit ante istius adventum ornatissima , Minervae . In hac insula extrema est fons aquae dulcis, cui nomen Arethusa
ζst, incredibili magnitudine , plenissimus piscium : qui fluctu
487쪽
totus operiretur , nisi munitione, ac mole lapidum a maia disjunctus esset. Altera autem est urbs Syracusis , cui nomen Acra lina est: in qua sorum maximum, pulcherrimae porticus, ornatissimum prytaneum '', amplissima est curia , templumque egregium Iovis Olympii , caeteraeque urbis partes una lata via perpetua, multisque transversis divisae, privatis aedificiis contianentur . Tertia est urbs, quae , quod in ea parte Fortunae fanum antiquum fuit, Tycha '' nominata est : in qua & gymnasium amplissimum est; & complures aedes sacrae : coliturque ea pars, & habitatur frequentissime . Quarta autem est urbs, quae quia postrema aedificata est , Neapolis '' nominatur : quam ad 1ummam theatrum est maximum : praeterea duo templa sunt egregia, Cereris unum , alterum Liberae e signumque Apollinis , qui Temenites 'in vocatur, pulcherrimum , & maximum: quod iste si portare potuisset, non dubitasset auferre .
LIV. Nunc ad Marcellum revertar, ne haec a me sine causa commemorata esse videantur : qui cum tam praeclaram ur
bem vi , copiisque cepisset , non putavit ad laudem populi
Romani hoc pertinere , hanc pulchritudinem , ex qua praesertim nihil periculi ostenderetur, delere , & extinguere . Itaque aedificiis omnibus , publicis Sc privatis , sacris & profanis, sic pepercit, quasi ad ea defendenda cum exercitu , non expugnam da venisset. In ornatu urbis habuit victoriae rationem , habuit humanitatis. Victoriae putabat esse, multa Romam deportare, quae ornamento urbi esse possent: humanitatis, non plane sp liare urbem , praesertim quam conservare voluisset . In hac partitione ornatus, non plus victoria Marcelli populo Romano appetivit, quam humanitas Syracusanis reservavit. Romam quae asportata sunt , ad aedem Honoris, atque Virtutis, item
que aliis in locis videmus. Nihil in aedibus , nihil in hortis posuit, nihil in suburbano : putavit, si urbis omamenta do
m Prytantum 4 Prytanea craecorum erant Vestae sacra , in cuius honorem perpetuus ibi ignis fovebatur. Nulla autem v s sui e tota Graecia , quae suum prytaneum non haberet .vid. Casauh. ad Athen. xv. I p. & E etati SPanhemii dissertationem de VeIla & Potaneis . Idem . oi Dcha J A Graeo , Fortunae ma
488쪽
mum suam non contulisset , ' domum suam ornamento urbi futuram . Syracusis autem permulta , atque egregia reliquit: deum vero nullum violavit, nullum attigit. Conserte Verrem: non ut hominem cum homine comparetis , ne qua tali viro
mortuo fiat injuria : sed ut pacem cum bello ; leges cum vi ;sorum , & iurisdictionem cum serro & armis; adventum , Sccomitatum cum exercitu , & vi floria conseratis. LV. R des Minervae est in insula , de qua ante dixi r quam Marcellus non attigit: quam plenam, atque ornatam reliquit: quae ab isto sic spoliata , atque direpta est, non ut ab hoste aliquo, qui tamen in bello , religionum, & consuetudinis jura retineret, sed ut a barbaris praedonibus vexata esse videatur . Pugna erat equestris Agathoclis regis in tabulis picta praeclare t his autem tabulis interiores templi parietes vestiebantur . Nihil erat ea pictura nobilius: nihil Syracusis, quod magis visendum putaretur . Has tabulas M. Marcellus, cum omnia illa victoria sua profana secisset, tamen religione impeditus non attigit. Iste , cum illa iam , propter diuturnam pacem , fidelitatemque populi Syracusani , sacra , religiosaque accepisset , omnes eas tabulas abstulit: parietes, quorum ornatus tot secula manserat, tot bella effugerat, nudos , ac deformatos reliquit . Et Marcellus, qui , si Syracusas cepisset , duo templa se Romae dedicaturum voverat, id, quod erat aedificaturus, his rebus ornare , quas ceperat , noluit: Verres, qui non Honori , neque Virtuti, ut ille , sed Veneri, R Cupidini vota deberet , is Minervae templum spoliare conatus est . Ille deos deorum spoliis ornare noluit: hic ornamenta Mine vae virginis in meretriciam domum transtulit . Viginti &. ω-Ptζm praeterea tabulas pulcherrime pictas , ex eadem aede sustulit : in quibus erant imagines Siciliae retrum , ac tyranno rum , quae non solum pictorum artificio delectabant, sed etiam commemoratione hominum , & cognitione formarum . Ac Videte, quanto tetrior hic tyrannus Syracusanus '' fuerit, quam
489쪽
quisquam superiorum ; cum illi tamen ornarint templa deorum
