Leonardi Malaspinae, In epistolas M. Tullii Ciceronis ad Aticum, Brutum, et Q. fratrem, emendationes ac suspiciones. Index rerum & verborum

발행: 1563년

분량: 693페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

singuli perum sent. . atque haec cala stas, cum ad omnium ueterum scripta, tum haec Ciceronis ad Etticum pertinuit, qua malo quodam fato, pessime accepta fuerunt, atque ita toto corpore discerpta ac deformata, ut cum nihil his candiadius , purius , castius cogitarios esset, iam miserius , perditius, fedius inueniri nil posset. Quo minus fraudi mihi esse debebit, sicubi uidebor, quod multis annis ratum alij habuerunt,illud ipse quasi

rescindere. Rarionum mometa attendenda erunt,

non illorum praecepta opinio, qui, misera quadam ct importuna religione impediti, dum scriptu

ram defendunt in eaq; omnia ponunt fatua quadam non nunquam, oea uera sententia discrepantia comminisicuntur. Ergo ut ad te aliquando me referam, lector prudentissime, tute ipse cum animo tuo reputes licet, quam illi inique faciant, quamq; de hominum genere male mereantur,qui hanc ipsam emendandi rasionem ac potius piet

tem damnent, aut certe non laudente nunc mea

mihi apud te causa agenda est contra eos,qui cum rem studiumq; non reprehendant, me tamen,qui iam inde ab adolescentia in canobis degam,ea q3 vitae rationem secutus sim, quae in dicendi exe citatione , tantum opera ponat, quantum sibi ad bonestissimarum artium perception sensivumq3 nostrorum explicationem, satis esse videatur:r

32쪽

liquossuos conatus ct studia , ad sacrarum scripturarum intelligentiam vel referat, vel referre debeat: ea nunc omnia, in his facultatibus tractandis explicarisq; costumere,quae Christianae r ligionis nihil habeant:haud sane proba.' a quod haec quidam nostra , contenunt ante, quam legant aut ne legat quidem, ut hominis ex eoru numero hominum, quis illifortassedi putandi facultatem scholastico more institutoque concedant, ornate lincendi auferant: μbtilitatum Diui Thomae Scotino reliquorum classis eiusdem tribuant,oratorum poetarumq; gustum adimant: non valde me perturbat.Equidem sic statuo , quod oe ipse , nisi nos

si tes ac truncos esse velint, fateantur necesse est , nostris ingenium nec deesse, nec defuisse ν quam; sessui ordinis institutastudiaque fleculis,magna atque praetiara, si in bis minores apparent, ignoscendum esse: dicendi gloria delectatis, non

esse auctoritatem abrogandam: nec ex aliquorum infantia, de omnibus iudicium faciendum. Sanee familia nostra, ut de reliquis tacea ,insuo quibusque sudio nobilissimis: unum atque alterum possim afferre, ne plures dicam, cum quibusvis aetatis huius eloquentissimis hominibus, conferendos : qui si huc se reiecissent, nihil esset, cur j nos rum genus tantopere fastidirent: sed altius illi

in ruentur: maiora diuinioraqε spectant, quae neq;

33쪽

nos unquam negleximus , idque nos aliquando declaraturos siperamus: sed alia quadam ratis,non iniusta illa quidem , alio nos traduxit: quam si tibi probare velim candide lenior, ut honoris mei causasau e cupio : vetustior mihi memoria repetenda est. P anque abhinc annos paulo plus duodecim, cum optimum clariissimum virum Nicolaum Nodulsum Cardinalem patronum meum, decus ct ornamentum ordinis illius , Balneariam secutus e m et quo sie ille quotannis, prolatis rebus

conferebat: non modo, γt aestuos calores Noma,sae urbis declinaret es enim locus ille umbroseus cir salubris, fluentesq; O gelidas habet aquas, atque cas uberrimas, illius opera, in latissimum vivarium primum exciso monte inde in oppidum, aedesque adeo ipsas deductas: ut asius, venustius,

suauius esse nihil posito sed etiam , ut aliquando

sibi ab arbitris quotidiana interpretatione remoto, liceret uiuere: cumq; ibi pomeridianis horis , cum se iam calor paululum fregisset, hoc ipsum epistolarum uolumenstrictim attingeremus,

cura ut sunt hominum sensus distariles , ab iis,

qui insigne aliquod in eas ingenij sui monumentur liqui sent omnes enim habebamuso alicubi disellentirem: ct ne hoc uno studio tantum delectatus riderer, periculum aliquando ipsiefacerem, num

