장음표시 사용
281쪽
26o Αλquibus nobilissimi Romani iuxta aedifici rum qualitatem , & quantitatem fortunarum assignabant inter alia partem magis, vel minus splendide fabricatam , & pulcherrimis ornamentis resertam, ibique & vina,& thura offerebant, & preces pro conservatione dignitatis, & salutis innocentium. Ibi singulis annis celebrabantur quoque natalia ,& Genii habitantium , praecipueque eorum , qui se miliis praeerant, ut universia civitas in Templis maioribus consueverat celebrare Genium , & natale Imperatorum ; per quorum Genium qui iurasset, ipsius iuramentum habebatur inviolabile , & graviter in eum animadvertebant, qui illud violasset. Quare scribit Suetonius Caligulam, cum quosdam
homines morti condemnasset , ab eoque quaereretur mortis caussa, respondisse, quod contempsissent maiestatem suam, cum num
quam iurassent per ipsius Genium. Verum ad locum revertens, in quo in privatis do mibus erant hi Lares, dico eam ob caussam dictum suisse Lararium a Graecis ν
282쪽
idest sacrarium , & locum sacrum domesti- cum . Quod hodieque nos Christiani obseravamus , deposita tamen Gentilium superstitione ; nam in privatis domibus magnorum hominum , & illustrium oratorium fit, vel Ecclesia parva, in qua domestice, & in privatis necessitatibus Deum oramus, & ad ramus . Erant in hoc Larario imagines ,& statuae Deorum Larum , qui & Genii ,& Penates dicebantur, & alii Dii ex Romanorum particulari voluntate . Verum illae
hominum illustrium , & praestantiumς qui utilem in bello, & in pace Reipublicae ope
ram navaverant, meritorum magnitudine,& ad posterorum exemplum positae erant in atriis domuum, & in tabularum , libroruinque locis dictis Tablinis , & etiam in Pin, cothecis, quae erant cubilia nobilia, & spe elabilia ob imagines, & simulacra hominum praestantium. Sed magni viri Imperatorum tempestate , & delitiarum , duo Lararia habuere, unum dictum maius, aliudque minus. In primo habebant imagines Deorum , in
283쪽
altero eorum, qui similes suissent Diis; idque aperte videtur ex iis, quae scribit Lampridius in vita Alexandri Severi, qui dicit Alexandrum, cum non dormisset cum uxore , consuevisse tempestive surgere, &imaginibus Deorum supplicationes praebere , quos in suo Larario habebat, inter quas scribit idem Lampridius , erant imagines Christi, & Abraham ; in secundoque Larario habebat effigies Virgilii, atque Cicero nis . Dixi supra Lares vestitos fuisse corio canis ; videtur nunc mihi esse dicendum, quomodo vestiti essent Dii nobiliores, vel selecti, ut Varronis vocabulo utar , cum& hoc fuerit pars religonis Gentilium . Et quamvis pulcherrimum sit nosse vestitus,
gestus, colores , & ornamenta Deorum, tamen quod haec materies requirit longiorem sermonem, quam mihi hoc tempore convoniat, vos ad eos Scriptores , qui hac de re diligenter scripserunt, remitto, quales fuere praecipue Macrobius , Plinius , Martianus Capella , Blondus , Iohannes Boccacius in
284쪽
Genealogiis, Fulgentius, Theopompus, Aldixander ab Alexandro , Cartarius , & Ant, quarii recentiores; & ad figuras tantum animum adiiciens, dico incipiens a Saturno, eius figuram fieri falcem manu tenentem , senem, canum, barbam , & comas gerentem, moestum , Erdidum, & puerum in manu habentem , quem devorabat. Figuratus etiam fuit, ut vult Martianus, his omnibus quai, talibus ; praeterquam quod dextra serpentem porrigit, qui sibi caudam mordet. Ping, tur denique hic quatuor oculis, duobus anterioribus , & duobus in occipitio , quorum duo vigilant, duo semper dormiunt, qua tuorque alis, quarum duae stant in actu volandi , & duae quietae . Addit Macrobius antiquos finxisse eum habuisse pedes vinctos filo laneo , eumque ita tenere tot o anno, praeterquam quod eum solvebant mense Decembri quibusdam diebus privarim ipsi dicatis . Ianus figuratus fuit duabus front, bus, una anteriori, altera in occipitio, manu tenens virgam , & clavem , & quod scribit
285쪽
Plinius, digitis ostendebat numerum CCCLXv qui numerus diebus anni aequiparatur . Ianus hic quatuor facierum etiam fiebat in sculpturis, qui numerus est idem cum quatuor anni temporibus. Apollo , ait Macrobius , dum Solem refert, a Syriis figuratus fuit iuvenis imberbis , tenensque brachium altum, manu dextera habebat, tamquam au riga , serulam ; in sinistra habebat fulmen , quibusdam non multis spicis . Sed & R mani similiter secere iuvenem pulcherrismum , laetum, imberbem, splendenti aurosmilem, manu lyram habentem septicordem,& arcum, & pharetras . Lacedaemonii secere quatuor oculis , & totidem manibus . Persae secere ipsius statuam capite leonis, vestitu Persico , ornatu in capite Persarum mulierum , & ambabus manibus cornibus bovem tenentem . Paulanias scribit, patres civitatis Achaiae fecisse statuam Apollinis aerei nudam, pedibus exceptis , qui vestitierant, quorum unum super capite bovis habebat. Assyrii , ut refert Lucianus , soli dedo
