장음표시 사용
611쪽
sibi expensa pecunia lata sit , acceptaque relata: quasi id aliter fieri oportuerit. Cum omnia ita facta essent, quemadmodum nos defendimus, Caesennia landum possedit , locavitque : neque ita multo post A. Caecinae nupsit. Ut in pauca conseram , testamento facto mulier moritur. Facit heredem ex deunce , & semuncia Caecinam : ex duabus sextulis M. Fulcinium 3', libertum superioris viri : u butio sextulam asper git. Hanc sextulam illa mercedem isti esse voluit assiduitatis,& molestiae , si quam susceperat . Iste autem hac sextula se
ansam retinere omnium controversiarum putat.
VII. Jam principio ausus est dicere, non posse heredem esse Caesenniae Caecinam: quod is deteriore iure esset, quam caeteri cives, propter incommodum Volaterranorum , calami tatemque civilem . Itaque homo timidus , imperitusque , qui neque animi , neque consilii satis haberet , non putavit esse tanti hereditatem , ut de civitate in dubium veniret. Concessit, credo , aEbutio , quantum vellet , de Caesenniae bonis ut haberet : immo , ut viro forti , ac sapienti dignum fuit , ita calumniam , stultitiamque obtrivit , ac contudit. In possessione bonorum cum esset ' , & cum ipse sextulam suam nimium exaggeraret , nomine heredis arbitrum familiae
erciscundae postulavit. Atque illis paucis diebus, posteaquam videt nihil se ab A. Caecina posse , litium terrore , abradere: homini Romae in foro denuntiat, landum illum , de quo ante dixi, cuius istum emptorem demonstravi fuisse , mandatu Tom. IV. G g g g Caesen-
13 sibi exp/no J Expenso pecunia νefertων , etiam qua adnumerata non est a ut eum aliis eui tes addicta est certo pretio, arcentarius expensam illi tantam peeuniam refert: eum hoe tantum siniscet, ab illo deberi. Sensuqnunc qui sit , opinor non obseurum est . I
24. Ex obtis sexitiIis M. FωIeἰis uni J Sex. tuta est sexta pars unciae . Dividitur heredi. tas in duodecim uncias, quae sunt partes hereditatis r unaquaeque uncia in sev sextulas. De hoe loeo multis Budaeus lib. I. de asse. P sejatius. as Propteν ineommodum 'Iar/Hanoνtim JIL Sylla rerum potitus Italiae muniet piis eivitatem ademit. cita in oratione pνο mnio. L υἰtit. Appiantis. Hoc praeter alia eam vim habebat, ut nemo ex iis municipiis hereditatem a populo Romano posset aeeipere . Volaterras autem biennium obsessas , & iis renibus iniuriis a Sylla dictatore affectas , notum est ex historia . sed huie loco respondet postea Cicero copiose. Halom.
ad caumniam J Improbae litis terrorem &stultitiam prostravit. Palpνat. ar In pus si e bonorum eum esset J Mora tua initur fructuaria , consessim , tanquam eon solidatione facta , & pleno iure dominus
eius sundi possessionem naturalem apprehen derat . Nam antea civiliter tantum posside bat , eiam usurstictus possessionem non imp diat. I. pen. D. acq. po L. Horomam
612쪽
ces - γ R A T I OCaesenniae , suum esse , seque sibi emisse . Quid ais ' Istius illo fundus est , quem sine ulla controversia quadriennium, hoc est, ex quo tempore fundus veniit , quoad vixit , possedit Caesenni az Usus enim , inquit, ejus, & fructus fundi , testamento
viri, suerat Caesenniae . Cum hoc novae litis genus tam malitiose intenderet, placuit Caecinae , de amicorum sententia constituere , quo die in rem praefentem veniretur ' , & de lando Caecina moribus deduceretur ''. Colloquuntur. Dies ex utriusque commodo si mitur . Caecina cum amicis ad diem venit in castellum Axiam:
ex quo loco fundus is, de quo agitur, non longe abest. Ibi ςertior sit a pluribus, homines permultos, liberos , atque sese vos, coegisse & armasse JEbutium . Cum id partim mirarentur , partim non crederent : ecce ipse Atibulius in castellum Venit . Denuntiat Caecinae se armatos habere : abiturum eum non esse , si accessisset. Caecinae placuit, & amicis , quoad videretur salvo capite fieri posse , experiri . Tum de castello descendunt : in fundum proficiscuntur: videtur temere commisissum . Verum , ut opinor , hoc fuit causae . Tam temere istum re commissurum , quam Verbis nuntiabatur, nemo putavit.
