De prouidentia numinis et animi immortalitate libri duo aduersus atheos & politicos auctore Leonardo Lessio Societatis Iesu s. theologiae professore

발행: 1613년

분량: 404페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

η DE PROVIDENTIA NUMINIS 'mens est adeo debilis Se angusta, v ad omnia, quς fiunt in mundo,attendere nequeata Recte a D. Augustino quodam loco contra Lib. s. de Ciceronem dictum est costera esse Deum, drCiuix. s.'- negare praescium iuturorum, apertissima insania eis. Itaque vel admittenda est prouidemtia, vel penitus Diuinitas e medio tollenda.

3 in Etsi autem complures sint hodie qui Dis

I uinitatem omnino , negent, non tamen ita' passim sumnori. Premuox enim silentio hocli anysterium metu legum, nec ausi evulgaret nisi apud familiares. Occassionem maxi mam praebuere huius aeui lineses, quae fere omnesad atheismum ducunt. Vbi enim diLcesimbest a religione Catholica,mihil imuenitur solidi in quo animus possit acquie- scere: quo animaduerso,statim incidit dubseratio de toto Religionis negotio, & incipiti homo ambigere, sitne res conficta ad populum metu Numinis N pnetextu pietatis in ossicio continendum. Hinc fit, ut plerique qui inter haereticos sunt prudentiores, m ioreque praediti ingenio,de simima Religi inis am bigant:& vel nullum esse Numen p i tent, vel ancipites haveant,parati ad quam albet Religionem, prout ad statum suum tinendum vel augendum visum fuerit φν portunius. Hos passim Politicos vocamus,l quia omnem Religionem ad Politiam, sine

22쪽

LIBER . I. I

statum Politicum referuntι N: quatenus Re .ligio aliqua ad hunc conducibilis videtur, ieatenus eam aestimant & usurpant. Ex horum numero non postremas tulit Nicolaus Macchiauellus, ut ex libris, quos Italico conscripsit, & in primis ex libro de Principe, qui multorum manibus teritur, constat. IRationes praecipuae quibus Eri sententia 4 nititur, sentita. Rarum I. Si esset aliquod Numen quo mundus regeretur, non sic inualesceret improbitas, non tam prosperos haberet successus, nec ita posset opprimere virtutis & innocentiae cultores, sicut omnibus iaculis factum videmus. Nam ad prouidentiam gubernan iis pertinet,improbos non permittere domu , nari; sed coercere poenis, & varijs calamitatibus castigare, tum ut probos amigere desinant, tum ut vitam emendent,& ad virtutis studium se conuertant. Sit enim ciuitas aliqua, in qua pessimi quique perpetuo dominentur, impune in aliorum fortunas inuolent, alienos toros violent, omniaque pro

sua libidine gerant nemine impedi ate quis dixerit hanc ciuitatem habere gubernatorem sapientem, inquam, S prouidum eQuare cum in mundo tantam videamus ordinis perturbationςm, quanta maior Vix

animo cogitari potest, nimirum Dei culto.

23쪽

s DE PROVIDENTIA NvMINIS

res opprimi, paupertate varijs miserijs conflictari, ab omnibus despici, S tandem saepe misere mori, impios vero dominari, triumphare, pios subijcere, opibus abundare, voluptatibus & honoribus circumfluere, omnia illis ex voto cedere,denique tranquilla morte defungi, quis hic putet praesisedere aliquam prouidentiam,qua omnia dis. pensentur P Ex illa enim ataxia & confusione rerum quae apparet in opere, conbcimus nullum esse Rectorem, qui illi praesideat. Hoc argumentum isti sententiae fulciendae videtur praecipuum , quod etiam olim multos turbauit,& etiamnum turbat. F a. Experientia constat, cuique fere sua negotia succedere pro ratione industriae, ScVirium quas adhibet, non pro ratione iuris quod habet : unde plerumque qui iniquissuma bella ggrunt, victoriam obtinent, vel quia potentiores sunt, vel quia maiore in dustria utuntur: & qui iniquam litem fouent, saepe Iudicum sententiam obtinent, periurijs & falsis instrumentis instructi: deniq;in omnibus negoths humanis magis industriam S vim humanam, quam prout dentiam & dispositionem alicuius caus, superioris dominari videmus. quae omnia Π bis videntur indicio, nullum esse numen a

