Anecdota litteraria ex mss. codicibus eruta. Vol. 1. 4. 1

발행: 1773년

분량: 504페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

ctis, facta , insectaque commentantur , ut qui ea iacula possit evadere , felicior mihi multo videatur, quam sapientior . Hos morsus in uberrimo questu , in maledicentissima civitate , in suspiciosissimo magistratu positus Ludoυicus effugit. Qui cum tot annos publicam rem gessisset, cum Orator,bus externorum Principum versatus esset, provincialium saepe querelas audisset, saepe lacrimas inspexisset, Praetores, qui quasi vicatim ius dicerent, praeposuisset, pulchrum

ex tanto hominum numero exsistere neminem , qui hunc optime de republica Christiana , de bonis viris , de litteris , de pro

vincialibus meritum non arbitretur.

Uestro autem ordini quam fuerit probatus , satis intellexit Alexander, cum optimis quibusque vestrum expostulantibus , quod nescio, an cuivis nostris temporibus contigerit, ad istam dignitatem sit assumptus, in qua qualem se gesserit nullos ego locupletiores testes, quam vos appello, Patres.

Modestiam illam suam domesticam, sertum k quc

342쪽

que virtutum suarum fragrantissimum in Se. natum adtulit, nihil sibi plus sumpsit, quam Par erat, nullas sibi partes vindicavit mai res , quam quae essent attributae , quod ubderet illos, qui gloriae , potentiacque cupiditate satiari non possent, omnia negotia, omnem Reipublicae statum in se converterenitercntur , ac ad ea , in quibus nec inge Dium, nec exercitatio eis suppeteret, se ipsos ultro exhiberςnt, eo tandem devenire , ut ipsi summo in omnium odio , res autem publica maximo in discrimine versetur.

Quid enim ille non intelligeret quid non iudicaret quid non provideret quem n tura instituisset, philosophia docuisset, usus,

experientiaque exercuisset, memoria tanta,

ut nullum umquam foedus , pulla pactio, nulla conventio , nullae leges pactae, latae, sancitaeque in Romana Ecclesia cum qui busvis regibus, populis, nationibusque essent, quas non ille aeque , ac suos digitos, te

neret .

Iam vero quid dicam de iustitia, cum

343쪽

in Deum , tum in omne genus hominum exhibita qua enim fuerit religione , fide, pietate, illius saepe vita, sed mors potis mum totius vitae arbitra sanctissime, religiosissimeque acta demonstrat. Τemplais Divae Virginis in Monte Sancto ad Asculum , Sancti Gemini in Sabinis a fundamentis restituit, ornavit, dedicavit; prox, mo. anno Sanctae Agathae sub Quirinali ;Gregorii Pontificis b opus mira celeritae te , mortem diceres praesagire , instaurauit. Non auri fastidio, quippe qui inops esset, sed se ipsum necessariis saepe rebus destaudans collegis suis tantum tribuit, quantum

ne ipsi quidem ausi essent optare; in suffragiis

serem a De Sancti Gemin Oppido non in Sabinis, sed

in Umbria filo tum vetuis Pate, tum saeris, prosa nisique medii aevi monumentis illa striinmnia, quae potui collegi, pleraque bu manus e communicavit P. Antonius SangemIni nensis ordois Minorum c occisorum,diripectatageruditionis , amoreque in patriam nulli secundus. ' b Magnus nempe Gre gorius , qui templum hocce ab Arianis pollutum ex piavit. De eo eruditum opineuIumFloravantesMaristinelitus evulgavit mae opis Ludomui . Gragnani

344쪽

ferendis , sed illis praesertim, quibus tam quam gladiis de summa rerum certatur, nullis permotus iactionibus, nulla spe allectus , nulla sorte corruptus sensit cum optimatibus . Innocens ipse , cum nullum habuisset in omni vita inimicum , quos Potuit tutatus est , rationemque summi officii patefecit , multos labentes re lambliari pene confracta excepit, corruere non sivit, restituit multos re , fortuna , & fide sustinuit. Cypriam nobilitatem Romae in summa inopia profugam , agentem fulsit , iuvit, sustentavit; doctos viros praesenti saepe Pecunia donavit; bonos, quos potuit, in lucem , splendoremque , quasi manu ad prehensos deduxit. De me autem vereor, ne arrogantis sit dicere , ingrati tacere ,

nam quibus studiis , officiis , laboribusque

magnam ab eo gratiam iniverim , memetipsum commemorare pergrave est , & sit re tot , tantisque illius in me beneficiis,

quis possit pati Quicquid igitur ab ami. cissimo, studiosissimo , amantissimoque ho-