VIII. Atque iste ad omnes introitus, qua adiri poterat non modo in eum landum , de quo controversa fuerat , sed etiam in illum proximum , de quo nihil ambigebatur , armatos homines opPonit . Itaque primo cum in antiquum sundum ingredi vellet , quod ea proxime accedi poterat : frequentes armati obstiterunt.
Quo loco depulsus Caecina , tamen , qua potuit , ad eum
fundum prosectus est , e quo ex conventu vim fieri )' oportebat . Ejus autem standi extremam partem oleae directo ordine definiunt. Ad eas cum accederetur, iste cum omnibus co
18 In stem ρν senum mensrettie I Dictum interdictum postularet . Nevi. Budaeus in Pan. est iam antea, moris suisse , ut Iii possessio- desis exponit , locum oculo ae digito des. num controversis uterque adversarius aliquot inare , id veteribus esse ira νem praesentem homines advocaret, cum quibus in fundum, peiauei. de quo controversa esset , proseisceretur ao Μον; ιt d Itieerasti. I vide supra, hulbique illis praesentibus vis sine armis per ius orationis cap. I. si mralaticinem feret: ut alter ex iis, qui scin 3o ΕΨ eani niti υim feri J Vim illam u- licet naturaliter non possidebat , ipsis postea statam , quae dieii causa & per simulationem testibu uti posset de fundo se deiectum : & sebat. Ηοtomanus.
613쪽
PRO A. C AE C I N A. 6 piis praesto fuit , servumque suum , nomine Antiochum , ad
se vocavit , & clara voce imperavit , ut eum , qui illum olearum ordinem intrasset , occideret . Homo , mea sententia , prudentissimus Caecina , tamen in hac re plus mihi animi , quam consilii videtur habuisse . Nam cum & armatorum multitudinem videret , & eam vocem A butii , quam commemoravi , audisset ; tamen accessit propius , Sc jam ingrediens intra finem ejus loci, quem oleae terminabant, impetum armati Antiochi , caeterorumque tela atque incursus refugit . Eodem tempore se in fugam conserunt una amici , advocatique ejus , metu perterriti , quemadmodum illorum testem dicere audistis. His rebus ita gestis, P. Dolabella praetor interdixit, ut est consuetudo , De mi , hominibus armatis , sine ulla exceptione δ' , tantum , ut, unde dejecisset, restitueret. Restituitu 1e te dixit '' . Sponsio iacta est Τ . Hac de sponsione vobis judicandum est. IX. Maxime suit optandum Caecinae, Recuperatores, ut comtroversiae nihil haberet : secundo loco , ut ne cum tam improbo homine : tertio , ut cum tam stulto haberet . Etenim
non minus nos stultitia illius sublevat , quam laedit improbitas . Improbus fuit, quod homines coegit, armavit: coactis, armatisque vim secit. Laesit in eo Caecinam . Sublevavit ibidem . Nam in eas ipsas res , quas improbissime fecit , testimonia sumpsit, & eis in caula testimoniis utitur. Itaque mihi certum est, Recuperatores, antequam ad meam de sensionem , meosque testes venio , illius uti consessione Itestimoniis . Quid confitetur , atque ita libenter confitetur,