quo omnia gubernentur , sed quemque

24쪽

LIBER I . . I γsuae prouidentiae ac industriae relictum. ta3. Videmus res eas quae natura constant, ssemper eodem modo procedere, eumdemisque curthm dc ordinem tenere; solem oriri, occidere, remeare in suos circulos, suo accessu essicere ver &aestatem:recessu autumnum & hiemem : res oriri & occidere, Malias ex alijs sine fine procreari ad perpetuutatem speciei: quod signum est omnia nat rae vi gubernari,nec aliud numen praeter naturam rerum, qua haec Omnia essiciantur,

quaerendam. ..i

q. Praeterea videmus homines gigni, se mari, nasci, crescere, adolescere, senescere,& mori eodem modo, quo reliqua animantia perfectiora;&hidem constare membris ac organis: ergo idem quoque ipsis est finis vitae: & sicut illa funditus pereunt, ita

homines. t

s. Denique si est aliquod Numen supre-

mum, credibile est illud se rebus humanis non immiscere, nec curare quid apud nos agatur. Primo, quia id indignum videtur

eius maiestate: sicut magnus quispiam mo- narcha no immiscet se negoths priuatis singulorum ciuium,aut agricolarum,aut ma Cipiorum; nec curat quid singuli cogitent, aut dicant, aut agant; omnes enim tam mis. nutam curam fastigio regali censent indo .. ι A coram:

25쪽

8 DE PROvIDENTIA NvMINIS coram:sic etiam homines non immiscent sedi negoths formicarum aut culicum; neque

curant quam illi politiam habeant, quae commercia tractent aut bella gerant. At nos ad illud Numen longe sumus formicis minores. Deinde, quia ipsium erit summὰ heatum, & sibi sufficientissimum , nec quidquam extra se quaeret; cur ergo de re-hus nostris sit sollicitum Z Denique, quia per res humanas, utcumque se habeant, nulla potest illi fieri accessio vel decessio.

Alias rationes non inueuio.

C A P v T II. Esse um supremum Numen, cum pro uidentia admisistrentur omnia, multis rutiombus demonstratur.

8 AT contraria sententia tamquam certi DIA sima statuenda est, nimirum esse unum supremum Numen, cuius prouidentia res hum ans,&cetera om nia gubernentur,quod Deum Vocamus: idque non tantum credi ex reuelatione diuina, sed etiam multis rationibus , ex iis quae nobis nota sunt, & sen-

si bus percipiuntur, solide probari posse. Etsi enim Diuinitas secundum se nobis sit plane inuisibilis, tamen tam multae & perspicuae illius in rebus sensibilibus elucent notae, vot

26쪽

ubique impressa vestigia,tot illius lucis emicant stricturae, ut si quis haec diligenter consideret, nullo modo de illa, eiusque prouidentia, possit ambigere. I Quatuordecim vel quindecim mihi oc- 9 currunt rationes,quibus liqc veritas probari, imo Si clare demonstrari posse videtur,quas breuiter explicabo. I. Ex omnium gentium x sapientum confessione.

2. Ex motu orbium casestium.

3. Ex eo quod res corporales & aspectabiles non possi ni esse a seipsis. q. Ex rerum pulchritudine , dc structura' partium respectu totius. s. Ex structura partium mundi in ordine ad finem. s. Ex structura partium in animalibus & plantis in ordine ad finem.

. Ex eo quod omnium operationes ordinatistime ad finem tendunt. 8. Ex vultuum dc vocum diuersirate , &mundi paupertate. s. Ex miraculis. Io. Ex praedictionibus S occultorum reuelatione.

1 I. Ex spiritibus. I 2. Ex morum S vitae directione.

13. Ex eo quod nihil debet manere inordi- A s natum,

27쪽

IO DE PROVIDENTIA NUMINIS natum,& animae immortalitate. iI . Ex variis diuinae seueritatis & benigni talis exemplis.

I I. Ex poenis quae blasphemis , acrilegis, periuris repente & inuisibiliter irro-

I gatae. Prima RΑΤΙΟ , ex genrium, , sapie tum confusione.

io MNEs gentes tam barbarae quam litte- Iris cultae,omnibus saeculis,quantum ex historiis constare potest, senserunt esse aliquod Numen,quod res humanas cognoscat S gubernet, quod nostri curam gerat . ad

quod in periculis & assiictionibus sit confugiendum , a quo praemia pro recte factis, Miupplicia pro sceleribus sint expectanda. Ita Iudaei , AEgypth, AEthiopes, Assyrii, Chaudaei, Graeci, Romani, Germani, Galli, Indi, Chinenses, Iapones,Tartari, dc alij ; non solum post Christum , sed etiam ante. Cuius

manifestum signum estinam omnes habue- runt sua sacra, tuas caerimonias, sua templa, suos sacerdotes ad cultum Numinis institutos. Huic preces dc vota faciebant, sacrificia& donaria offerebant, dc variis modis illud placare,&sibi conciliare conabanturaria

buebant ergo illi prouidentiam , & senti bant omnia nostra ab eo cognosci, illudque posse

28쪽

posse opem ferre , pericula propulsere, desiderata largiri, & malefacta vindicare. Frustra enim supplicarent, & sacrificia offerrent illi qui non attenderet, qui rebus nostris se

non misceret, nec nostri curam gereret.