loca ab eis uel neglecta, ct quasi percipi non pola

34쪽

sent , deposita se desserata, vel mendata quiadem, M non ita , visibi ipsi satisfacerent ipse aperire , in melioremq: formam , uel exemplarium, quae tum pauca habebamus auxilio , uel ingeni,vi, calamori in me esset, restituere possem: atque ea essent non pauca: placuit eidem patrono meo, ut litteris consignarem. Itaque toto illo calo rum te ome, quinque libros confeci. Sed Hae mens bominum heu venturi nescia fati, cum redissemus in v bem, ecce fulmen: Paulus Farn sus Pontifex Maximus, quem propter immo talia in omne hominum genus beneficia, aequum M at , nostrisse rationibus conducebat , esse immortadem : sed is tamen cum suum diem obiissset, extremumq; uitae spiritum edidisset, haud 'ita post, ct patrouo ipse meo, dum patrum Senatus , ad noui poἹtificis creationem, conuocatus esset, resqς, ursaepe accidit; longius duceretur: repentima quaedam uis morbi, in optinia spe aia 'tissimi gradus ciuitatis , uitae finem attulit, ct studia in nostra restinxit. Quaproptere annos aliquot, steram eo in genere nullam fecimus. Nam ct si m bis in ibi mire non plane solao, attamen bomtinis illius nutus ct significatio, quantam mihi fac mae admouebat' Tantasicilicet, quantam decuit admoue re eum , de cuius egregia ergam uolavi te , rusve pignora cepisso qui

35쪽

litteratos homines, ct insigni aliqua larte. ornatos , quos ille domi, non inani quadam si ecie,aura ue populari, qua plerosq; duci non ignoramus,

sed veritatis virtutisq; amore incensus, complures haberet,seummisq; honoribus ac premijs viceret: ipse, cum liceret per Remp. nullam paene horam amitteret, de re iustudiis, cum i s vel loquendi vel meditandi. Fuit omnino vir ille, cui pasin omnes testimonium moderati , ct ad honestum otium nati animi ,sine controuersia darent: fortis etiam ct prudentis, qui eo familiarius ute rentur : quo id minus testari orbis terrarum posse

set, quidam , hominum fraudem ct perfidiam

nam reliqua satis prolixa uidebanturo acclisant nos fata tantummodo, aut potius inscrutabilem summi numinis voluntatem, causamfuisse iudicamus. Esset hic orsitan locus,casum hominis vicem b deplorandi, nisi tanto interuallo verendum esset, ne non modo importuni ,sed etiam inepti videremur. Quare, abeat ille optimis ominibus,

nos ad institutum fermonem reuertamur . Hanc dicimus cessandi nobis causam, compluris annos

fuisse : quo ad iussu doctismi ctgraui iviri

Marcelli Cervini tum Cardinalis, in cursum re uocati sumus. Iamq; opus ad finem paene perduxeram , cum ille Pontificatum cepit. Secvisunt res hominum fluxa atque incertae, ante ereptus

est e vita.

36쪽

est e vita,quam quid esset agnossere,ut ita dicam,

posset.Ergo νt haec rursum at cerem ac damna rem. um acerbum hominis fatum, tum consecuta nostra tempora , quibus usque adeo vexati su mus , vix νt consistere potuerimus, esecerunt. Verum, quo haec nostra tam longa θectat oratiod

ut siquis forte inpersona hominis sacerdotis , studium hum modi, quod qui V profanum solent

appellare, reprehendat, huic nos duos praesta tissimos sacrorum,religionis ceremoniarumq; anti lites,quorum desententia ct auctoritate rem suscepimus, opponeremus: quibus omnino impiufuit hominibus sanctissimis, non obtemperare σobsequi.Quanquam , si hoc quidem vitio datur, eripiatur e sacerdotum manibus vinaristoteles ipse: abi'iatur vel Plato:νorum neute omniubonorum sententia, nec scriptorgrauior aut rei mosior et nec ciuis integrior, aut honestatis, temperantiae , iustitia, constantiq; retinentior. Diuucerte Augustinum, Christiana Reip.columemi

signiq;doctrina ct pietate praeditum, non puduit

fateria o litterarum quoque monumentis testatu relinquere; st,viri huius lectione, principio me tem auertisse a mundo ad Deum erigeres

solumq: coepisse . Sed quid ago e Quas non haec

in eis culpari soleant, qui posthabita cura sacratissimorum labrorum n his νομntur tantumma

37쪽

do ct acquiescant. Quod equidem ego pro vita

mea ratione, ne misi posset obici, etiam atque tiam caui. Nam ne tum quidem, cum huic uni rei maxime studerem, diem ut praeterirem commisi sine linea r quin idem mihi dies finem pene

attulit eorum studiorum,. qui ct viris illis vitae . Itaque iacuerunt Mc dein in tenebris, in iacerent adhuc, neque enim ego ea mestum am

bamo nisi amicorum , quos compluris habeo eruditis imos, non modo vocibus, sed quodammodo etiam conuiciis, in asyectum lucemque euocata fuissent, ct quasi ab Orco excitata. Qua in re fatendum ei t enimo plurimum apud me vaduit, eximia spe,summaeq; virtutis adolescens Alfonsus cardinalis carasar quem ego cum ad reliqua sudia praeclarissima, tum ad dicendi gloriam ita incitatum vidi; ita magnos pro resus iam iecise se, ut alijs disciplinis avitum nomen aquaturus esse videatur, dicendi laude, etia- superaturus. Et sane apud me, eo etiam pluris esse illius audioritas debuit , quod tota natisfamiliaq; nostra, iurius fide iamdiu clientelaq; sit: vi fluo etiam nure