3 a sine tilia exeeptione I Id est , pure ae tutelli 'i volebat, quas edi Elci atque imperio simpliciter decreuit ut restitueret. neque ad. maioriέ , cui civem in M. te parere Moorte-didit, cum ciciva pol deret. Sed siue poss- uat, paruisset. Cum enim sub ea conditione deret , sue non possideret , restitui iussit . effet restituere iussus, s deiee si, non deie-Quod planum erit insta. Dem. cisse se contendebat o eoque praetoris i inpe-31 Rest, Mire se dixit J Quod stes itis se se rio & interdisci morem gemite. Idens. dixιt, non se accipiendum est, quasi temera 33 DO O sa io et J A Caecina r Si restisa in fundum litigiosum reduvisse Caecinam tutus sum e et edi cto pro tori . Ab 'Ehutia Icontenderet . Hoc enim saltatri esse ex ora. Nisi ex editio Caecinam restitui . Recuperatione intelligitur . Sed hoc eam vim habet, torex iudieare debebant , fueritne restitutu quas diueret ν 'Auere viais d.b. e. Hic enim Caecina , an non . Quae est constitutio ca mox fuit in istis sponsonthus , ut restituere sae. Ferratius. iulsus statim se redituisse diceret . Quod ira
614쪽
6o8 ORATIO ut non solum fateri , sed etiain profiteri videatur, Recuperatores 8 Convocavi homines: coegi : armavi : terrore mortis,
ac periculo capitis , ne accederes , obstiti : surro , inquit ferro , & hoc dicit in judicio te rejeci , atque perterrui. Quid e testes quid ajunt Z P. Vetilius , propinquus bEbutii , se
δὴ butio cum armatis servis venisse advocatum . Quid praeterea Τ suisse complures armatos. Quid aliud e minatum esti JΕ-butium Caecinae. Quid ego de hoc teste dicam , nisi hoc , Re- cuperatores , ut idcirco non minus ei credatis , quod homo minus idoneus habetur: sed ideo credatis, quod ex illa parte id dicit, quod illi causae maxime est alienum λA. Terentius, alter testis, non modo AEbutium , sed etiam seipsum arguit . In AEbutium hoc dicit , armatos homines fuisse: de se autem hoc praedicat , Antiocho , bEbutii servo, imperasse , ut in Caecinam advenientem cum serro invaderet. Quid loquar amplius hoc de homine ρ in quem ego dicere , cum rogarer a Caecina, nunquam volui, ne arguere illum rei capitalis viderer : de eo dubito nunc , quomodo aut loquar , 'aut taceam , cum ipse hoc de se juratus praedicet . Deinde L. Caelius non solum abutium cum armatis dixit fuisse compluribus , verum etiam cum advocatis perpaucis eo venisse Caecinam . De hoc ego teste detraham; cui aeque , atque meo testi , ut credatis , postulo ΤX. P. Memmius secutus est , qui suum non parvum beneficium commemoravit in amicos Caecinae , quibus sese viam per fratris sui landum dedisse dixi δ' , qua effugere possent , cum essent metu omnes perterriti . Huic ego testi gratias agam , quod & in re misericordem se praebuit, & in testimonio religiosum . A. Attilius, δc ejus filius L. Attilius, & armatos ibi sui Lse , & se suos armatos adduxisse dixerunt . Etiam hoc amplius : cum 2Ebutius Caecinae malum minaretur, ibi tum Caecinam postulasse , ut moribus deductio fieret . Hoc idem P.
Rutilius dixit, & eo libentius dixit , ut aliquo in judicio ejus
34 Diai J Ita nostri omnes . Sed M. Ant. Ferratius, diale r quod verius crediderim.
615쪽
ius testimonio creditum putaretur . Duo praeterea testes nihil de vi , sed de re ipsa , atque emptione fundi dixerunt e P. Caesennius , auctor fundi Τ, non tam auctoritate gravi, quam corpore e & argentarius Sex. Clodius , cui nomen est Phormio , nec minus niger 'ρ , nec minus confidens , quam ille
Terentianus est Phormio , nihil de vi dixerunt , nihil praeterea , quod ad vestrum iudicium pertineret.
