Anecdota litteraria ex mss. codicibus eruta. Vol. 1. 4. 1

발행: 1773년

분량: 504페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

& prata , in quibus dicebat se ab ea in omniabus moveri, quae ad salutem , & RomanOrum beneficium spectarent. Primum ipse Romanos instituit , ut Deos honorarent , & venerarentur precibus , votis , sacrificiis , ct cantibus ad eorum laudem . Addidit

multarum sacrarum rerum rationem , qua rum Romani antea nullam , aut eXiguam

cognitionem habuerant. Hortabatur , ut in omnibus praecipuum esset in Deorum auxilio , atque consilio perfugium . Magnificabat Musas, unamque praecipue, quam Tac, tam dicebat. Pythagorae vitam, praecepta que totis viribus observavit in omni Occ sene , auspicia, & auguria sumebat , ad Minsas sua omnia vaticinia , & divinationes reserebat . Vetuit Romanos credere Deum neque Ermam , neque figuram habere , omnem usum statuarum divinarum remo Vit , quacumque ex materia essent . In si crificiorum ordine ad Pythagorae integrita zem , & religionem mirum in modum se

adiecit, sine sanguine , & rebus vilibus sacra

212쪽

cra faciens . Pontificum ordinem constituit, quorum ipte fuit primus, docuit eos a Deis Offensis , & iratis veniam petere . Virginum Vestalium ordinem, aut collegium instituit, ipsis perpetuam aeterni ignis custi diendi curam dans , fueruntque quatuor ab eo conse cratae, ut scribit Plutarchus, dictae Gegania, Berania, Camillia, &Tarpeia. Legem ipsis esse voluit, ut triginta annis castitatem cO servarent , in quorum decem primis rerum sacrarum curam volebat eas addiscere, in aliis decem , quod didicerant , exercere . in decem postremis alias docere. Nullum honorem omisit, qui hisce Virginibus fieri Posset, contraque nullum maius erat supplicium eo, quod Virgini Vestali inserebatur , si pudicitiae terminos violasset, quae cum satis pateant ex Livio, Plutarcho, & aliis ibbris, omitto. Idem Numa templo rotumdam figuram dedisse videtur : tale euir fuit Vestae templum ab eo fabricatnm , vel quia sic Mundum reserret Dei locum , vel quia, ut seribit Plutarchus, Vesta terram

213쪽

significet, quae rotunda est. Imperavit, Deos Interos , in hisque Libitinam, quam alii Prinserpinam , alii Venerem esse crediderunt, honorari, quae Dea in exsequiis , & mo tuorum sacrificiis maximam auctoritater tenebat. De mortuorum luctu legem tulit, videlicet de eius, qui lugebatur, aetate , &de moerore, & de habitibus lugubribus retinendis . Multos sacerdotes instituit, in his autem praecipue Salios, & Feciales , quorum ossicium silentio praetereo, cum ex Plu

tarcho , & Livio peti post. Undecirris

scuta, ancilia dicta facienda curavit, ei similia, quod Aeneae esse Romani crediderea caelo delapsum pestilentiae tempore , quae hoc Rege Romam vexavit; quae scuta curita dicerentur, subtiliter , & prolixe admodum disserit Plutarchus . Voluit tubicines

diebus sestis tubarum sonitu quietem, & feriationem nuntiare Romae mechanicis artibus , omnesque ab opere cessantes cultui divino se tradere tranquilliori mente. Agrum Romanum, qui tamea non grandis erat,

214쪽

pauperibus distribuit, tum ut quietos eos redderet , tum ut in agricultura, ut ait Plutarchus, se exercerent. Annum ordine,& ratione pulcherrima distinxit cx Solis, &Lunae motu, indeque annus solaris ,& annus Iunaris dictus est. Primus ex diebus CCCLXV.,

alter vero ex CCCLIv. Mutavit mensium ordines, & duos addidit, Ianuarium dico, & Februarium , cum antea annus fuisset decenis mensium, &, ut scribit Plutarchus, fuit aliquando sex mensium, aliquando quatuor , aliquando trium , & aliquando apud nati

nes Graecas , & barbaras unius tantum .

Scripsit duodecim libros de iure pontificio,

totidemque de sapientia, qui cum suo cor Pore sepulti fuerunt ex eius, dum viveret, ex presso iussu . Sed super omnia delectabatur hic vir Pythagoreorum more occultis prae ceptis Romanos instruere , quaeque significationem allegoricam haberent, quaequ ob eorum obscuritatem maiorem existim tionem haberent. Ex eis aliqua dicam, quae Plutarchus recenset, cum sint ad hanc male

215쪽

riam, de qua loquimur, valde accommodata. Dicebat ipse neminem Choenici insidere deis bere , quo significabatur futura nobis esse curae debere , cum Choenix nihil aliud sit, quam unius diei cibus . Dicebat insupera nemine ignem cultro.excitari debere, idest magnos, & potentes viros irritari non debere ad odia, vel indignationem . Adde. bat, cum quis iter agit, non debere retro

gradi , hac dicendi forma illud significans ,

cum nostrae mortis hora advenerit, vitam non nos curare debere, cum ex Dei volum

tale sit eam finiri. Praeter haec dixit qua dam praecepta ad sacrificiorum materiam pertinentia , quae omnia observabantur, quod omnes crederent esse ea a Musarum concilio, & a Nympha Aegeria. Ex iis fuit illud: Deis Superis sacrificari debere omnia Dumero pari, Inseris impari: ne sacrae fieret vino ex vite non putata , nec sine far,na . Hae fuerunt artes, quarum auxilio Numa sibi ipsi felicitatem dedit, Romam XLIII. amnis perpetua pace regens, suisque civibus se