345쪽

mine proficisci potest, ab eo in me scitote prosectum ὶ quae potest pater filio am ris indicia ostendere, ea mihi simi demo strata ; si qua fides cuiquam , aut ii no saut consultori , aut amico est praestit , eam mihi scitote esse exhibitam a nihil denique ille tam carum habuit, tam iucundum , tam optatum , nihil tam arca, num , abditum , occultum , quod mihi aeque , ac sibi patere potuerit. Age vero qua animi fortitudine , quo robore , qua magnitudine Z testor ego cineres tuos , Cypre, infelix regnum, quondam nobile domicilium ; nunc vix tutum nRutarum diversorium , quam magno animo tuas tulerit calamitates Ludovicus ; non ago iam de matre relicta, non de mari superato , non de duritia magistri tollerata , patriam eversam , ammissum decus, patrimonium ereptum ; nam de illis opibus paternis , quibus regem , regnumque quondam redemptum memoravimus , cum

postea bis tanto auctae essent, seitote , Patres a

346쪽

tres , ne teruncium quidem ad eum d venisse ; quis lamentantem audivit umquam , ν quis quaerentem, quis narrantem Paupertatem , & in ea dignitate graviorem , si quam par erat, sic tolleravit, sic contempsit, sie dissimulavit, ut si quis voluerit , aut familiae dignitatem , aut domesticum splendorem aestimare, nihil in eo humile, nihil depressiim , nihil non magnificum agnoscat ,s quis autem aut censum contra putet, aut hereditatem inanissimam inspiciat, longe miretur, quod non publica sit pecunia

a vetetum exemplo Valeriorum , MeneniO-ν rumque tumulatus.

Quid illud corpus suum decrepitum ἰρ quot, quantisque laboribus abiiciebat totosit dies, noctis magnam panem legere , dictare , scribere , nulla senum praerogativa ii gaudere, nullum munus praetermittere noni, solum Artiter, verum etiam libenter, prae e sertim si seo incommodo aliquid reipua blicae commodi accresceret, tanta diligen

tia , ut si vulgi iudicio uti velimus , & prisi X s mis

347쪽

mis caussis eventus adscribere hinc illi mortem manasse iudicemus. Aegritudinem certum est , cum paullulum langueret, v catusque a Pontifice in Senatum venisset, contraxisse. Et quid mirum tam valido illum corpore usum , cuius sobrietatem , abstinentiam, modestiamque nemo umquam latis possit celebrare λ De corpore ipso loquor , Patres , nam animi continentiam , integritatem , abstinentiam , cuius vestigia

hon pressa , laesa leviter ad exigui praedicationem temporis, sed fixa ad memoriam sempiternam videmus , idcirco suis locis non commemoravi , quod nihil Romae tam sit divulgatum , quam illius mens

incorrupta , non stentata , non prohibita , sed, ut verum fateri liceat, in summa licentia , ne quid maius dicam, versata . Dico Itaque , Patres , illius longam vitam , s lubritatemque sere perpetuam eius temperantiae , sobrietati, continentiaeque a libidinibus adscribendam . Morbos ipsi nos iam

bis facimus , & si quemadmodum solis

348쪽

casum , avium cantus , luporumque obcuosus , sic aegritudinum signa observaremus, minus multi in longinqua vita languer muS , nec tam crebro moreremur . Saepe ego illum narrare memini mihi, cum pransus apud eum essem, homines in voluptatibus expetendis valde errare , nec rectam instare viam , quod dum nimiam operam darent voluptatibus , minus caperent voluptatum , facerentque ne utendo, ut nihil uterentur , morbis enim ea de caussa erumpentibus earum eripi Occasiones , atque

praeverti , & tenui saepe de cupiditat magnas voluptates, & honestarum acti num , iucundissimarumque consuetudinum potestates amitti ; quod moderamenti genus cum sibi adhiberet diligenter , multo cibo

non expleretur, a libidinibus abhorreret, crebra , moderataque exercitatione uteretur,

nimiis cogitationibus , doloribusque , quasitabo quodam , non exederetur , diutinam sibi salubritatem peperit, seque in ea acta te annum enim quintum, & septuagesimum

349쪽

agebat integrum, incorruptum a validum , minime sputatorem , screatorem, succidum oculis, membrisque omnibus valentem se vavit , ut si omnia a principio colligas ,& ad extremum perducas, natales , educa tionem , studia , vitae genus, animi, corporisque virtutes inspicias , non solum ad rempublicam tractandam , administrandamque, sed ad regendam quoque idoneum reperias. Sensit hoc praesens nostrum numen Iulius II., qui eius consilium, fidem , prudentiam , diligentiamque admiratus his aikcit honoribus , quos habuit amplissimos, oneraque illa pontificatus grandia in nullam libentius, quam in huius cervicem declinavit 3 quae tamquam bos vetus tanto robore sustinebat, ut nullis factionibus , nubiorum potestate, nullius simultate perteris ritus, rem , dignitatemque Ecclesiasticam , cui totum se, ceteris omnibus posthabitis cogitationibus , voverat , tueretur ; sed

nihil perpetuum, nihil diuturnum , nihil

350쪽

longum humana habet conditio ; dum se

rum laborum ex recta, praeclaraque conscientia fructum magnum capiebat , dum fama optima seuebatur, multumque erat rei Christianae usui , & ornamento , amicis autem , bonisque omnibus utilitati , & adimmento , rebus suis prospere, seliciterque, ac e sententia compositis , cessit his curis fructum laborum suorum, praemia pericu lorum , virtutumque insignia , quae illi re posita erant, abiit adcepturus . Felix patria, parentibus , felix natura , & moribus, felix virtute , felix sorte sua , qui campum nactus sit, ubi virtutem exerceret , felicior tamen morte, sive animam , sive corpus spectes , cum omni solutus cupiditate libera delictis , omnique mundana faece purgatus excesserit, integer ad extremum , mentisque compos pervenerit, Pontificem nactus sit beneficentissimum , qui illius cogitata, vota , desideria expleverit; selix ergo suis tot bonis , dotibusque animi, corporis , &Brtunae . Nos vero miseri, & inselices,

SEARCH

MENU NAVIGATION