Anecdota litteraria ex mss. codicibus eruta. Vol. 1. 4. 1

발행: 1773년

분량: 504페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

animam vero plantarum nec veram animam , nec persectam vitam dici posse, nam ubi non est ienses, ibi non est vitae persectio. Cum igitur ebur fuerit res sensibilis, vel saltem animalis, qui sensibilis esset dens ,

praetereaque animalis admodum disciplinabilis , de quo veteres dubitarent, an haberet nobiscum partem humanae intelligentiae, & rationis, ideo factum est , ut deposuerit magnam, & excellentem persecti nem , qua amissa, redditur divinae figurae minus aptum ἔ arbor vero, relicta vita Vegerativa , rem parvi pretii relinquit , indeque minus indignum ad hanc rem videtur. Chalybs , atque ferrum Deis faciendis, auctore Platone, non conveniunt, cum sint res nocivae generationi humanae, ex quibus originem habent bella , & homicidia . R deamus ad lignum antiquissimam statuarum materiam, dicamusque hac Ertasse de caussa PropertiumPoetam induxisseVertumnum loquentem de sua statua lignea , quamvis posset etiam dici, Propertium non selum veterem

252쪽

morem spectasse , sed ipsius Vertumni paupertatem , ut qui Deus esset non admodum nobilis , & quasi Roma exsulans , rureque habitans , cum fuisset tamen Numae temporibus Deus urbanus . Hic mos Deos ligneos efficiendi Romae a primis usque temporibus acceptus suit, mansitque , quod ait Plinius ad bellum usque Asiaticum ;verum, Asia domita, cum aliis delitiis in Italiam , & Romanam civitatem translatae fuere nobiles, & pretiosae statuae, quod vi dentur queri etiam Appianus, & Plutarchus ιVerum Plinius affirmat, Romae per multos annos maximi sectum esse cretaceas, & gypsa cera statuas, antiquiusque id fuisse, quam aes, ex eaque materia fieri solita divina simulacra, quae maximi fiebant. His o nabantur atria domuum , imo & templa sacra, atque in sacrificiis nullis aliis vasis ut

bantur , quam cretaceis, qui mos cum a de liciarum usu victus fuisset, aurum , argentum , aes , marmoraque successere , quasi

divinae mentes cum hominibus in iisdem P affecti-

253쪽

a 32 assectibus, & in eadem cupiditate certave rit . Quare iure dolentes Persius, & Seneca

tot statuas auratas, dicebant, Deos velle hominum corda 3 & non aurum , aliaque metalla . Haec credo fuit copia illarum statuarum , quae in tantam copiam mcrevit, ut Alexander Severus, teste Spartiano, in animum induxerit eas de omnibus templis torulere , cum in animo haberet Hebraeas leges tueri velle , templumque Christo erigere , de quo Romani eum acerbius monuerunt,

dicentes , si id secisset, futurum illud Imperii Romani exitium, omnesque, relicta voteri religione, Christi fidem accepturos .

Cum Dei hi Gentiles infiniti sere sint tum

ob eorum multitudinem , quam Varro ad trium millium numerum redegit, tum ob

multa , quae ex iis, & de Religione Romana a variis scriptoribus variis temporibus dicta fuere , ideo satis firma ratione nitime putabo in orationis meae prolixitate . Et Plinius Iunior dicit longum non esse, qui multa dicit , sicuti neque Homerus, eodem iteste ,

254쪽

teste, longus fuit, cum non is , sed materia ab eo pertractata fuerit in caussa . Sed ut unde digressus sum revertar, dico caussam, quae antiquitus movit homines , ut multos Deos celebrarent, fuisse eam, quam afferam, cum prius dixero, quomodo usi fuerunt vereres in cognitione , & intelligentia Dei. Dico itaque, Deum, cum sit mens purissima,& intelligentia disiuncta a nostris sensibus, difficile ab hominibus cognosci, cum Omnis nostra cognitio originem sumat a rebus sensibilibus, & ab imaginatione . Quare Veteres hac via naturali ad Deum procedentes, eiusque rei, quam consequi optabant, impossbilitatem videntes , varios , & diversos

essectus rerum naturalium considerarunt, &ex earum natura Deum cognovere , eius

honitatem ,& divinitatem ex operationibus, quae videntur in effectibus naturae, perpen dentes . Hinc evenit, ut ipsi videntes ignis naturam esse potentissimam , & motus sui velocitatem , luminis claritatem , partium subtilitatem, praetereaque consumptionem, omnium

255쪽

omnium rerum ab eo procedentem, ad ea rum initia eas convertentem, eum Deum esse

putarunt, moti quoque auctoritate Heracliti , qui omnium rerum naturalium principium , & originem eum solitus erat nominare . Huic ignis adorationi consensereo Persae , qui ut ostenderent, ignem Deut esse maiorem aliis , esseque verum Deum , eum Omnes ex ligno, & ex petra Deos comburere, & Omnes ex aere ad nihilum reindigere aliis patefaciebant. Sed non consistem te vana hominum curiositate, successere alii, qui dixere aquam esse Deum , forte Τhal

tis Milesii opinionem sequuti, qui dixit eam

esse principium omnium rerum nascentium. Cum quo consensere omnes fere Poetae, di centes Oceanum magnum, atque supremum omnium rerum , quae in mundo sunt, patentem . Quod dixere videntes aeternit tem fluxus , atque refluxus maris , & prae

ter id , secilem illius , di expeditam viam ,

qua omnia penetrare dignoscitur . Hinc etiam adoratio. venit in Aegypto Dei C . nopi,