Hinc sequi ur hanc sententiam non esse ritraditione acceptam, sed a natura omnium mentibus insitam , cum omnes gentes in eam consentiant. Etsi enim non omnes conueniant, sitne illud Numen unum an plura, corporeum an incorporeum,finitum an immensum ; omnes tamen sentiunt e sse aliquod Numen , idque esse colendum : ut

etiam Cicero testatur, cum ait: De homini. Lib.r.Debus nusta gens est neque tam immansueta, ne- 'ςgΤbv que tam ferrea, qua non, etiam ignoret qualem Deum habere deceat , tamen habendum sciat. Vnde idem alibi ait, hoc omnitas esse De natura innatum o insculptum. Si omnibus hoc a 4ςψ V natura est insitum , fieri omnino nequit, vesit falsium. Natura enim non insevit mentiassensum falsi salioquin praua esser,& mentem rationemq, peruerteret)sed solum veri. Nam verum est bonum intellectus,& veluti sanitas, falsum vero est malum eius &deprauatio. Atqui malum 6c vitium rei non est ex inclinatione naturae, sed contra illam: quare nec assensus falsus. Addo: Si non es et verum Deum esse, non ra. ' solum

29쪽

IL DE PROVIDENTIA NUMINIS

scdum id esset falsum , sed etiam penitus άδωυαύν, & contradictionem implicans. Si enim Deus iam non est, aut prouidentiam non habet; prorsus impossibile est, & contradictionem inuoluit, ipsum aliquado exister ,& prouidentiam habere. In diuinis enim idem est esse actu, & posse esse: noncsse actu, & esse impossibile, ut Aristoteles& omnes Philosophi docent. At quomodo fieri potest, id quod non solum est falsum, sed penitus impossibile, ita omnibus gentibus esse persuasum, ita omnium animis inis sculptum, ut in illud consentiant omnes, Momnibus locis absque doctrina externa semper consenserint 8 Qua in re ostenditur vis huius veritatis, quae tanta est,& tantam cum mente humana consensionem habet , ut Omnium mentes sponte sua peruaserit, Moccuparit. Cuius etiam signum est, quod omnes gentes in repentinis periculis naturae quodam instinctu, absque deliberatione ad Deum recurrant, eiusque opem implorent: O Deus Fuccurre, o Deus adiuva me, o Deus miserere , dcc. Rursus quod Deu 3a dicant omnia scire, omnia posse: eius fauorem ini- precentur amiciBVindictam inimicis;Vt eleganter prosequirur Tertullianus libello De animae testimonio.

Et quamuis haec veritas non sit ita per se

nota,

30쪽

riota, Sc omnibus consipicua, ut nemo possit refragari, ita tamen lumini rationis est con sentanea, ut 3c ex ipsis terminis statim appareat verosimilis, & mens in eius assensum inclinet, & lingua in eius confessionem Crumpat occulto quodam instinctu, nulla deliberatione praeuia. Vnde nemo umquam

illam negauit,nili cui naturale iudicium fausta aliqua ratiuncula, vel peruersa phantasia Corruptum, & veluti prauo colore fuscatum fuit: quo modo etiam interdum accidit, ut quidam ea quae ipsis sensibus sunt manifesta tuerint inficias. Sic Zeno negabat motum ι Democritus statum, assirmans nihil esse permanens, sed omnia versari in assiduo fluxu i& mundum quotidie nasci, quotidie interire. Nihil enim est adeo absurdum,

quod huic vel illi, corrupto mentis sincero ut sic dicam palato, & peruersa Imaginatricis natiua disipositione, verum & rationi consonum videri non possit. Qua ex causii

etiam factum est,ut quidam ex Philosephis

diuinitatem sustulerint , aut prouidentiam, ut supra diximus. Verum non est curaudum

quid pauci aliqui senserint, sed quibus rationibus nixi ita senserint. Rationes esse nullius momenti,infra ostendemus. i Prqter commune iudicium omnium gentium, habemus etiam sententiam praestan

SEARCH

MENU NAVIGATION