장음표시 사용
41쪽
24 DE PROVIDENTIA NUMINI seessarid esse productum ab alio. 14 Praeterea, quidquid est compositum ex
omnecoin- materia & forma, non potest esse a se, sed p necessario est ab aliqua causa essiciente, quae& materiam disponat,& formam producat,&eam materiae coniungat. Materia enim neque illas dispositiones ex sua essentia obtinet, neque formam: possunt enim ab ea separari. Prouenit ergo illa unio materiae Mformae ab aliqua causa extrinseca. Idem dicendum de omni eo quod partibus constat. Cum enim partes non sint unitae necessario, possimique a se mutuo separari, necesse est
earum Vnionem, ab aliqua causa,quae partes coniunxerit, procedere. 11 Ex his patet etiam elementa, ut terram, τώς η aquam,aerem,non esse ex se, sed habere aliquod principium effciens. Si enim ea quae sunt perfectissima in rebus sublunaribus, non sunt a se, sed pendent ab alio 1 multo. magis ea quae sunt imperfecta, ut sunt et menta,ab alio pendere necesse est.Esse enim a se,seu a nullo dependere, maximae est perfectionis, cum ipsum quod tale est, sit sibi origo 3c fons totius boni, Sc nullo externo. indigeat. Deinde elementa non sunt propter se, sed propter alia, nimirum ut sint
partes muncii , ut praebeant materiam
corporibus mixtis:emo non sunt a se. Quod enim
42쪽
LIBER I. nenim habet causam finalem ad quam ordi- aluoἐιΠnetur, habet etiam essicientem a qua ordinetur. Nihil enim est a se ut alteri seruiat, Hi Ρ.
sed ut seipso fruatur. Itaque hoc ipso quo aliquid est non propter se, sed ob aliud, indicat se ab aliquo esse institutum, qui bonum alterius intendit. Praeterea, quod elementa sint huius vel illius magnitudinis S mensurae, in hoc vel illo situ respectu immensi spatij, non habent a se, cum essentia eorum nihil horum postulet: ergo habent id ab aliqua causa extrinseca, quae singulis mensuram 8c situm constituit. Denique eum elementa tot subiecta sint mutationibus. tantae causarum extrinsecarum seruituti, qua ratione dicentur esse a seipsis, suis iuris, & a nullo dependere Eaedem rationes conuincunt etiam mate- 2sriam primam non a se, sed ab alio esse. Haec enim vel non distinguitur ab elementis, ut 'multi antiquoru Philosophorum putarunt: ut si elementa ponantur corpora plane simplicia, omnis compositionis materiae & fommae e merita, Λ vltimum formarum Omnium subiectum: vel si distinguitur ut vult Aristoteles cum suis) est quid elementis longe imperfectius, utpote elementorum materies. Itaque cum sit imperfectissima Sc nihilo propinquissima, omnibus mutationibus
43쪽
subiecta, omnibus causis naturalibus serua, a se plane inops & insormis, omnem per fectionem suam ab aliis mendicans , non potest esse a seipsa, ab omni alia causa i dependens. Ex his perspicuum est, nihil sublunarium a se ipso, sed omnia ab alia quadam causa effectrice esse suum obtinere. 1 Hanc autem causam esse incorpoream M . eau- intelligentem patet Primo , quia materias m i ρη' prima non potuit produci a causa aliquat ' corporea , cum omnis actio rei corporeae supponat subiectum in quo recipiatur , VLAristoteles 'omnes Philosophi docent. Atqui ante materiam primam nullum subiectum supponi potest,cum ipsa sit primum. de ut sic dicam, profundissimum funda
, mentale subiectum. Deinde,si causa eius esset corporalis, ea haud dubie esset caesum. Nulla enim alia superest causa corporea, cui id possit affingi. Caesum autem non potuit materiam primam produxisse;tum quia non agit nisi lumine Zc influxu astrorum, quae duo requirunt subiectum in quo excipiantur : tum quia ante productionem illam, totum spatium, in quo nunc sunt elementa, fuisset vacuu, utpote destitutum omni corpore i & caesum debuisset materiam in v
cuo producere, nullo subiecto suppositoi ae
44쪽
proinde ex nihilo creare: quod est supra vis
res Omnis naturae corporeae. Necesse ergo est,ut causa materiae sit incorporea & potenstissima ,, ut quae illam ex nihilo ad esse e