Decimo vero loco testis expectatus, & ad extremum re se
vatus , dixit , senator populi Romani , splendor ordinis, de
cus , atque ornamentum judiciorum , exemplar antiquae religionis , Fidiculanius Falcula : qui cum ita vehemens, acerque Venisset, ut non modo Caecinam perjurio suo laederet, sed etiam mihi videretur irasci ; ita eum placidum , mollemque reddidi , ut non auderet , sicut meministis , iterum dicere , quot millia flandus suus abesset ab urbe . Nam cum dixisset minus abesse LIII δ' , populus cum risu acclamavit , ipsa eL se . Meminerant enim omnes, quantum in Albiano judicio in accepi siet. In eum quid dicam , nisi id , quod negare non possit 8 venisse in consilium publicae quaestionis ', cum ejus consilii judex non esset : & in eo consilio , cum causam non audisset,
& potestas esset ampliandi , dixisse , sibi liquere : dum incogni
ta re iudicare voluisset, maluisse condemnare, quam absolvere : cum , si uno minus damnarent '' , condemnari reus non
posset , non ad cognoscendam causam , sed ad explendam damnationem praesto fuisse . Utrum gravius aliquid in quempiam dici potest , quam ad hominem condemnandum , quem nunquam
quippe heres Casenniae. Femt,iat. Albiani oppi ante i , quem A. Cluentius ve-36 Mintis ni/ὸν J uuam ille servus , qui nescii accusi h. t. Nolomais. Phormionis persoriam aetebat. Irim. 30 Iis eοὐιium publiea quaestisnis 3 In γ Miriss a-us. LlII. J Nihil propemodum consessum iudicum. Passerat. hic muro . Lego LM. Poterat intelligi pas 4ci si tino minua damnarent 4 Frant itidia Itium a poterat nυmmum , ut hie populus ces in I. ut ex Cluentiana intelli itur &iocan intelligit . Minus LM. responderat sexdeeim corrumpendri Flius Staienus iudex Falcula o id erat populo XL millia , quia ipse decimu septimus susceperati cum unux tot millia nummum in illo iudidio accepe- deesset , C. Fidiculani ua Faleuia ad cor rat, ut apparet in defensione Cluentii a qua plendam oppianici damnationem dicebatur in oratione tamen , dum cauta inservit Ci. erse suppostus. Haramantia iacero , Purgat Falculam . P. Faber . .
616쪽
6io ORAT IO quam vidisset, neque audisset, adductum pretio este 3 An ce tius quidquam objici potest , quam quod is , cui objicitur,
ne nutu quidem infirmare conatur Z Verumtamen is testis, ut facile intelligeretis , cum non adfuisse animo , cum ab illis causa ageretur, testesque dicerent , sed tantii per de aliquo reo cogitasse ' : cum omnes ante eum dixissent testes , armatos cum 2Ebutio fuisse complures ; solus dixit non suisse . Visiis est mihi primo veterator intelligere praeclare , quid causa Optaret: Sc tantummodo errare, quod omnes testes infirmaret, qui ante eum dixissent i cum subito ecce idem , qui solet,1 uos solos servos armatos fuisse dixit XI. Quid huic tu homini faciasὶ nonne concedas interdum, ut excusatione summae stultitiae , summae improbitatis odium deprecetur λ Utrum , Recuperatores , his tellibus non credidistis, cum , quid liqueret, non habuistis Τ At controversia non erat, quin verum dicerent. An in coafla multitudine , in armis , in telis , in praesenti metu mortis , perspicuo periculo caedis , dubium vobis fuit , uirum esse vis aliqua videretur,
necne J Quibus igitur in rebus vis intelligi potest , si in his non intelligetur ' An vero illa defensio vobis praeclara visa est Τ Non dejeci , sed obstiti Non enim te sum passiis insundum ingre)i e sed armatos homines opposui : ut intelligeres, si in fundo pedem posuisses, statim tibi esse pereundum. Quid ais 8 is, qui armis perterritus , sugatus, pulsus est , non videtur esse dejectus
Posterius de verbo videbimus t nunc rem ipsam ponamus quam illi non negant : & ejus rei jus , actionemque quaeramus . Est haec res posita , quae ab adversario non negatur: Caecinam , cum ad constitutam diem , tempulque venisset , ut ius, ac deductio moribus fieret , pulsum , prohibitumque esse vi, coactis hominibus Sc armatis. Cum hoc constet, ego homo imperitus juris, ignaruς negotiorum ac litium, hanc puto me habere actionem , ut per interdictum, meum jus teneam, atque injuriam tuam persequar . Fac in hoc errare me , nec
4 Tamiore da aliqua .ra coxis s. J λ- tabat , an unquam fmili sortuna uti posset , cere dictum. Non attendebat , inquit, dum quali in oppianici iudicio usus erat. Imm . alii testinionium dicerent ; sed interea cogi
617쪽
PRO A. CAECINA. 6IInllo modo posse per hoc interdi Stum id assequi, quod velim. Te uti in hac re magistro volo . Quaero , si me aliqua hujus
rei actio , an nulla . Convocari homines propter possessionis controversiam non oportet : armari multitudinem , juris retinendi cauta , non convenit : nec iuri quidquam tam inimicum , quam Vis : nec aequitati quidquam tam infestum est , quam convocati homines, & armati .