immortalium : hic etiam deorum monumenta , atque ornamenta sustulerit. LVI. Iam vero quid ego de valvis illius templi commemorem 8 Vereor , ne haec qui non viderunt, omnia me nimis augere, atque ornare arbitrentur : quod tamen nemo suspicari debet, tam esse me cupidum, ut tot viros primarios velim , praesertim ex iudicum numero , qui Syracusis fuerint, qui haec viderint, esse temeritati , & mendacio meo conscios. Confirmare hoc liquido, Iudices, possiam , Valvas magnificentiores, ex auro , atque ebore persectiores nullas unquam ullo templo fuisse . Incredibile dictu est , quam multi Graeci de valvarum harum pulchritudine scriptum reliquerint . Nimium sorsitan haec illi mirentur, atque efferant. Esto : veruntamen honestius cst reipublicae nostrae, Iudices , ea , quae illis pulchra esse videantur , imperatorem nostrum in bello reliquisse , quam prae torem in pace abstulisse. Ex ebore diligentissime persecta argumenta erant in valvis 'Τ : ea detrahenda curavit omnia . Gorgonis os pulcherrimum , crinitum anguibus , revellit , a,
que abstulit : & tamen indicavit , se non solum artificio , sed etiam pretio , quaestuque duci . Nam bullas aureas omnes ex his valvis, quae erant & multae, & graves, non dubitavit a ferre : quarum iste non opere delectabatur, sed pondere . Itaque ejul modi valvas reliquit, ut quae olim ad Ornandum te misplum erant maxime , nunc tantum ad claudendum factae esse videantur . Etiamne gramineas hastas 'ε ὶ vidi enim vos in
os Autimenta evant in varois J Areum vis NMIacioram qni .mpesso dente adpetit,eta eodem modo dicuntur ut fieria r quibus 1 se argumenta se seestriss Ieurrat. te. aliqua signifieatur, & de re quapiam fit sie & sab. Io. ibidem , necnon eius leni existimariri . virgil. lib. vii. veth 68o , libri Lb. x s. sed & Cie. de Inventi Rhet Turni arma describens r I. ro. A eumentum es ficta res, qua tamen At levem elνpetiis Asiatis eoru bus Io feν. partiit. Sed hie ajgumenta sunt historiae Aia.. in niueas, iam seris obsita , iam bos, sue vera , sive fictae, in ebore sculptae . Uec A flumentum ingens o ec os vivitiis apud suet. Tib. M. Parrhasii quoque raδώ- Argus . Iam , in qua Meles με Atalanta ora mo istera Quem in locum servius interpres, Araumem tuν, Iegatam suei vis conlisiona , &e. Gra tum , ait 4 fabulas , ut Cicero , Auramenta e. vius. eant . varvis, e e. Hotom. sane argumen- οε Etiamne ramineas fi Iaa JI Gramiuea , tum sabulam esse non solum ostendit Phae. ut recit , dicebantur , quod iis in grainine &drus lib. Iv. lib. 7 et campo se exercere solerent. Nam ut Maro
490쪽
Iaoc non minime, cum testes dicerent, commoveri , quod earant hujusmodi , ut semel vidisse satis esset : in quibus neque manu factum quidquam , neque pulchritudo erat ulla , sed tan tum magnitudo incredibilis, de qua vel audire satis esset niamium , videre plus quam semel . Etiamne id concupisti pLVII. Nam Sappho , quae sublata de Prytaneo est, dat tibi justam excusationem, prope ut concedendum , atque ignoscendum esse videatur. Silanionis '' opus tam persectum , tam elegans , tam elaboratum, quisquam non modo privatus , sed populus potius haberet , quam homo elegantissimus , atque eruditissimus Verres ' Nimirum contra dici nihil potest . Nostrum enim unusquisque, qui tam beati, quam iste est , non sumus, tam delicati esse non possumus : si quando aliquid istiusmodi videre volet, eat ad aedem Felicitatis, ad monumem tum Catuli, in porticum Metelli .' det operam , ut admittatur in alicujus illorum Tusculanum : spectet forum ornatum , si quid iste suorum aedilibus accommodavit . Verres haec habeat domi 8 Verres ornamentis fanorum , atque oppidorum habeat plenam domum , villas resertas ' Etiamne hujus operarii studia , ac delicias, Iudices, perferetis Τ qui ita natus est , ita educatus, ita factus Sc animo , & corpore, ut multo appositior ad deserenda, quam ad auferenda signa esse videatur .
Atque haec Sappho sublata quantum desiderium sui reliquerit , dici vix potest. Nam cum ipsa fuit egregie facta, tum epigramma Graecum pernobile incisum habuit in basi , quod lite eruditus homo , & Graeculus , qui haec subtiliter judicat, qui solus intelligit, si unam literam Graecam scisset, certe non1ustulisset. Nunc enim quod inscriptum est inani in basi , declarat , quid fuerit, & id ablatum indicat. Quid λ signum Paeanis ex aede AEsculapii , praeclare factum, sacrum, & religiosum, non siistulisti Z quod omnes propter
pulchritudinem visere , propter religionem colere solebant. Quid ρ ex aede Liberi simulacrum Aristet non tuo imperio palam
pramineam palaectram vocavit, qua in gra- mine velitarentur . Nisas. uitae hic alio mine exercetur . Para iis mana eis exerient rum somnia
membra potabis, eodem quoque m o appe, o siuisisti a J De quo vide plin. Hist. lari reor hastas gramineas , quibus in gra- Nat. 34. 3. & quae ibi notat Cl. Hard.