Anecdota litteraria ex mss. codicibus eruta. Vol. 1. 4. 1

발행: 1773년

분량: 504페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

- 18o e eam faciebant, ut in eum indignati, qui seminino nomine eam deinceps appellasset, in omni sua vita uxoris servus , & mancipium esset i contraque dominus , & caput et , qui non Lunam , sed Lunum nominasset.

Galli Narbonenses Masilii dicti , ipsorum Deos in silvis adorabant, idest pro Diis

habebant arborum truncos , teste Lucano, a quo more non multum abfuere Schytae ,

Persae, & Lybies , qui nec imagines , nec statuas, nec simulacra Deorum habuere, sicut diximus . Ex quibus Pegae , ut affirmat Pedianus, hanc rationem assignabant dicentes , vix Soli totum mundum sufficere , quem solum Deum adorabant, & esse credebant , nedum alios quaerere opus esset. Verum quid non potest in nobis superstitionis vis quam persuasionem non in vulgi animis inducit opinio ξ quem errorem , dico, no D committit homo , oppressus ignorati ne , & tenebris laifae Religionis. Nam non solum veteres has inter se disserentias ha

202쪽

hominum vitis perniciem attulerunt, verum

etiam ipsa concordia in sacrificandi modo , multis eorum temporum infelicibus damno fuit , & plena sanguinis . Nam barbararum Religionum maior pars aliquando convenit in humanis corporibus sacrificandis , a sacrisciis ad maleficia transiens, a pietate ad immanitatem , a victimarum sanguine ad hominum mortem . Rem non solum facto P. ram , sed etiam cogitatione monstrosam ,& horribilem . Legimus quippe diserte , Thessalos singulis annis Peleo , & Chironi hominem sacrificasse . Schytae Dianae existeros sacrificabant . Phoenices in aliquo magno principis periculo, aut calamitate gratiorem ipsi filium , melioremque imm labant . Arabes singulis annis puerum, Syrii virginem Palladi occidebant. Curetes nomnullos liberos Saturno, Phoenices iterum in suis miseriis cariores amicos sacrificabant . Marti hominem Lacedaemones , Dionysio

alium Chii, alium Diomedi Salamini, aliumque Saturno Rhodii. Phrygii magnae Deo

203쪽

rum Matri sacrificantes ieipsos misere trucidarunt. Sed quid λ hi Dei non in solos populos barbaros saeviere, & eorum sanguine se turpavere . Ipsi enim Graeci, & Latini eamdem sunt seritatem experti, ac si Dei humanae speciei irati vellent in nostrarum culparum ultionem , ut homines non a seris disserentes indifferenter quoque inter se se occiderent, & homo homini sera facta humano sanguine Deorum altaria pollueret, pictatem erga Deum in se saevire faciens.

Hoc eo dico, ut appareat Graecos, antequam

ad bellum aliquod proficiscerentur, animam sacrificare solitos, ut de Iphigenia legimus. Athenienses ob Androgei mortem miserabili

fame coacti oraculum consuluerunt, a quo responsum habuere, mittere eos debere singulis annis xiv. animas in Cretam ad sacrificium , septem masculos, totidemque is minas . Itali ipsi hominum decumam Apollini , & Iu noni sacrificabant, quod aperte testatur Dionysius Halicarnasaeus in Antiquitatum libris Ab hisce seris , & barbaris o

204쪽

sionibus abstinuere Romani, qui humani essent,& ingenui, penitusque ei religioni ad dicti, quae si non vera esset, magis tamen

cum ratione congrueret, & cum quadam honestate, quam barbarae aliae. Non tamen

scio, quo pravo spiritu ducti, quadam Occasione , quod ait Livius, inusitato modo saerificarint ex librorum Sibyllinorum praecepto , cum hominem , & seminam Galli vivos sepeliverint , pariterque hominem, &feminam Graeci. Sed ego prava haec sacrificia merito Lactantio , & Tertulliano deploranda relinquam , & velam ab hoc se puto contrahens ad Graecorum religionem accedam , qui Orbis sal, & sapientia ab li minibus suere existimati . Hi credidero praeter multas, quas habuere, opiniones Cadmum ab Agenore procreatum, qui cum adoleverit, Europam a Iove furto subtractam quaesivit, quod cum ei minime ex sententia successisset, Τhebem in Boeotia muro cinxit, & Veneris filia uxore ducta ex ea Semelen , & Sorores cepit . Ex Semele ,

205쪽

& patre Iove ortus Dionysius, sive Bacchus vitium culturae repertor, cui etiam dede re vinorum faciendorum rationem , & ce- revisiam . Hic tam Diis carus fuisse perhibetur, ut quacumque iter faceret, a Musis , & a mulieribus, & ab hominibus comita retur, ut sapientisimus , & victoriosissimus prae ceteris sit habitus, cuius tamen victo

riae saluti , & beneficio erant probis, impro bisque cruciatui , supplicioque . Eius magister Silenus fuit, a quo magna, utiliaque prae copia didicit , postea Lenaeus, & Bromius dictus praeter Bacchi, & Dionysii nomina ,

quibus diximus eum vocari. Satyrorum satitantium societatem habuit, qui circa eum iocantes, & saltantes miros iocos faciebant , ut eum oblectarent. Dixere praeterea ipsi Graeci, HercuIem ex Iove, & Alcmena nutum , quam cum Iuno maximo odio pros queretur , Iovis & soror , & coniux , duos serpeutes misit, ut Herculem Occiderent,

quos cum ipse manibus prehendisset , ita eos pressit, ut eorum morte stamet salutem