XII. Quod cum ita sit , resque ejusmodi sit, ut in primis
magistratibus animadvertenda esse videatur , iterum quaero , sine ejus rei aliqua actio , an nulla . Nullam esse dices λ audire cupio: qui in pace & otio, cum manum secerit, copias pararit , multitudinem hominum coegerit , armarit, instrux rit, homines inermes , qui ad constitutum '' experiendi juris gratia venissent , armis , viris , terrore , periculoque mortis repulerit, fugarit, averterit , hoc dicat : Feci equidem , quae dicis , omnia : δc ea sunt & turbulenta , Sc temeraria , & periculosa . Quid ergo est Z impune feci . Nam quid agas mecum ex jure civili , ac praetorio , non habes 'in . Itane vero , Recuperatores hoc vos audietis 8 8c apud vos dici patiemini saepius cum majores nostri tanta diligentia , prudentiaque
fuerint , ut omnia omnium non modo tantarum rerum , sed
etiam tenuissimarum jura statuerint , persecutique sint; ut hoe genus unum , vel maximum praetermitterent '' : ut , si qui me exire domo mea coegissent armis , haberem actionem ; si qui introire prohibuissent , non haberem ρ Nondum de Caecinae causa disputo , nondum de jure possessionis nostrae loquor. Tantum de tua defensione , C. Piso , queror .
4 1 A.ι onstitutum I consurum, vocabu-Iuin ad ius civile peltinens , fit signi fecit δiem tempusque litigatoribus indictum , quo se in loco certo ac ctitistituto sistant. Idem . 43 2 id alae LMetira ex sura civili oe peri fio Dou laber J Aui es primum a iurisconsulti, ex leuibus xir. tabulatum constrauia sunt: quae tiυ Ies idcirco in libris Pandecta rum appellantur , quod iure ciuili compara. Λ snt . sel cum multis in causis deessae a. Oione praetores animadverterent, alias item pro suo ipsi iure atque imperio conariueis runt e quae ideo primo ii in iisdem libris nominantur . UrrIusque tamen generis actiones prῬtor urbanus , qui iuri dicunda praterat . litigatoribus, qui eas postulabant , dare Q. lebit , & astendi potestatem petitoribus perin
tiandum , & maena admiratione e alioqui enim deesse quippiam videretur a & particu la tir vim liabet interrogationisi ae si diceret r Tainetli usque eo traperitos existimabimus, &e. Item.
618쪽
uei et ORATIO Quando ita dicis , & ita constituis , Si Caecina , cum in
fundo esset, inde dejectus esset, tum per hoc interdictum eum restitui oportuisse : nunc vero dejectum nullo modo esse inde, ubi non fuerit ; hoc interdicto nihil nos assecutos esse : quaero , si te hodie domum tuam redeuntem coam homines &armati , non modo limine , tectoque aedium tuarum , sed primo aditu , vestibuloque prohibuerint , quid acturus sis . Monet amicus meus te , L. Calpurnius , ut idem dicas , quod ipse antea dixit , injuriarum . Quid Τ ad causam possessionis: quid Θ ad restituendum eum , quem oportet restitui : quid denique 3 ad jus civile , aut ad actoris notionem , D ad animadversionem , ages injuriarum 'Τ Θ Plus tibi ego largiar.