quodammodo, νt patronus imperare potuerit. Ilergo a tores miti fuerunt,ut haec emitteremus et

quibus haberi gratiam volumus, si hoc industria nostra assecuti sumus, ut ex parte aliqua, studia

iuuentutis iuuauerimus: sin minus,ignosci tamen

38쪽

facilitati mea, qui oscio monitus, illorum obsi

qui volutati maluerim,quam existimationi mea. Me tamen res una illa consolatur, quod multis sepe argumentis didici, paria in his momenta σintegritatis animi, ct iudicij reperiri: ut nec alia ter ac sentiant loqui,nec sentire nisi egregie ac sapienter potuerint. At, prope est , dicat ali quis, ut eam tibi laudem tribuas, quam nescio an quisquam nemini: vi nihil lenderis, nihil titu-baueris . Nequaquam vero: neque enim usque adeo insanio : sita fateor me, ut non pauca recte excogitare, ita non raro etiam , ut fert hominum natura, in saxum ut dicitur impingere, ct ex

simatione fassi potuisset sed tamen illa ipsa, γα

recte dici viderentur, viros illos in eam mentem induxisse,ut me ad editionem hortarentur. Satis iam mihi uideor, causam tibi mea probasse lector candide,aduersus eos,qui in mea persona,bacctu dia non ferant: restat ut fidem moresq; meos probem. Sunt enim qui emendatores in hanc cesuria vocent, ut eos dicant, quo suis opinionibus fide faciant falso no nunqua vetusta ex laria laudare, stentos cofuse atq; permixte dicere, aulaea libri sic,aut sic babent. Nys ergo quo eam fugeremus, nuqua aut perraro hoc modo nostra cofirmamus et et tame siquido accidit, unu aut plura ex his itabo vesumus,que nominatim appellavimus. Vn

39쪽

decim vero baluimus.ex quibus quinqcum vulgara. Manutii atque etiam Victori, editione, dili gentissime conferentes, a carceribus ut dicisolet, ad calcem. Us percurrimus: nempe Furni duos quorum unum , Romanum exemplar appellare soleo , quod sub id tempus Romae impressum D rit , quo haec Πpis excudendi ars, diuinitus es in uenta: adterum Faerni ipsius nomine, valde pro . bum o antiquum e quos ambos apud eos esse arbitror , qui librorum ipsius fuerunt heredes. Gui- donis Lo ij item duos ' unum manu Tonii Florentini cita enim in fine libri legituo descriptum, ab editione Victor ij , siue Graeca siue Latina spe

aes , non magnopere diuersum: alterum recentiorem, quem librum Lolgi, ubique, ut illum Tonii voco.quos qui volet sta es hominis humanitas arbitratu suo poterit iusticere. Quintum e

Bibliotheca Dominici Grimani Cardinalis accepi, quam Nir ille clarus O magnus, in nostris ad ns Antoniamis Veneths exaedificauit,omniumn librorum copia ct uarietate instruxit atque ornavit : qua nemini clausa est , inuisiere uolenti. Hos ergo quinque in potestate habui, totosq; cum totis filabatim fastidiostq; contuli e reliquos sex , quod nihilo meliores comperiebaU, pro ut ries tulit , consului potius aliquando, quam legi:in quibus tres fuerunt doctomi viri Berenim Mesci

40쪽

Cardinalis, quos penes beredes reperire licet runus Cardinalis mei, qui post obitum illius, cum res qua optimorum librorum bibliotheca, in manum

venit clarissimi Imperatoris Ofortissimi hominis

Petri Strogae, non minus latinis graecisq; litteris, quam animi magnitudive, qua ceteros superauit, praecellentis: quam omneU bibliothecam, audio Philippum filium, cum reliqua cum pecuniarum tum virtutum paternarum hereditate creuisse. Reliqui duo si bri, alter apud Octauium Pantagathum erat, curus ille mibi copia , quotiescunque volui, ultro fecit: quem tamen aiebat fuisse, eruditissimi viri, ct innocentissimi episso sentovj

fugustini: de quo vere hoc tempore affirmare possumus, quod suo de QScaevola dixisse Crase, sum, M. Tullius scribit: esse illum Iuris perito rum eloquentissimum, o Eloquentium Iurisperitissimum alter in nostris aedibus Diui Seruat ris Bononiae n locuplete ct ornatissima Bib theca et quem ego ea praeteriens , aliquot in locis, ut fit,nullo ordine attigi. His ergo omnibus usus seum: quos ego,quorum in manu essent significare volui,v sicui fides nostra in suspicionem veniret, is haberet unde eam posset deponere. Nos certe ut a culpae conficientia absumus, ita omni suspicione

mendaci, camere uolumus. Emendationum uero

SEARCH

MENU NAVIGATION