Vnde etiam oportuit ut esset intelligens: χῖ tum quia omnis su bstantia incorporea necessario intelligens est,ut Philosephi docet: tum quia non produxit illam caeco modo; sed certo consilio, nimirum ut ex ea res aliae conficerentur,essetque formarum omnium subiectum r denique, quia cauis tam sub limi de potenti persectissimus modus Operandi tribuendus est: hic autem est per intellectum Sc voluntatem. Idem constat ex eo quod in causa debeat contineri omnis perfectio effectus, idque eminentius quam sit in effectu, quando causa est diuersae rationis dc naturae. Quare cum humana natura quae ratione prςdita est, & animantium species quae sentu vigent, sint effectus causae incorpPreae, necesse est in ea omnem horum perfectionem , nimirum sensum & rationem,eminenti modo contineri. Quod etiam caelestes orbes a seipsis non assint, colligitur Primo ex eorum motu. Si enim eorum motus ab aliqua superiore cau- -- sa, eaq; incorporea pendet, ut ostensium est,
fatendum quoque est eorum substantiam . isit
45쪽
28 DE PROVIDENTIA NUMINI sfiguram ab eadem causa productam. Quis enim adeo mentis inops est, Vt Credat cau iam illam in hunc mudum tamquam in va-Cuam & αδειποτον domum in quam nihil ei sit iuris) ingressam, eius gubernationem sibi vindicasse Adeone impotens erat, Vt non posset sibi propriam extruere Si propria non erat, cur eius regimen sibi assiimpsit3 Cur eam tantis omnis generiS Opibus, fossilium, metallorum, gemmarum, herba Tum,Virgultorum,arborum,aulum,piscium. animantium terrestrium, e Omni rerum varietate impleuit Deinde si potentiam consideres,quam in hoc motu demonstrat, dubitare non poteris, quin ipse totius operis sit auctor. Etsi enim sol sit incomparabiliter maior uniuer se terrae N maris globo, Vt ex cono seu pyramide umbrae terrae, quae ad caelu m Martis non pertingit,conuincitur)imo,iuxta Astronomos, contineat eius magnitudinem centies sexagies sexies: tamen tanta velocitate cum toto suo orbe rotatur, ut horae unius
spatio supra centum myriades, seu deciescentena millia milliarioru smillionem vocamus conficiat. Vnde una hora suo cursu ambitum terrae aequas quinquagies. Inter stellas fixas multae sunt quae FO. TO. I Q. Vel Io o. partibus sunt maiores Vniuersa terra,
46쪽
e nulla est quae non superet eam saltem I 8. artibus, ut Astronomi tradunt , dc tamen anta cum toto orbe suo pernicitate cientur, t illae quae circaAEquinoctialem sunt,singuisis horis supra o. missiones s siue quatern ille myriades milliariorum percuriantec proinde ambitum terrae conficiant bis nil laes una hora. Quis hanc potentiam,qusam vasta dc immenia corpora tam Immen
o impetu torquet, no' admiretur Quae naiora possint este omnipotentiae indiciae
ἰi vel unum ex astris iuxta terram tanta Re ocitate per aerem rapere rixepenin Omnialissiparentur, montibus radicitus euulsis, Mna cum terra dc mari in puluerem distractis Q com minutis. M agna videtv r celeritas glori tormento excussi, sed. ii quis bene rasi iem su bducat, hic etsi uniformiter volet,
ix centum horis semel ambitum terrs: comiciet. Experientia enim constat uno horaeninu to vix tria milliaria conficere. itaquena hora percurret milliaria I 8 o. centumioris octodecim millia, quae nondum . im dent ambitum terrae, ut qui iuxta veribremententiam sit nouem decim millium & 8o.
auare longe plus sol una hora conficit sipa- ij, quam globus tormenti quanque millibusi orarum absolueret. Celeritas autem talia- iam fixarum circa AEquinoctialem est quadrage
47쪽
3 2 DE PROVIDENTIA NvMiuis dragecuplo maior, quam sit celeritas solis Itaque illa vis incorporea, quae ita praesidet& dominatur orbibus caclestibus, ut eos in ta facilitate, tam incomprehensibili velocitate , tanto tempore absque ulla fatigatione vel molestia circumagati sitis indicat suum opus esse, se illorum esse dominum de opificem,cui sic ad nutum obediunt: nec aliunde eos habere naturam,quam Vnde tam stupendum habent motum. Nemo profecto
rui rem istam attentius perpenderit, de ea ubitare queat. Non enim maius potest esse indicium, rem non esse a se, sed ab alio pe dere, quam si ea non sit sui iuris, sed alieti
subsit ac seruiat, Se alius ei dominetur. Idem colligitur ex diuersitate partium, quibus orbes isti constant. Hae enim cum distinctae prorsus sint, de diuersas qualitates habeant, non potuerunt in Unum coalescore, nisi aliquo eas uniente, 6c singulis suum situm, suam magnitudinem, mensuram L proprietates Sc vires assignante. Confirmatur, quia iste situs & dispositio illa partium qua, verbi gratia, haec stella est in hac partoe caesi, illa in ista, dcc. non est de essentia illarum,neque etiam ex essentia ipsarum neceDiario manat: ergo est ab aliqua causa exiti
48쪽
'uarta R ATIO, o rerum pulchritudine cet ructura partium res Ita totius.