286쪽
dedere statuae Apollinis barbam longam ,& acutam , habebat & pectus lorica indutum, hastam in manu dextera, in cuius sum ma parte posita erat parva figura , quae Victoriam referebat, sinistra erat in actu porrigendi florem , pannum habebat ad hum ros , capite Medusae a serpentibus circumdato , aquilis quibusdam proximis in actu v landi , & ad pedes habebat imaginem mulieris , duabus item mulierum imaginibus ab uno , & ab altero latere , quae vinctae erant a magno , & tortuoso serpente . In
Asia filii quoque Apollo Sminthius sculptus
in actu, ut altero pede murem premeret. Dicunt quidam, aliquando praeter ea, quae diximus, addi Apollini columbam humero, una cum muliere, quae attente eam respiciens venerabatur. Verum Ovidius ponit in suis Metamorphosibus figuram Phoebi, quae eadem est cum Apolline curru a qua tuor equis vecto, aureo , argenteo, & pr tiosissimis gemmis ornato , quae figura estimasinatio poetica ab eodem Ovidio felici
287쪽
ter descripta. Aliter etiam descripsit Maratianus Capella & ipse sequens Poetarum ordinem . Est & una Eusebii, quae cum sit diligentissime posita , & interpretata ab aliis , libenter silentio involvam . Ponit& idem Aurorae figuram ex Homeri dein scriptione, qui vult eam habere comas auricomas, auro similes , & sedile veste aureata , duobus equis, qui luce mirur splendorem praebent. Addit & eiusdem Aurorae figuram ex Virgilii descripti ne , qui ei dat manus sere infucatas, qui bus a caelo pellit stellas; & aliam item,
quam alii dicunt, qui volunt eam tene re manu facem accensam supra currum ab equo alato vectum, dicto Pegaseo . Verum Petrarca , & alii faciunt eam insu- catam totam venisse ab Orientis portis coronatam rosis , spargere mille varietates florum matutinorum, alborum , rutilorum ,& purpureorum, & tamen postea tingi, ut ait Boccacius , colore croceo. Venio nunc ad Dianam . Haec describitur a M. Tulin
288쪽
267 a M. Tullio in Verrinis, ubi accusans Verris latrocinia , Dianam ab eo in Sicilia raptam describit . Haec erat pulcherrima statua,& magna , vestem habens , qua ad pedes
usque obtegebatur, aetate iuvenis, & f cie virginis, in manu dextra habens facem accensam , in sinistra arcum , post tergora habens pharetram sagittis resertam. Aliquando sculpta fuit habitu venatricis , idest Nympha succincta cum arcu , & s gittis , canibusque venatoriis a latere. Eius arcus aliquando fuit aureus, aliquam do corneus , aureum describit Ovidius , corneum Claudianus , qui tribuit quoque
currum vectum a quatuor cervis , tam
quam nix , albis , & cornibus aureis. Uerum Arcades, ut testatur Pausanias , fimxere, quod credam , habitu venatricis opibme vestitam , illi assignantes pellem cer Vinam cum pharetra plena sagittis , & in altera manu ponebant lumen , in altera duos serpentes, quibus proximi erant duo canes venatorii. Sed Claudianus describit
289쪽
eam gestu mansuetiore, quam Pallas , pul chram, venustam , oculis lucentibus , vultu
splendenti, brachiis candidissimis , comissilutis, arcu remisso , pharetra ad humeros cincta, & veste paullo minus, quam ad genua erecta. Iovi ex Orphei in hymnis
imaginatione tribuitur serma totius orbis, cuius coma est ex auro puro , duabus cornibus pariter aureatis, uno oculo Solis , & altero Lunae , pectore colore aeris sa tergo habens duas alas maximas, ventre colore terreo, pedes tenens in mundi
centro . Suidas , Porphyrius , & Eusebius faciunt eum in actu sedendi , nudur partes superiores , & vestitum inferiores , sceptrum habentem in manu sinistra , in dextra aquilam , aliquando parvam figuram victoriae, & haec figura non Alum secta fuit a Graecis , ut testatur Pauliinnias , talem aeream suisse apud Athenien. ses in eorum portu dicto Piraeeo , verum etiam ab Aegyptiis ex parte , ut scribunt quidam. Dixi ex pine, quod, ut
290쪽
refert Porphyrius , Aegyptii posuerunt ei sceptrum in manu , ut Graeci , sed in reliquo multum variarunt ; ut qui pinxerunt Iovem creatorem in forma hominis , coloris caerulei , circulo in altera manu , in altera sceptro regali, pennaain summo capite, ex ore ovum proiiciem tem . Iidem Aegyptii aliter eum figura hant , facientes hominem , quorum pedeSuna sunt vincti, & retorti, vestitu colo re vario quoad pedes obtegitur , capite Pilam auream sustinentem maximam . Aliquando etiam , quod scribit Eusebius , faciebant duos circulos , unum supraia alium , dividentes eos serpente , cuius Caput erat accipitris. Martianus Capellauit ex propria opinione , eius caput esse Ornatum regali corona , auro , & gemmis splendente . Caput ex occipitio teg, tur velo lucidissimo , Palladis quondan manu fabricato, subtus vestitu albo , supra vero chlamydem vitro similem , &