206쪽

quaesiverit. Dixere item, Apollinem luminis donatorem , & diei auctorem mortes, bus , Admeti pecudes pascere coactum fuisse. Cuius rei eam reserunt fuisse rationem, quod , cum Apollo genuisset Aesculapiunia ex Coronide Amasia , & cum eum omneS herbarum virtutes docuisset, & omni unis morborum, quibus corpora vexantur, cognitionem , Aesculapius ita doctus, itaque excellens evasit in medendi arte, ut desperata corpora , proque mortuis habita ad vitam restituere sciret. Quod cum Iuppiter intelligeret, indignatus, caelestique motus invidia cum morte assecit. Inde Apollo mirum in modum iratus, Cyclopibus illis, qui ipsisulgura , & sagittas cudebant in ultionem , mortem dedit. Verum Iuppiter omnipotens eum coegit e Caelo in terram descendere ,& ex libero Deo servum reddidit, & pastorem . Iidem dixere, Caelum fuisse ipsorum primum , & praecipuum regem , cui fuerit coniux Ops castissima mulier, id est Terra, ob secunditatem Dea facta , cum ea patrem eum

207쪽

eum secerit xIIx. filiorum , praeter XXuri. alios, quos ex aliis seminis habuit. Mortuo

Caelo, Hyperion frater in uxorem duxit Basiliam Pandorae sororem , vel Cybelem Atlantis filiam , ex qua filios duos suscepit Solem , & Lunam. Non multo temporis spatio interiecto , Cybeles Hyperionem in teremit , eque Caelo Solem in Eridanum fluviorum regem iecit, quo facto desperata Luna ab altissimo loco seipsam praecipit vit . Id mater sentiens ingenio est destituta , & undique maxima cum furia percu rens , modo huc, modo illuc vagabatur c stillis inordinatis, & sparsis tympana sonans. Tandem viam errans, & ab humanis oculis se subtrahens consecrata fuit, & Dea magna, Deaque potens dicta. In eius honorem altaria , & templa erecta , eiusque sacrificia semper tympanis , cymbalisque sinciata . Alii tamen dixere, Cybelem filiam fuisse Maconis Phrygiae regis , ipsumque reperisse pastoritiam cannam Syringa dictam, eiusque pulchritudinem p edisse Atym foramosis-

208쪽

mosissimum adolescentem . Verum Aty a Cybeles patre clam occiso, ipsam dolore insaniisse, & furiosam huc, & illuc prosectam, tympana sonantem , quamvis postea dolore

levata pietatem retinuerit. Nam cum amatrix facta esset Phoebi, pietatis ossicium mortuo adolescenti persolvit eum humans. V lunt praeterea, Atlantem stellarum maxima cognitione praestantem septem filios habuis. se , quasi septem radices, ex quibus multi Dii, & Heroes prodierunt. Ex Maia enim primogenita Mercurius ortus , cuius pater Iuppiter fuit. Ex Atlante natus Saturnus , qui Cybelem uxorem duxit sororem suam, ex qua Iuppiter natus. Fuit & alius Iuppiter Cretae Rex, frater Caeli, ex quo decem filii nati Curetes dicti. Saturnus regnavit in Italia, & in Sicilia ,& quantum ipse moestus, deformis,& natura avarus, tantum fuit Iup piter filius laetus, formosus, & liberalis. Dixere interdum, Saturnum ex Rhea genuisse Iovem , & Iunonem , ipsiusque Iovis uxores suisse Iunonem,Cereremi & Daphnem,

209쪽

I 88

exque Iunone genuisse Curetes , ex Cerere Persephonem, ex Daphne Minervam Deam Sapientiae. Haec sunt , quae a variis Scriptoribus & veteribus, & recentioribus seli gere potuimus ad Gentilium Religionem spectantia ante Romanam , ex quibus Romani omnium artium excellentissimi imit, tores multa sumpsere , multa alia omittentes , quae ipsis ipsorum imitatione indigna visa sunt, quod in sequentibus videbimus . Hoc modo ex alia in aliam gentem , & ex alio in alium populum religio migravit, ut

diximus, donec ad Romanos nostros pervenit , qui cum magnam terrae partem victusent, tot regiones subegissent, totque victorias Romam deportassent, totque gentes, atque nationes non minus habitu , & m ribus , quam religione differentes, servas , atque tributarias effecissent, ipsis necessarium quoque iudicarunt, omnes terrae pulos in cultu divino, & in sacrat um rerum religiosa institutione superare . Inde miram dum videtur , Romam , quo primum tem pore

210쪽

pore radices primas egit, eodem mei suae re Iigionis fructum aliquem colligere coepisse . Romulus enim caput, & fundator eius civitatis maxime elaboravit in divino cultu. Quod ut melius faceret, consuetudinem, &morem Albanorum , quantum potuit, estim latus, omnibus Deis iuxta eorum usum,& caeremonias sacra faciens. Liviusque ipse

scribit, Romulum in Palatino ludos institui se, qui a Latinis Lupercalia dicti sunt. V rum Numa Pompilius homo natura qui tus , & pacis studiosus , ignorans, quomodo

posset Romanae iuventutis impetum , & vseres cohibere , in bellicis artibus natae , &educatae, seque tranquillae vitae amatorem,& studiosum sciens , tandem cooptavit De rum timore, religionisque reverentia Romanorum animos mollire , eorum ferocitati divinis legibus praebens gratam , & iucun dam quamdam temperationem. Quare cum Nympha Aegeria secretas collocutiones simulans , ut scribunt Livius, & Plutarchus,

solitudinem amabat, praecipueque silvas,

SEARCH

MENU NAVIGATION