P s A rerum pulchritudo, quae sita est in 3 tu debita proportione quam partes habentim inter se, tum in ordine ad totum, manse ste nobis indicat esse mentem quamdam pientissimam, quae haec omnia apud se an-: conceperit, eXpenderi dimensa sit, con-ilerit, deinde exterius produxerit. Cum idemus palatium aliquod magnificu, om-ibus suis membris ab lutum, & suis me iris probe constitutum , in quo partium innium summa proportio & symmetria, a vi ratio architecturae nihil in eo deside- ire possit, nemo dubitat, quin a peritissi-io architecto sit e tructum: & dubitare uis poterit hunc mundum, Cuius omnes artes adeo sunt perfectae,& tanta inter seroportione dispositae, M sympathia qua-am deuinctae; cuius tantus est ornatus Mecor, Vt inde nomen κοσμ quod om am denotat)obtinuerili artificem praestamissimum habere '.' Iε
Canum superne instar amplissimae testu- 33 inis extensum, omnia ne dissiuant operit,c intra se coercet,innumera stellarum vel i gemmarum multitudine ad elegantiam
49쪽
DE PROVIDENTIA NvMINI s& admirationem distinctum . Pulchrum plane & pretiosum lacunar huius mundani palath. Quid colore isto caeruleo & purpurascente oculis gratiust Quid micantibus illis gemmis purius Quid adamantina illa
firmitate, quae iam tot saeculis inuiolata per durat, nusquam attrita, nusquam obsol
scens, aut fatiscens, solidiust Quid solari globo lucis 3c caloris sonte mirabilius Quae
natura rerum his omnibus hanc formam,
hunc situm, hunc nitorem Sc splendore hanc caelestem dc inuiolabilem pulchritudinem impertiit Non enim eam a seipsis habent ,cum a seipsis non sint, sed ab alio. Si ab alio habent esse:ergo & pulchritudinem. Hoc autem aliud non potest esse quid corporeum: quia caelestibus illis nullum coriapus potest esse potentius aut pulchrius. Erit ergo substantia quaedam incorporea , cuius infinitam potentiam dc pulchritudinem ex tali opere possum us tali mare. Terra quoque eui imo loco sita veluti Rauimentum huius bassilicae, vel poxuis sentina
in quam omnes elementorum sordes exonerantur, quantam tamen pulchritudinem
habet e quantam gratiam ua monti s dc vallibus,in sontibus S fluminibus, in pratis, in siluis, in pascuis, in satis, in hortis &Cam pis omni colorum genere picturatis,in muse, tiplici
50쪽
t plici illo herbarum, florum,& arbustorum
estitu omnia tapetia dc aulaea vincente e uis dicat haec omnia a natura rationis ex- ,erte sic esse disposita, cum ne mens quitem Cogitando quidquam admirabilius S iulchrius in hoc genere assequi possit 3 Nec refert. quod sol&astra horum om- 3
ii tam causa esse videantur. Etsi enim absque raraeimssorum influxu dc calore, quo vis seminalis xcitatur, & humores vegetantes praeparan non pote ur, nasci, crescere & perfici nequeant i ta 'Den causam suam originalem & rationem 'tructurae ac conformationis a sole non harent, sed a mente aliqua quae seminibus vim luamdam veluti conceptus fui imaginem mpressit, per quam, tamquam per instru-Πentum,ex humore terrae digerit, disponit,
onformat rem totam, ut formae conceptae
innino respondeat. Non enim sol aut astra cire possunt, qualis quaeque arbor esse de eat, quo temperamento, quo colore, sapo- ei Odore, quibus viribus ad usus medicos, tualibus verari foliis, ornari floribus, locu-γletari fructibus, quae radicum Sr ramorum id caudicem esse debeat proportio,quae sin-Iularum panium mensurae, figurae, exten-iones, diffusiones, connexiones, & alia inaumera, quae in singulis admirabili ratione existunt. Tantum enim est in singulis na- C tura: