De prouidentia numinis et animi immortalitate libri duo aduersus atheos & politicos auctore Leonardo Lessio Societatis Iesu s. theologiae professore

발행: 1613년

분량: 404페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

I4 DE PROVIDENTIA NvMINI stissimorum philosophotum , qui usquam gentium floruerunt. i Hi enim paene omnes diuinitatem S prouidentiam statuere , ut fuse ostendit Augustinus Eugubinus in op re De perenni philosophia. Ita docuere Patriarchae, Prophetae,ia omnes sapientes apud Hebraeos,Sacerdotes apud AEgyptios, Magi apud Chaldaeos , Gymnosophistae apud Indos, Druidae apud Gallos, & praecipuae philosophorum sectae apud Graecos ue nimirum Pythagoreorum, Platonicorum,Stoicorum& ut probat Eumbinus) etiam Peripateti- rum. Omitto sententias hac de re clarissimas & pulcherrimas, quae ex Trismegistin Orpheo, Musaeo, Homero, Hesiodo, Pi daro, Sophocle, ex Platone & Platonicis,ex Seneca, Plutarcho, & aliis adferri possent quas qui cupit inspicere, Auctorem memoratum consulati F Stant igitur ab hac sententia omnes gen tes, omneS aetateS, Omnes religiones, Omnes sacrorum ritus, omnes sacerdotes, omnes

prophetae, Omnis magorum distiplina, omnes omnium gentium illustriores philos, phi; denique ipsa natura rerum quae hunc sensum humano generi insculpsit. Cuius ergo vel amentiae vel arrogantiae fuerit, ob leves aliquas coniecturas contra sentire t hoc enim nihil est aliud quam iudi cium

32쪽

LIBER I. Iscium priuatum iudicio totius orbis &on nium iaculorum anteponere , M seipsum omnibus sapientiorem S perspicaciorem facere. Produnt ergo omnes athei suam amentiam & superbiam quamdam immensam, quae eos dementauit.

Secunda R ATIO, ex orbium caelestium

conuerpone.

ADFERAM nunc aliquot rationes philosophicas,sed perspicuas,omissis obscurioribus quae ex Metaphysica peti possent. Primo, Videmus corpora caelestia rapidissimo motu in orbem rotari. hic autem motus non potest habere originem ab impetu aliquo naturae caelis insito, Vel a causa corporali i ergo ab aliqua substantia spiritali & intelia Iigente. haec autem erit Deus. Quod hic motus non oriatur ex inclinatione naturali caelorum,videtur manifestum. Nam quae ex naturae inclinatione mouentur, tendunt ad aliquem terminum in quo quiescant,&conseruentur. Sic omnia sublunaria habent impetum ad motum, ut si forte extracta loco suo natiuo fuerint, ad illum redeant ,& in eo se locent ac firment. Nam in loco natiuores omnes interitui obnoxiae bene se habent& conseruantur: extra illum tabescunt, M

33쪽

naturae statum amittunt. Nihil autem habet inclinationem ad motum , ut sine fine moueatur, &numquam ad terminum pertingat: quia motus est quid imperfectum,Vip te via ad terminum. Nihil appetit semper esse invia, sed omnia Cupiunt venire ad terminum , Λ in eo conquiescere. Quare cum orbium caelestium motus non tenδat ad alia quem terminum, ut ibi sit requies, consequens est hunc motum non esse ex naturae inclinatione, sicut motus omnium rerum inanimarum, quas in mundo videmus.

II Idem confirmatur ex eo quod inclinatici naturalis ad motum sit propter bonum se lecti, nimirum ut illud suam perfectionς

assequatur conseruetur; non autem pro .pter bonum aliorum. Ideo enim res singulta. habent impetum ad motu, ut singulta suum locum naturae suae congruentem assequantur, & in eo se firmiter locent; non ut aliis Prosint. Atqui motus orbium caelestium ni hil perfectionis adfert ipsis orbibus aut cae

testibus corporibus squid enim soli vel astris illa gyratio prodestρὶ sed sopim utilis est robus inferioribus ,dum astrorum vim & efficientiam per totum orbem dissert ac distribuit, bc omnia facit crescere, Vegetari, perfici, conservari. Constat ergo hunc motum non esse ex naturae inclinatione. Non enim

caelo

34쪽

LIBER I. II

caelorum orbes cogitare potuerunt hunc motum utilem fore mundo inferiori, ut ex affectu ac charitate illius sese hoc modo ac sidue rotarent. Nam hoc mentis est& ii telligentiae. Quare necesse est ut sit aliqua mens potentissima,quq hanc utilitatem aniamo conceperit, & propter illam hunc mo- tum instituerit, certoque modo temper uerit , a qua assidue dependeat dc contia,

Praeterea ipsa motuum caelestium variem istas satis indicor, illos a natura, cuius inclinatio simplex-uniformis,non esse. Nam prς ter motum ex Oriente in Occidentem super

polos mundi qui omnibus est communisὶ singuli planetarum orbes habent proprium ex Occidente in Orientem, diuerso axe, di uerse tramite, disterenti celeritate. Orbis enim Saturni periodum suam conficit an nis fere 3o. Iouis Ιχ. Martis circiter duobus, Solis uno, Veneris νω, Mercurij e dςm sere spatio, Lunae 27. diebus, horis 8. Ecce quanta diuersitast Neque refert,etsi loco motus planetarii in Occidentem, statuas motum in Orientem, sed tardiorem, iuxta

quorumdam sententiam; luia eadem cerni tur varietas, idem motuu discrimen, eadem symphonia & proportio. Rursus planetae interdum sunt terrae viciniores,interdu inulto

35쪽

18 DE PROVIDENTIA NUMINIS remotiores, nunc stationarij, nunc directi, nunc retrogradi: ad quod demonstrandum excogitati lunt eccentrici & epicycli. Praeterea multa alia: per fistulam dioptrueam, recens a quodam Batauo inuentam,in Caelo nuper animaduersa sunt prorsus admi randa, & toti antiquitati tot iaculis ignota. Nimirum corpus lunae veluti spongiosum,' .& floccis quibusdam constans, variis locis intercisum. Sidus Veneris crescere & decrescere instar lunae : curuatur. enim in cornua, eodem prorsus modo quo luna , dimis diatur,Wimpletur. Sed cum plenus est eius orbis, non opponitur soli ex diametro sicuir luna, sed parum ab eo distat. Vnde efficaci-lter colligi videtur sidus Veneris in vasto epicyclo moueri circum solem, ita ut alse quando sit multo altius sole, aliquado mulisto dem istius. Simili modo circa sidus Iouis notatae sunt quatuor stellae paruae,quae nunc

ipsum antecedunt, nunc sequuntur; nunc omnes simul apparent: nunc aliae apparenti'

aliae non apparent. Vnde perspicue sequi vi detur illas moueri in paruis epicyclis cirea illud sidus.Rursus in sole animaduerta sunt

multae maculae, quae tamen non retinent

eumdem situm, sed assidue locum mutant: de nunc pauciores, nunc plures apparent. Vnde facile colligitur eas corpori solis non inhae

36쪽

aspectum nostrum &Qlem obiiciunt,&ci cum corpus solis in epicyclis mouentur. Sae-pὸ haec omnia ipse instrumento conspeXi, cum summa admiratione diuinae sapientiae N potentiae, quae motus astrorum tam stupendo artificio disposuit, ut mens humanaeorum rationem & modum nullo modo possit assequi. Omitto innumerabilem stet larum multitudinem quae adminiculo illius instru menti distinctissime in cςlo notantur, omnibus Astronomis usque ad hoc tempus

Denique in sphaera octaua, in qua sunt

stellae fixae, triplex animaduersus est motus. Primus ex Oriente in Occidentem,qui t tum cyclum horis a . absoluit. Secundus ex Occidente in Orientem,qui centum a nis putatur conficere gradum Vnum. Tem . . tius ex Austro in Septemtrionem,& contra, quo principium Arietis & Librae sphaerae octauae describit paruulos circulos Circa principium Arietis & Librae sphaerae nona qui zooo. annis peragitur. Quis tam mutitiplicem varietatem motus localis dicat essea tiatura,& non a mente aliqua praestantissima, haec omnia sic moderante ob commo- 'da sublunarium,praesertim humani generis, cui cetera seruiunt

37쪽

2o DE PROVIDENTIA 'NUMINIS

O Neque refert, siue dicas hos motus fieri per varios impulsus transeuntes, sicut motus rotae figuli efficitur a figulo, siue per vires stabiles & permanentes ivt quidam V luntὶ caelestibus orbibus imprestas. Nam Crouis modo fiat, necesse est procedere a causa aliqua incorporea, mente de intelli. gentia praedita, non ab inclinatione propria

naturae. Hanc autem causam Iam potenti manu , tam miris modis orbes caelestps r

tantem. dicimus esse Deum, siue id ipse fa Ciat immediato , quod est multo verisimilius ι siue ministerio inferiorum spirituum, ut multi sentiunt.