216쪽

rocitatem modestia temperavit docens eos , qui homines non timebant , revereri , & timere Deos caelestes . Cum igitur Romani habuissent tam sapientem, atque prudentem eorum religionis praeceptorem, in dies novos ordines,& constitutiones tum ex se ipsis, tum ex populis exteris sumere coeperunt,& caeremoniarum , atque sacrificiorum n merum augentes religionem cam sermDrunt , quae ad Romani Imperii inclinationem duravit. In ea civitate ritus militaris cum divino cultu de loco certabat. In ea hominum industria ambitione comite novos auxit ritus, & caeremonias , novasque ob servationes , & leges, itaui cum domestica exempla non susscerent, ad Etruriae populo rum consilia accurrerent, qui praeter cetes

ros religiosissimi habebantur. Quare haec Reipublicae cultum , & pietatem in Deos aequalem Imperii magnitudini, & maiestati reddidit, cum non solum fuerint exquisiti observatores divinarum legum Romani homines , sed severe etiam puniverint eos,

217쪽

qui in religionem vel minimam iniuriae partem , aut negligentiae commisissent. Quod sane patet ex Valerii Max. lib.I. Exemplorum . Quantumque castigarentur ii , qui solum iniuriosis verbis sacerdotum innocentiam offendissent , Tit. Livius aperte ostendit , cum de Cn. Cornelio Praetore agit, in quem vindicatum fuit ob iniuriosa verba in M. Aemilium Lepidum Pont. Max. dicta . Verum ad Deos tum a Graecis, & barbaris sumptos, tum ab ipsis Romanis additos ora

tionem meam convertens , primum dico

Deos Penates , vel patrios ab Aenea in Italiam advectos, primo a Samothracia in Phrygiam delatos fuisse , coque ex quorumdam sententia Apollinem , & Neptunum . Alii

tamen Deos Penates cum Geniis, & Laribus confundentes quatuor secere . Numa, ut diximus , alium ordinem secutus voluit Deum

non sculpi, aut pingi aliqua humana figura, nec alicuius rei imagine , quae sensui subiaceret, credens Deum esse puram , & simplicem mentem , quae facilius purissimo in- . telidi

218쪽

tellectus nostri oculo videri posset, qua a profana corporis luce . Hinc factum est , ut ipse sacra templa nuda imaginibus , distatuis esse voluerit, quam legem tenuit RO mana urbs, ut dixi, annis CLxx. Sed cur Demrum statuae ad similitudinem , & figuram humanam factae essent, Porphyrius, referen te Eusebio, hanc reddit rationem , quod cum Deus sit mens, & intellectus , soli h mines apti sunt ob ipsum rationis lumen,

quod ipsis inest , ut ad caelestem similitudi

nem accedant, itaque veteres secere Deos

similes hominibus . Hanc Roma inter Deos disterentiam constituit, ut alii nobiles, alii populares , & plebei dicerentur. Nobiles Dei diccbantur Ianus, Saturnus, Iuppiter, Apol lo , Genius, Mercurius , Mars , Neptunus, Vulcanus , Sol, Orcus, & Liber . Nobiles Deae fuere Terra , Ceres , Iuno , Diana sLuna, Vesta , Minerva . In quorum sacrimciis interdum uni tantum sacra faciebant, interdum una cum illis, quos ipsorum amicos , & fidos existimabant. Inde ad aliam

219쪽

k I98 divisionem venere , cum alii Dei boni, alii mali, & improbi fuerint vocati . Quare b nis ludis , & risu, & cantibus, & iocis sacra fiebant, contra vero luctu, planctu, inter dumque ipso humano sanguine malis sacra fiebant. Uerum quia Deorum Romanorum copia maxima fuit, quod facile est videre ex eo, quod scripsere Varo Romanus, Cicero in libris de natura Deorum , Eusebius Caesariensis, Lactantius Firmianus , Te tullianus , Plinius, Macrobius, & Iohannes

Boccacius homo novus, qui tamen multa legerit, & parem in omni vel minima veterum memoria patientiam adhibuerit , ideo rem non prorsus inutilem facturum me existimo , si omnes longas ipsorum Deorum narrationes resecando eorum generationem breviter enarrabo, quasi compendiose ordinem a nuper citatis Scriptoribus observatum

retinenS

Prima generatio a Demogorgone initium sumit , qui divinitatem , & terrae sapientiam significat, eius socios dixere aete

220쪽

nitatem, & chaos. Novem sibi fuere filii, nempe Discordia, Pan , Clotus, Lachesis, Atropos, Polus, Philon, Terra, & Herebus. Terra quinque genuit filios, Noctem scilicet, Famam, Tartarum, Taigetem , Antheum . Ex Herebo orti sunt Amor, Gratia, Labor, Invidia, Timor, Dolus, Fraus, Pertinacia, Paupertas , Miseria , Fames, Lamentatio , Infirmitas , Senectus , Pallor, Tenebrae , Somnus , Mors, Charon , & Ignis. Ignis, qui Aether etiam nuncupatur , Caelum g nuit , & Iovem primum patrem Minervae ,

Apis , Solis, Dianae, & Mercurii, simulque Tritopatraei,Ebulli,Dionysii, Herculis primi, Proserpinae, Bacchi primi, Epaphi, & Scitae. Bacchus hic primus genuit Mercurium secundum Cupidinis patrem . Ad Caelur autem redeundo habuit is xi. filios , natus ipse patre Igne , & matre Luce divina . Filii igitur undecim cum fuerint, hoc tamen

in loco octo tantum commemorabimus ,

quorum nomina sunt opis , Tethides maSna , Ceres prima , Vulcanus primus ,

SEARCH

MENU NAVIGATION