256쪽

nopi, ab aliis diisti, Nili Dei, qui astutissimi

cuiusdam sacerdotis opera maior igne creditus filii; nam illum coram Persis exstinxit aqua in vase inclusa, ubi sacra faciebat,& hinc conclusit, aquam esse verum , & pintentem Deum , quae aliorum Deorum deinstructorem destrueret. Alii posuere terram, eam non solum Deam vocantes, sed magnam aliorum omnium matrem existimam tes , cui opinioni nemo philosophorum adhaesit, tantum Hesiodus , moti stabilit,ee, firmitudine, robore, & facilitate, quam obtinet in omnium rerum generatione. Sed aer neminem reperit, qui eum solum pro

Deo haberet, forsan , quod spiritum Dei,& flatum esse credebant, vel, quod ait Aristoteles in I. libro Physicae , quod aer nou habeat sensibiles admodum qualitates , quod

maxime fuit in caussa, ut Heraclitus , Desmocritus, & Epicurus negarent aerem esse rem aliquam in mundo . Alii di xcre quatuor elementa esse Deos, vel moti Empedoclis auctoritate , qui dixit haec elementa'

257쪽

una cum amore , & discordia esse principia omnium rerum naturalium , vel eorum Aegyptiorum opinione, qui dixere quatuor Hementa esse Deos geniales , quod cum Sole, & Luna omnia, quae nascuntur, generarent . Verum Pythagoras , Socrates, &Plato ad veritatem eo magis aliis accedentes , quo minus rudis antiquitatis tenebris involuti suere, aliter Deum cognoscere nos voluere . Nam Pythagoras dixit unicum ,

invisibilem , & omnium rerum principium. Socrates pro hac ipsa veritate non soluno vivens laboravit, sed etiam in huius opinionis fide mori voluit. Plato quamvis va rios Deorum ordines poneret in Epi mide,& in Timaeo , sorte ut Atheniensium religioni consuleret, & sibi ipsi a poena Socrati inflicta , dixit tamen Deum esse unum opificem, rerumque omnium magistrum , crea

torem mundi sensibilis, plenum , & rese tum omnium idearum , & summa sapientia, atque providentia praeditum . Aristoteles cum eo con enit in unitate , in reliquo

258쪽

non item, vocans Deum substantiam primam , aeternam , omnipotentem , simplicem , intelligentem , primum motorem , primam sermam , ultimum finem , summum bonum , caussam caussarum , peris ctionem selicissimam , & selicitatem perfidictissimam omnium rerum , quod non tantum dicit in octavo libro Principiorum n,

turalium , sed etiam in xii. suae sepientiae,& saepe in Philosophia Morali ad Alexandrum , & ad Nicomachum scripta . Veterum opiniones ita crevere , & multae factae sunt, ut Deus infinitis modis circumscriberetur, ex eorum effectuum , quae a natura producuntur, diversitate . Inde nata est occasio sumpta a Poetis fabulandi, quo eis modo libuit, & vulgo credendi, quod opinio vim habuisset persuadendi. Et sicuti videmus, animam humanam , quamvis sela ,& simplex essentia sit, ex variis tamen membris ab ea motis, & animatis, & ex pote tiarum suarum, & operationum diversitate

aliud, & aliud nomen sibi comparare, unde dici

259쪽

dicitur anima vegetativa, anima sensibilis , motiva, & rationalis , & sensibilis etiam dicitur anima visiva , anima gustativa , & ita de aliis ; pariter veteres etsi solum Deum

crederent, Considerantes tamen varios eiis

ctus, quos ipse in mundo producit, ex illis

variorum Deorum nomina repererunt, &cum varietatem vocum sequatur operatio

num disserentia , eorum imagines disserentes fuerunt, & ex consequenti diversa templa , hon es, sacrificia . Ex hac radice o tus est mos faciendarum statuarum divinarum modo ex ligno, modo ex petra, modo ex aere, ut dictum est, & Romani praecipue soliti erant construere haec simulacra pedibus consistentia , manu ad sacrificantes porrecta , cerae, ut demonstrarent eorum stabilitatem , & vim , & perseverantiam , quam habent in gratificandis mortalibus, ostenis dentes in eo actu eos numquam esse lassos,

neque otiosos. Pulchra est illa quaestio, quam quidam movent, an in his Deorum imaginibus fuerint primi Poetae, an Origo

260쪽

orta sit ex Pictoribus , & Sculptoribus. Equidem si Homerum legimus , quo loco nobis figuram , & sermam Iovis depingit

eam describens summa maiestate gravem,& magnitudine venerabilem, latebimur Iovem illum Olympium a Phidia fabricatum, ut ait Plinius, & Strabo, ad quem accurreant omnes Graeciae populi, ob oracula factum esse ad imitationem eius, quem dixi, descripti ab Homero. Cui Homerus assignat oculos graves, & venerabiles, cilia maiestatis plena , capitis motum , quo mundum quatit, & movet. Idem quoque de Io eburneo in eodem templo mirae magnitudinis posito. Verum praeterea, quis est, quineiciat, Pictores, atque Sculptores non pendere a Poetis, cum habeant parem lice tiam cum ipsis, ut scribit Horatius in Poetica, fingendi ex eorum libito, quod iis placet & , ut testatur Plinius de Nealce Pi.ctore illustri in exprimendis ex se ipse pubcherrimis inventionibus, qualis praecipue

fuit bellica pugna inter populos Persae , &Aegy

SEARCH

MENU NAVIGATION