M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus quartus, qui Orationum primus. 4

발행: 1753년

분량: 682페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

591쪽

quam cunctae Galliae ex M. Fonteii calamitate : in qua illa provincia prope suam immunitatem Τ', ac libertatem positam esse arbitratur. An , si homines ipsos spectare convenit id quod in teste profecto valere plurimum debet non modo cum summis civ1tatis nostrae viris, sed cum infimo cive Romano quisquam amplissimus Galliae comparandus est ρ Scit In ducto marus '', quid sit testimonium dicere 3 movetur eo timore , quo nostrum unusquisque , cum in eum locum produ

ctus est ρ

IX. Recordamini , Iudices , quantopere laborare soleatis , non modo quid dicatis pro testimonio , sed etiam, quibus verbis utamini , ne quod minus moderate positum , ne quod ab aliqua cupiditate prolapsum verbum esse videatur . Vultu denique laboratis , ne qua fgnificari possit suspicio cupiditatis , ut& , cum proditis '' , exiitimatio sit quaedam tacita de vobis pudoris, ac religionis; &, cum disceditis ea diligenter conis

servata , ac retenta videatur . Credo haec eadem Induciomarum in testimonio timuisse , aut cogitasse : qui primum illud ver hum consideratissimum nostrae consuetudinis , arbitror '' , quo nos etiam tunc utimur, cum ea dicimus jurati , quae comperta habemus, quae ipsi vidimus, ex toto testimonio suo sustulit, atque omnia se spire dixit . Verebatur enim videlicet , ne quid apud vos , populumque Romanum de existimatione sua deperderet e ne qua fama 'in consequeretur ejusmodi , Inductomarum , talem virum , tam cupide , tam temere dixisse . Non intelligebat, se in testimonio nihil praeter vocem , & os , &audaciam neque civibus suiς, neque accusatoribus nostris praestare debere . An vero istas nationes, religione jurisiurandi, ac metu de rum immortalium in testimoniis dicendis commoveri arbitramini P Qtiae tantum a caeterarum gentium more, ac natura dis

3o Immunitatem J Queritur enim , praeteraatera, vini portorium a Fonteio primum institutum. Hem. o Initie amaνtis 3 Hie est princeps Tre. virorum, qui a C. Caesare bello uictus atque

intellectus est. Motomanus.

4r cum proditis a Proprie dicuntur ννεί-eI testes, & pro Me. 4a Aνώδεων J Testes , liem iurati . nihil tamen affirmabant: arbitrari se dicebant. Id Cicero plane docet in Lucullo in extremo

stoa fama I Apieibus lixe duo verba Tyὰogmplius perperam Oneravit.

592쪽

386 ORATIO

sentiunt , quod caeterae pro religionibus suis bella suscipiunt , illae contra omnium religiones. Illae in bellis gerendis ab diis immortalibus pacem, ac veniam petunt ; istae cum ipsis diis immortalibus bella gesserunt. X. Hae sunt nationes, quae quondam tam longe ab suis sedibus, Delphos usque , ad Apollinem Pythium '' , atque ad oraculum orbis terrae vexandum, ac spoliandum prosectae sunt. Ab iisdem gentibus sinitis , & in telii monio religios s , obsessum Capitolium est, atque ille Iupiter , cuius nomine 'Τ majores nostri sanctam testimoniorum fidem esse voluerunt. Postremo his quidquam Linctum , ac religiosum videri potest; qui etiam si quando aliquo metu ad ludii , deos placandos esse arbitrantur , humanis hostiis 'ε eorum aras , ac templa sunestant 8 ut ne religionem quidem colere possint , nisi eam ipsam prius scelere violarint . Quis enim ignorat , eos usque ad hanc diem retinere illam immanem , ac barbaram consuetudinem hominum immolandorum e duamobrem , qualis de , quali pietate existimatis esse eos , qui etiam deos immortales arbitrentur hominum scelere , dc sanguine facillime posse placari ξ cum his vos tellibus vestram religionem conjungetis 3 ab his quidquam sancte, aut moderate dictum putabitis ΤHoc vestrae mentes, tam castae , tam integrae , sibi suscipient , Ut, cum omnes, legati nostri, qui illo triennio '' in Galliam

4s cujus novi ne J seti hendum nνυ ine,c non , quod omnes hie editione prae se se.

runt, sine ulla commoda sententia , nomine ei χωοι, ne milii facile credo asseiuientur . mitio enim est divina vi & potest.ite, ut in Catil. Dii iram tales, qui , tic. presente suo numine atque at xidia nos de seridunt. Et in Aulon. Mihi qualem ntimine Deoνiam via aeriar su forti a verti. se. Virgilius, Eueid.