Non solum egeris , verum etiam condemnaris licet : numquid
magis possidebis 8 Actio enim injuriarum non jus possessionis assequitur , sed dolorem imminutae libertatis , iudicio , poenaque mitigat .
XIII. Praetor interea, Piso , tanta de re tacebit 8 quemadmodum te restituat in sedes tuas , non habebit ' Qui dies totos
tis iis, quae ex ora libri in contextum orationis irruerant . Sententia autem nune es
aperta. Quid denique 3 inquit, aἡ ius civile , id est , ad ea , quae sunt iuris civilis , seu ad ea obtinenda , quae heneficio iuris ciuilit , N actionum ex iure civili nasee
tium , contingunt , ages iniuriarum proinde quasi dicat, nequaquam . Nam qui astitiniuriarum , pcunam persequitur e sed non recuperat rem sibi ereptam, aut possessionem amissam actione iniuriarum. Quid ergo alia actione experiendum . Lamb. Iambinus Ot o verba selet r em loci valde corrupti vitium omne in distinctione in uno nomine auo ii postum esse sentio . Hie letitur testo, Ac distinguo se r otiis rivi ne ad ius
eivile , aut ad praetojis notionem , ct is animadυersionem 3 ages in νυν, ariam . Plus esto tibi DNiaν; xen sium Nerie, ese. Et mirum est tantos iurisconsulto hoc vel non animadvertisse , vel non ostendisse . Primum quis nescit eiusdem esse notis,tim , animodisin nem , & utruixque praetorii esse, neutrum a
Moria' De animadversone est notum ex ipso edicto peditorIa in titulo , Dε ἐήώνiis , lege Is . ait praetor , si quis adversias ea sereris,
proni quae tie rea erit, animadveriam . sie in titulo , De mineribtis vlainti qtiinque anni r
& De aleatomibus. Sed lonator sum in re sa-elli . Milo item, ut cognitio, praetori quam saepe tribuatur in Pandectis iuris , commemorare nihil neeesse est . sed , ut illa mittam , quid esse potest euidentius , quam hierepeti eisdem verbis, quod dixerat proxime, uuid astat meetim ex itire eiυA. , er p- νio , non habes Tum occupatione , quae s quitur, nihil potuit efle aptius. Dixeris, inquit , te aAtirtim iniuria tim ή aa eta foe si eam , etiam se iniuriarum elota , .lium s Asecandem artis tibi sit , nutu te marit pessusti-rtim. Causam hic addit eandem , quam Ulpianus in teste . de iniuriis . I aesione ἰ
stiνιarum , inquit, agitur, ut farinus minate itir , non tit damnum sare artir . Faber. Senia
tentia est i Cum apes iniuriarum , pomam , non rem ipsam repetes , ut masti stratus Aequaestor ea de re cognoscat , & animadueristat in eum , qui te a fleeit iniuria . Paulo post dicit, itidicio poenaque, quod hic notionem dc animadversonem. roseratius.