Tertia RATIO , ex eo quod res corporea

em aspectabiles non possimi est a stipsi ,

'nec a casu fortuito. ac Eset aliqua causa in rerum natura, qua

cetera omnia secundum suam substa tiam dependent. hanc aute vocamuSDeum. Esse talem causam probatur: qVia res c*poreae vel sunt a seipsis, vel a casu fortuito, vel sunt ab aliqua causa incorporea mente

praedita. N ullus enim Philosophorum aliud mundi principium efficiens statuitnec aliud fingi potest, nisi quis dicat hunc mundum esse productum ab alio mundo, & istum ab alios

38쪽

alio, & sic deinceps absque termino: quod per se est abserdum,cum inducat processum

in infinitumia Atqui constat res non esse a seipsis, nec a casu: ergo necesse est illas esse productas& formatas abaliqua mente. Non

esse a casu, nimirum ex casu fortuito at morum seu minimorum Corpusculorum, sicut Democritus,Epicurus,Lucretius Mali, quidam censuerunt,patet tum ex mundi rerumque omnium structura S forma; tuin ex summo ordine & constantia, quae in m tu canorum, & aliarum rerum functione conspicitur. Quis rationis compos ea quae summa ratione constant,&artium omnium ingenia superant, sine ratione, sine arte,solo motu, &concursu fortuito atomorum producta existimet hoc enim perinde est, ac si palatium quoddam pulcherrimum, non ab artifice aliquo summa arte constructum,sed fortuito extitisse dicas, terrae motu rupem disturbante, 6c fragmentis taxorum calu in hanc formam dispositis: aut annales Ennii, vel Liuij commentarios non a scriptoribus illis concinnatos, sed fortuito litterarum concursu perfectos. Si enim mundi partes,& partium dispositio,& corpora animalium ac plantarum, in quibus est summa ratio

summumque artis ingenium, sine arte & ratione,solo sortuito cocursu atomorum fieri

39쪽

xx DE PROUIDENTIA NUMINI spotuerunt : cur smili modo non possune fieri palatia, templa, ciuitates, Vestes, gladij. libri, epistolis,& limitia in quibus longe minus est artis & ingenij Valeat ergo insana

illa de atomorum Concursu sententia, quae nullum alium in finem a suis Auctoribus vi. detur excogitata, quam ne cogerentur fate- ri mundum diuina prouidentia gubernaria quam prouidentiam tamquam formidabialem humanae menti flagitiis mancipatae, Momnis voluptatis tur tricem, exosam ha-Luereti li- bebant i ut ex Lucretio S Plinio aperte cui

si h in ligitur.

cap 7-li- Non esse a seipsis , constat Primo , in λ 07 ς- rebus sublunaribus, inter quas eae quae sunt, .ia , persectissimae, ut homo & animantia) non --tia. possunt esse a seipsis. Quae enim tot caus

rum egent praeparatione &. concursu, ut nascantur, tot agminiculis externis ut vivant,

quomodo possunt esse a seipsis Quomodo a seipso esse queat, quod tanta facilitate extinguitur & perit Dices Indiuidua seu singulos homines a seipsis non esse , verum ipsam humanam speciem a se esse, utpote aeternam , similiter& alias rerum species. Vehim hoc imperite dicitur. Nam species non est quid separ tum ab indiuiduis, ut Platonici quidam fi

x runt i sed existit in ipsis, nec habet esse ni rerum

40쪽

LIBER T. 23

rerum natura nisi per ipsa. Imo species humana nihil est aliud quam tota hominum indiuiduorum tum existentium tum possibilium multitudo, ut illi inter se quamdamnaturae similitudinem habent. Si ergo singuli homines indiuidui ab alio pendent, extam tota species, quae ab indiuiduis ex parte rei non distinguitur, ab alio pendeat nemcesse est.

Quod etiam ex eo clare constat. Nam tota species deleri potest , dc penitus extin- Ω-d a Iogui. Id autem quod a nullo pendet, sed a se esse habet, deleri non potest. Quod enim 'est a se, numauam incepit, sed semper extitit: ac proinde nec potest desinere. Numquam incepisse.ex eo constat,quia quidquid incepit, aliquando non fuit: est ergo productum a non- esse ad esse. Atqui non potest es

se productum a seipso, cum producens d beat antecedere, ut id quod producendum est, ex non-esse ad esse trahere possit. Ergo quidquid incepit, ab alio productum est, ac proinde non habet esse a seipso. Habere enim esse a seipso,est habere per suam essentiam absque ullius causae efficientis influxu. Perspicuum est ergo, omne quod a seipso

est,numquam incepisse; ac proinde nec posese umquam desinere. Et contra Omne quod

incepit, non habere esse a seipso, sed ne-

SEARCH

MENU NAVIGATION