Ovid. via. sapphus :

ne faeeν , fune muti; numen Asbeje ρυ- ant. Forte tamen erit, qui vulgatam alle. rendam ae se explicandam esse censeat: Ille supiter, cuius nomine iurantes testes uisiuntur , quo firment testi inonii fidem . Nam solemne iurisiurandi carmen est i si sciatis satu, tum me Diespitis perdat . Hine Iovem lapidem tiara e , de quo Festus. Si quis se lentit , per me glande hac sit contentu,

46 Ηumsisti tostiis I Hune Gallorum in . rem connosce ex Comineat. Caesaris lib. de bello GalL vi Vide & Plinia lib. xxx.

presuit . Plaetoriae provinciae annum unum obtinebantur: sed plerumque prorogabantur, ut verti, ut Pisivi, ut aliis innumeris . Idcia ἀ

593쪽

PRO M. FONTEIO. 387

venerunt, omnes equites Romani , qui in illa provincia 1ue

runt , Omnes negotiatores ejus provinciae e denique omnes , in

Gallia qui sunt, socii populi Romani, atque amici, M. Fonis

teium incolumen esse cupiant: jurati privatim , & publice laudent : vos tamen ' Gallis credere malitis '' 8 Quid ut secuti esse videamini ρ voluntatem ne hominum ρ gravior igitur vobis erit hostium voluntas, quam civium 8 An dignitatem testium 8 potestis igitur ignotos notis, iniquos aequis, alienigenas domesticis, cupidos moderatis, mercenarios gratuitis , impios religiosis, inimicissi inos huic imperio , ac nomini , bonis , ac fidelibus & sociis, Jc civibus anteferre pXI. An vero dubitatis, Judices, quin insitas inimicitias istae gentes omnes & habeant, & gerant cum populi Romani nomine 3 Sic existimatis eos hic sagatos ' braccatosque versari, animo demisso , atque humili , ut solent ii , qui affecti injuriis ad opem iudicum supplices, inferioresque confugiunt 8 Nihil vero minus. Hi contra vagantur laeti atque erecti passim

toto foro , cum quibusdam minis , Sc barbaro , atque immani terrore Verborum . Quod ego profecto non crederem , nisi allia quoties ex ipsis accusatoribus vobiscum simul , Judices , audis sem : cum praeciperent, ut caveretis, ne , hoc absoluto , novum aliquod bellum Gallicum concitaretur .

Si M. Fontejum , Iudices , in causa deficerent omnia : si tu pi adolescentia, vita infami, magistratibus, quos ante oculos

vestrosa Lamh. Gut. eiam Gallis iti je. 48 Vos tamen Gauis Desere malit; ρ J Invalle. testitue a me ramea eiam Gauis iurare in sitis. Nam & Galli iurati testimonium diis dierant in Fonteium , At iudice antequam de eo sententiam serrent, iuraturi erant. uaod si condemnassent, vis essent iurare cum Galiis. I. Farinus. sed recte hanc veteris eo si is scripturam damnarunt Hotomam. 8t Manut. Posi, tamen illam tLeri verbis. quae paulo ante praecesserunt: cum hir vos testibus . fiam νeIisionem tonitivetis hoc est , vesti umili iurandum . μου. 4ο Sasarot J S um , opinor, non milita Tem vestem, Ro: nanorum smilem sanificat, sed stramli vestis genu , non absimile cili cio . Suetonius in Dibone illiusmodi s intentionem sacit his verbis : Friebarών ω ma as . nostistia solistis, ct inmI dum quem ueosυiorum vel portilentiam eseripere , ae a Mentos ο ιmp tuna in μει ma jactaνe . Tacitu de moribus Germanorum t Nusi. aut faetititiver, nulla mittis iactatio . Et paulo post , Tetramen onansbus um, fissis, aut s pati. D ma, spina re ejitim . De braceis autem