619쪽
PRO A. CAECINA. 6I3 aut vim fieri vetat '' , aut restitui factam jubet: qui de sossis, de cloacis, de minimis aquarum , itinerumque controve sis interdicit , is repente obmutescet 8 in atrocissima re quid faciat , non habebit & , C. Pisone domo , tectisque suis prohibito , prohibito, inquam , per homines coactos, & armatos , praetor quemadmodum more & exemplo opitulari possit,
non habebit Z Quid enim dicet 3 aut quid tu , tam insigni accepta injuria, postulabis ρ Unde vi prohibitus sς '7 3 nemo
unquam interdixit . Novum est, non dico inusitatum , verum
omnino inauditum . Unde dejectus quid proficies , cum illi
hoc respondebunt tibi , quod tu nunc mihi : armatos se tibi obstitisse , ne in aedes accederes ; ejici porro nullo modo po tuisse , qui non accesserit ρDejicior ego , inquis, si quis meomm dejicitur . Omnino . Jam bene agis . A versis enim recedis , & aequitate uteris. Nam verba ipsa si sequi volumus , quomodo tu dejiceris, cum servus tuus dejicitur ρ Verum ita est , uti dicis . Te dejectum debeo intelligere , etiamsi tactus non fueris . Nonne Age nunc , si ne tuorum quidem quisquam loco motus erit , atque omnes in aedibus adservati, ac retenti : tu solus prohibitus , & a tuis aedibus vi , atque armis perterritus : utrum
hanc actionem habebis , qua nos usi sumus, an aliam quampiam , an omnino nullam '' 8 Nullam esse actionem dicere in re tam insigni , tamque atroci , neque prudentiae , neque auctoritatis tuae est . Alia si qua forte est , quae nos fugerit, dic , quae sit. Cupio discere . Haec si est , qua nos usi sumus : te judice vincamus necesse est . Non enim vereor , ne hoc dicas , in eadem causa, eodem interdicto , te oportere restitui , Caecinam non oportere. Etenim cui perspicuum non sit , ad incertum revocari bona , m. IV. H h h h sorti,
46 Aut mim MVἰ velaa 3 Haee genera interdictorum iuristonsulti persecuti sunt lib.
620쪽
sortunas , possessiones omnium , si ulla ex parte sententia ii ius interdicti diminuta, aut infirmata sit 3 si auctoritate virorum talium , ius armatorum hominum judicio approbatum videatur : in quo judicio non de armis dubitatum , sed de verbis quailitum esse dicatur λ Is ne apud vos obtinebit causam suam , qui se ita defenderit : Ejeci ego te armatis hominibus , non dejeci : ut tantum facinus non in aequitate de- sensionis, sed in una litera latui illa videatur ρ Hujusce rei vos statuetis nullam esse actionem , nulli experiendi ius constitu tum , quod obstiterit armatis hominibus 8 qui multitudine coacta , non introitu , sed omnino aditu quempiam prohibuerit ξXIV. Quid ergo λ hoc , quam habet vim ut illa res aliquid aliqua ex parte δ' differre videatur, utrum, pedem cum intulero , atque in possessionem vestigium secero , tum expellar , atque dejiciar : an eadem vi , atque iisdem armis mihi
ante occurratur, ne non modo intrare , verum etiam adspicere , aut adspirare possvn Z qui hoc ab illo differt ρ ut ille coagatur restituere , qui ingressum expulerit : ille , qui ingredientem repulerit, non cogatur ΤVidete, per deos immortalest quod jus nobis, quam conditionem vobismetipsis ; quam denique civitati legem constituere velitis . Hujusce generis una est actio per hoc interdictum , quo nos usi sumus, constituta . Ea si nihil valet, aut si ad hanc rem non pertinet : quid negligentius , aut quid stultius majoribus nostris dici potest , qui aut tantae rei praetermiserint actionem : aut eam constituerint, quae nequaquam
satis verbis causam , Sc rationem juris amplecteretur Τ Periculosum est dissolvi hoc interdictum : est captiosum omnibus, rem ullam constitui eiusmodi , quae , cum armis gesta sit , rescindi jure non possit. Veruntamen est turpissimum illud , tan
εν Iut arma arum ιοminum Adielo sukabaa so Ali tita ex aIutia parte J Alterutrum stram a Vis aprosara, sententia postulat: quod uacat, di est interpretatici alterius . IIia resvnim ius tandem V a maristim lom, isti in ' est prohiberi , non deiici . p. exae. Erc inquare letendum ita esse non est dubium . . . ste aliqvita stir ω. tia ea parra. Unde Pa m om. Retinuit Hotomisi coniecturain Lamia tet ali tia ea paνta esse adieiniin exhinus et respuit Gruterus , a quo tamen diis stri interpretatione. ωπυιων scessiise nunc vellem. Ol.