de satis Diosorus lib. vi. se set ibit r Vesto

sibi Asa. Hotoman. Quamvis in omnibus editis sit bracharos, cur tatnen vitium orthostra phiae , de quo in tanta luee literarum nema dubitat, non eorristemus 3 Bracas autem scri bendum esse, non ινachas , nee ιν ecas, dudum docti monuerunt, unde ινacara GaIlia.

594쪽

188 GRATIO

vestros gessit, ' convictus virorum bonorum testimoniis , D, legationibus flagitiose obitis, invisus suis omnibus, in judicium vocaretur : si in eo judicio colonorum populi Romani Narbonensium , fidelissimorum sociorum Massiliensium , civium Romanorum omnium testimoniis, tabulisque premeretur : tamen

esset vobis magnopere providendum , ne , quos ita afflictos a vestris patribus, majoribusque accepissetis, ut contemnendi essent, eos pertimuisse , & eorum minis , & terrore commoti esse videremini. Nunc vero , cum laedat nemo bonus, laudent omnes vestri cives, atque socii ; oppugnent ii , qui saepissime hanc urbem , & hoc imperium oppugnarunt, eumque inimici M. Fonteji vobis, ac populo Romano minentur : amici , ac propinqui supplicent vobis: dubitabitis non modo vestris civibus , qui maxime gloria , ac laude ducuntur , verum etiam ex teris nationibus, ac gentibus ostendere , vos in sententiis serendis civi parcere , quam hosti cedere , malui sie λXΙΙ. Magna mehercule causa , Judices, absolutionis cum cae interis causis haec est , ne qua insignis huic imperio macula , atque ignominia suscipiatur , si hoc ita perlatum erit in Galliam , senatum , equitesque populi Romani , non testimoniis Gallorum , sed minis commotos, rem ad illorum libidinem judicasse . Ita vero , si illi bellum facere conabuntur , excitanisdus nobis erit ab inseris C. Mariuς Τ' , qui Induci omaro isti, minaci, atque arroganti , par in belligerando esse possit : e citandus Cn. Domitius, & Q. Maximus ', qui nationem Al

a vis . Man. es vis a plere Musae non frint. Gν ωitia. sci Convictis iooνtim ιο istim resimoniis 3 si Maritia I a v. Cos Ambronum Teut C. istis, alii nonnulli r & sic puto emenis numque gentem serocissimam, quν Cum ex dandum . sed utrocumque modo, mendum ereitu numerosissimo in Italiam invaserat, tamen subess t nam verbum mihil suus, praelio vicit: qua victoria Roma vi nuntiata. quo se reserat, non habete quare haud scio v. Cos absens creatus est. Quintum Corisulan se potius si leaendum , Marisνaiiιυν, Catulo eum Cimbri 4 di melle hellum petentiquor anta oetitis morat , ietat iambur Ra- praesidio fuit, hostesque superavit. Ηοtom

simoniis, in istis Dis omnisur. Niliit tamen sa cis. Domititie re Matim M J Q. Fabius affirmo: tantum sententiam meam testificor. Naximus eum Allobroqibus , Cn. Domitius Horam. Procul dubio hie exciderunt aliquit cum Ariernis, acerba δέ diuturna hella resiverba , tam quae pertinent ad ma Uraribus, serunt. Ut ipse alibi seribit , & Caesar lib. quam ad consictus , nimirum tale aliquid I. De quorum victoriis eos nosce ex Floro iama e aestis, tiIritis reiminia reni Atit. Sed haee Epit. lib. LXI. Irim. ex ingenio sue testatae fidei eodieibu sup-

595쪽

lobrogum , & reliquas suis iterum armis conficiat , atque opis primat : aut , quoniam id quidem non potest , orandus erit nobis amicus meus , M. Plaetorius ΤΤ , ut suos novos clientes a bello faciendo deterreat , ut eorum iratos animos , atque horribiles impetus deprecetur: aut si non poterit, M. Fabium 1 ubi criptorem ejus rogabimus , ut Allobrogum animos mitiget, quoniam apud illos Fabiorum nomen est amplissimum : ut v

lint isti aut quiescere , id quod victi , ac subacti solent; aut,

cum minantur , intelligere , se populo Romano non metum

belli , sed spem triumphi ostendere . Quod si in turpi reo patiendum non esset, ut quidquam isti se minis profecisse arbitrarentur; quid faciendum vobis in M. Fontejo arbitramini ρ de quo homine , Iudices , jam enim mihi videor hoc , prope causa duabus actionibus perorata , debere dicere ) de quo vos homine, Iudices, ne ab inimicis

quidem ullum fictum probrosum non modo crimen , sed ne maledictum quidem audistis . Ecquis unquam reus, prie sertim in hac vitae ratione versatus , in honoribus petendis , in potestatibus , in imperiis gerendis , sic accusatus est , ut nullum proabrum , nullum facinus , nulla turpitudo , quae a libidine , auta petulantia , aut ab audacia nata esset, ab accusatore objice retur , si non vera , attamen ficta cum aliqua ratione, ac sus

picione Τ

XIII. M. AE milium Scaurum , summum nostrae civitatis virum , scimus accusatum a M. Bruto γ' . Extant orationes : ex

quibus intelligi potest , multa in illum ipsum Scaurum esse dicta : falso , quis negat Z veruntamen ab inimico dicta, & objecta . Quam multa M'. Aquilius ΤΤ audivit in suo judicio Z

m. IV. E e e e quams 3. PIHoeius I Fonteii accusator . a P. Lentulo, eo, qui senatus prineeps fuit es 4 M. IEmiatiam Seaυνω- ate aliam a M. ut in Divin. Fuit alter M'. Aquilius ipse de Bruto a Ter aeeusatum Scaurum reperio . repetundis, sed post multos annos, accusatus, Ptimum a Cis. Domitio Tribuno plebis, quod nee a P. Lentulo, sed a L. Fusor ut libro eius opera saera multa pop. Rom. diminuta II. Ostic. N in Boio. Atque hie posterior esse diceret. Iterum a Q. Servilio inpione Aquilius is est, quem eum defenderet orator teste Seruilia repetundatum . Tertio a Q. va. ille summus M. Antonim, causa prope peroinrio trib. pl. lege varia proditioni . uuae rata, tunicam eiu a pectore abscidit , ut ei- muta eκ Asconio didicimus. Sed M. Bruti catrice populut Romanus iudicesque adspicein qualis aecusatio fuerit, legisse non memini. rem aduerso corpore exceptas. Qua de re lib.

Nar amantis. s. in Verr. Mantit.

sa M'. Aquilitii J Aecusatus de repetundis

596쪽

quam multa L. Cotta Τε ὶ denique P. Rutilius Τη , qui, etsi

damnatus est , mihi videtur tamen inter viros optimos, atque innocentissimos esse numerandus. Ille igitur ipse homo sanctis simus, ac temperantissimus, multa audivit in sua causa , quae

ad suspicionem stuprorum , ac libidinum γ' pertinerent. Extat oratio hominis ut opinio mea sert nostrorum hominum longe ingeniosissimi, atque eloquentissimi, C. Gracchi : qua in

oratione permulta in L. Pisonem Τ' turpia , ac flagitiosa dicuntur . At in quem virum 8 qui tanta virtute , atque integritate fuit, ut etiam illis optimis temporibus , cum hominem invenire nequam neminem posses, solus tamen Frugi nominaretur . Quem cum in concionem Gracchus vocari juberet, &viator quaereret , quem Pisonem 3 quod erant plures : Cogis, me , inquit , dicere inimicum meum Frugi. Is igitur virsque mne inimicus quidem satis in appellando significare poterat, nisi ante laudasset : qui uno cognomine declarabatur, non modo quis esset , sed etiam qualis esset: tamen in fallam , atque iniquam probrorum insimulationem vocabatur . M. Fonteius ita duabus astionibus accusatus est, ut objemun nihil sit, quo significari vestigium libidinis, petulantiae , crudelitatis, audaciae possit. Non modo nullum facinus hujus protulerunt , sed ne dictum quidem aliquod reprehenderunt. XIV. Quod si , aut quantam voluntatem habent ad hunc opprimendum, aut quantam ad maledicendum licentiam , tam tum haberent, aut ad ementiendum , animi, aut ad fingendum , ingenii : non meliore fortuna ad probra non audienda Fontejus, quam illi , de quibus antea commemoravi, suisset.

Frugi igitur hominem , Judices , frugi inquam , & in omnibus

vitae

s6 L. Cotta J De repetundis aecusatus ab Ais fricano minore. vide valet. Maximilla vari.

cap. I. Idem .

s7 P. Rutilius 3 Rusu qui consul fuit cum Cn. Mallio. Is cum in Asia quaestor Q. Mucii Sea uolae provinciam ab iniuriis publicanorum defendisset, invisus equedri ordini, penes quem iudicia erant, repetundarum da innatus in exilium missus est et & , eum redi. re posset, victore Sylla , equitibuή inimico ,

exulare maluit, ne contra leges secisse videretur . Val. Max. II. Io. v I. 4. Asconia in Di.in. ti pro Mauro. Hem.

18 Libia is in J Alii testunt . Iisidiaωm. Utraque lectio sensum habet. Idem .so L. Pasonem J Qui cum consul fuisset

quo anno Tisia Graeci ut occisus est, postea C. Gracchi lenem sumentariam dissuasit . Tisseul. Ill. Idem . oo Ibato. Her I maromihus enim Tribuni plebis utebantur : Consules & I ratore ne oribtis. Hotomanus.

597쪽

PRO M. FONTEIO. 59r

vitae partibus moderatum , ac temperantem , plenum pudoris, plenum ossicii , plenum religionis , videtis positum in vestra fide , ac potestate : atque ita, ut commissiis sit fidei, permisia sus potellati. Videte igitur, utrum sit aequius , hominem honestissimum , virum sortissimum , civem optimum , dedi inimicissimis , atque immanissimis nationibus, an reddi amicis : praesertim cum tot res snt, quae vestris animis pro hujus innocentis salute supplicent: primum generis antiquitas, quam Tusculo ex clarissimo municipio prosectam, in monumentis μ' rerum gestarum incisam , ac notatam Videmus : tum autem continuae praeturae μ',

quae & caeteris ornamentis, & existimatione innocentiae maxime floruerunt: deinde recens memoria parentis ε) , cuius sanguine non soli im Asculanorum manus , a qua interscctus est, sed totum illud sociale bellum macula sceleris imbutum est epostremo ipse cum in omnibus vitae partibus honestus , atque integer , tum in re militari cum summi consilii , & maximi animi, tum vero usu quoque bellorum gerendorum in primis

eorum hominum , qui nunc sunt , exercitatus .

XV. Quare , si etiam monendi estis a me , Iudices, quod non estiς, videor hoc leviter pro mea auctoritate vobis praecipere posse, ut ex eo genere homines , quorum cognita vim tus , industria, felicitas in re militari sit, diligenter vobis retinendos existimetis. Fuit enim major talium virorum in hac re publica copia: quae cum esIet , tamen eorum non modo saluti , sed etiam honori consulebatur. Quid nunc vobis faciendum est, studiis militaribus apud juventutem obsoletis: hominibus autem ε', ac summis ducibus partim aetate, partim ci-

si In monumentA J In marmoribns incisam , in quibus, & rerum a Fonteiis pesta. rum , & antiqui generis memoria extaret.

a Continuae νυευ- J In Fonteiorum sa- milia. Sed oratcirie dictum , eantinua, prasere continuae. Nam huius Fonteii pater inleeationa obiit, praeturam noudum adeptus.

63 P. εmia. I Belli socialis initio Q. Ser. vilius proconsul ad sedandos motus Atallum prosectus, cum legato Fonteio, omnἱbusque Romanis ei vilius est interemptus. Epitome, lib. LXXII. Idem. 64 Momiaiatia atit/m J Nie aliquid desideia rari quivis, si attendit animum, per se vi det. Id noε expiseati sumus ex codice Franis eii , in quo ess r auι Haνis 4omia ιαι , ae sina. mis Leoti e . Sine dubio leetendum t Maiae

autem hauravibus , ae summis duribus . Crisinvius.

598쪽

592 ORATIO

vitatis discordiis , ac rei publicae calamitate consumptis ξ cum tot bella aut a nobis necessario susci piantur , aut subito , atque improvisa nascantur Θ nonne Sc hominem i pluin ad dubia reipublicae tempora reservandum , & caeteros studio laudis , ac virtutis inflammandos putatis 3 Recordamini , quos legatos nuper in bello 'Τ L. Iulius , quos P. Rutilius, quos L. Cato , quos Cn. Pompeius habuerit . Scietis fuisse tum M. Cornutum , L. Cinnam , L. Syllam, praetorios homines , belli gerendi peritissimos: praeterea C. Marium , T. Didium , Q. Catulum , P. Crassum , non literis lio- .mines, ad rei militaris scientiam , sed rebus gestis, ac victoriis eruditos. Age vero , nunc interite oculos in curiam , introspicite penitus in omnes reipublicae partes . Utrum videtis nihil posse accidere, ut tales viri desiderandi sint 8 an , si acciderit , eorum hominum copia populum Romanum abundare ΘQtiae sit diligenter attendetis, profecto, Iudices, virum ad labores belli impigrum ; ad pericula sortem ; ad usum ac disciplinam peritum ; ad consilia prudentem ad casum , fortunamque , selicem , domi vobis , ac liberis vestris retinere , quam inimicissimis populi Romani nationibus , Sc crudelissimis tr dere , & condemnare q= maletis. XVI. At infestis prope signis inseruntur Galli in Fonteium:& instant, atque urgent summo cum studio , summa cum audacia . Nos vero , Iudices, non & multis , & firmis praesidiis, vobis adjutoribus iiii immani , atque intolerandae barbariae res stemus Θ Primum objicitur contra istorum impetus Macedonia My , fidelis, 3c amica populo Romano provincia : quae cum se, ac suas urbes non solum consilio , sed etiam manu Fonteji conservatam esse dicat ; ut illa per hunc a Thracum ad-

εs Mu J sociali , eetorio, L. Iulio, P.

Rutilio, consulibus. Ma/ιntico I rari e o estilemnare I Nos , 'iu m- vis omnibus libris dissentientibus, legendum

omnino arbitramur, ea udo νe. Nam cum D.

ratio etescere debeat , hie decres it; quod enim levius est , in extremo ponitur. Parite rea cum tempore prius sit earudemnare, quam tradere, hie posteriore loco ponitur , conde Muore. At id quod nos malumus, quodque omnἱtio a Cicerone scriptum esse eontendiis muΑ, honesta locutio est , & Ciceroniana . GL tis. Certissima & verissima Faerni emen datio. GVavius. 6 Maeedori. J In Macedonia & Nispani xleetatum fuisse, ex eo loeo coniecturam ea. pio, ubi paulo ante dixerat , laxationi ε ε sit oso obitia r ab utraque autem Duiluat mill A publice Iegationes, quae Fonteium , ut moris erat, laudarent. Noton/anti .

599쪽

PRO M. FONTEIO. 593

ventu, ac depopulatione defensa fuit: sic ab huius nunc capite Gallorum impetus, terroresque depellit. Constituitur ex autera parte ulterior Hispania , quae profecto non modo religi ne sua resistere istorum cupiditati potest, sed etiam sceleratorum hominum periuria teli imoniis, ac laudationibus suis refutare . Atque ex ipsa etiam Gallia fidelissima, & gravissima auxilia sumuntur. Venit huic subsidio , misero , atque innocenti , Massiliensium cuncta civitas, quae non solum ob eam causam laborat, ut huic, a quo ipsa servata est, parem gratiam reserre videatur : sed etiam , quod ea conditione , atque eo fato se in his terris collocatam esse arbitratur, ne quid nostris hominibus illae gentes nocere possint. Pugnat pariter pro saltite M. Fonteii Narbonensis colonia , quae per hunc ipsa nuper obsidione hostium liberata , nunc ejusdem miseriis , ac periculis commovetur . Denique , ut Oportet bello Gallico μ', ut majorum jura , moresque praescribunt, nemo est civis Romanus, qui sibi ulla excusatione utendum putet . Omnes illius provinciae publicani , agricolae , pecuarii,

caeteri negotiatores , uno animo M. Fonteium , atque una voce defendunt.

XUII. Quod si tantas auxiliorum nostrorum copias Induci lmatus ipse despexerit, dux Allobrogum , caeterorumque Gali rum : num etiam de matris μ' hunc complexu , lectissimae, miserrimaeque sceminae, vobis inspectantibus, avellet , atque abstrahet 8 praesertim cum virgo Vestalis ex altera parte gemmanum fratrem complexa teneat , vestramque , Iudices, ac populi Romani fidem imploret : quae pro vobis, liberisque vestris tot annos in diis immortalibus placandis occupata est, ut ea nunc, pro salute sua, fratrisque sui, animos vestros plac

re possit . Cui miserae quod praesidium , quod solatium reliquum est , hoc amisso 3 nam caeterm sceminae gignere ipsae sibi praesidia , & habere domi fortunarum omnium locium , participemque possunt: huic vero virgini , quid est , praeter statrem ,

68 R.II. GAI ea J Cum hellum Galli eum gnaretur. Ferestatis. lngruebat, non dabantur Rotuae vacatione . 6o Μῶν,. J Quae supplev aderat in iudi-

, upp. viis. eap. I. Ita nune omnes Ro- clo. ex alieta parte soror Fonteii, Virgo mam venerant, cum a Gallis Fouteius oppim Vestalis. Μantitias.

600쪽

trem , quod aut jucundum , aut carum esse possit Z Nolite pati , Iudices, aras deorum immortalium , Vestaeque matris , qu tidianis virginis lamentationibus , de vestro judicio ' commoveri . Prospicite , ne ille ignis aeternus , nomirnis Fonteiae laboribus , vigiliisque servatus, sacerdotis vestrae lacrymis extinctus esse dicatur. Tendit ad vos virgo Vestalis manus supplices, easdem , quas pro vobis diis immortalibus tendere conis1uevit. Cavete , ne periculosum , superbumque si , ejus vos obsecrationem repudiare , cujus preces si dii aspernarentur, haec 1alva esse non possent. Videtisne subito, Iudices , virum sortissimum , M. Fonte-jum , parentis & sororis commemoratione lacrymas profudisse PQui nunquam in acie pertimuerit, qui se armatus saepe in hostium manum , multitudinemque immiterit, cum in eiusmodi periculis eadem se solatia 7' suis relinquere arbitraretur, quae suus pater sibi reliquisset : idem nunc perturbato animo Tertimescit , ne non modo ornamento , & adjumento non sit luis , sed etiam cum acerbissimo luctu dedecus aeternum miseris , atque ignominiam relinquat.

O fortunam longe disparem , M. Fontei, si deligere potuis. ses, ut potius telis tibi Gallorum , quam periuriis intereundum esseti Tum enim vitae socia virtus, mortis comes gloria fuisset . Nunc vero qui est dolor , victoriae te , atque imperii poenas ad eorum arbitrium sufferre , qui aut victi armis sunt, aut invitissimi paruerunt 8 A quo periculo defendite , Iudices, civem sortem , atque innocentem e curate, ut nostris testibus plus quam alienigenis credidisse videamini: plus saluti civium, quam hostium libidini consuluisse : graviorem duxisse ejus ob 1ecrationem , quae vestris sacris praest, quam eorum audaciam, qui cum omnium sacris, delubrisque bella gesserunt. Postremo

prospicite , Iudices, id quod ad dignitatem populi Romani

maxime pertinet , ut plus apud vos preces virginis Vestalis , quam minae Gallorum valuisse videantur .

a Lamh. eammanini ro sistitia I Cum Manutio interpretandum h vis. Man. ι si est, decus ti honestae mortis memoriam .

SEARCH

MENU NAVIGATION