장음표시 사용
361쪽
dem, ex hoc veluti tempestuoso mari ad tranquilli almum portum commeasse certo existimandus erat, minime dolendum esse censebam . Verum cum recordarer, quam arcta tibi cum illo intercederet familiaritas, quam benigne me quoque in eiusdem amicitiam insinuasses , ac quantum ille pro republica studii, ac laboris suscipere , bonis, que omnibus viris operam suam libenter praestare solitus esset, facere non poteram , quin eius interitum acerbissime ferrem , ac talem iacturam non ad nos ipsos tantum , sed ad communem quoque rempublicam valde pertinere interpretarer . Quod sane maum cum Deus optimus Maximus diu, na sua providentia averterit, a tantoque luctu nos omnino liberaverit, & bene cuivis cunctis de rebus est sperandum , & nobis ipsis ctiam, atque etiam gratulari debemus Volui igitur hanc meam animi commoti nem , ac , ut ita dicam , deiectionem his litteris tibi significare , non solum ut uberiorem laetitiae fiuctum ipse perciperem ,
362쪽
verum etiam ut plane intelligeres meas omnes cogitationes, voluntates, sensus tecum esse maxime coniunctos . Ac tibi quidem velim omnino persuadeas , me de te dies , ac noctes cogitare , ac tecum quam
saepissime esse , quamvis tam longe absim , tibique omnia quam iucundissima , ac secundissima ex animo exoptare . Quod superest , illud est , ut ipsi Cardinali utriusque nostrum patrono salutem meo nomine dicas, atque de recuperata valetudine etiam gratuleris; nam ut me in eadem apud eum, in qua constituisti, gratia retineres , si abs te magnopere flagitarem , aut de tua erga me voluntate , quod numquam dubitavi , aut de constantia dissidere viderer . Scias tamen velim, illud omnium mihi gra tissimum futurum . Vale Bononia um. Ca tendas Martii MDLVII. Tuus Camillus Palaeptus.
363쪽
Commodum ad te dederam litteras,
cum Sigonius ad me venit, nuntiavi, que tuo nomine , te Aldum tuum nobili Puellae despondisse , idque feliciter admodum , & ex animi tui sententia prorsus accidisse ; nam , ut reliqua sint maxime o portuna , te ingentem ex ea re dotem pro filio esse consecuturum . Plurimum sane, ut debui, laetatus sum , ac utrumque tibi vere, & ex animo gratulor , tum quod per eum tuam sobolem propagatam iri nunciam augurari licet , tum quod fortunas tuas non mediocriter auctas esse intelligo. Quod Vero me tam amanter, ac benevole de ea re commonefieri volueris , facile declarasti non te latere id , quod revera ita est , meos scilicet animi sensus cum tuis esse quam- maxime coniunctos , meque de secundis Y a rebus
364쪽
rebus tuis eamdem , ac de meis ipsis, v luptatem esse capturum , quod proprium verae munus amicitiae semper duxi. Vale, ac me , ut soles , ama . Quinto Idus Deincembris MDLxIv. Bononiae. Tutis Camillus Palaeotus.
PAULLO MANUTIO SALUTEM a . DEcreveram suavissimis , atque elegantissimis tuis litteris nihil prorsus respondere , non quod ex illis quantam maxime potuerim voluptatem non perceperim quid enim abs te non elaboratum , non omnibus numeris absolutum , non mihi de
nique carissimum proficisci potest Z sed
cum te semper officiosissimum cognoverim, videremque meas litteras , quamvis futiles, ac inanes, absque responsione te nequa quam solere dimittere , nolebam tibi in caussa esse , ut si qua temporis usura com-
365쪽
modius aliis rebus agendis frui posses , eam tibi mearum litterarum leotio auserret. V rum id meum consilium interrupit Franci scus Caburatius , qui tibi has litteras astaret , de quo pauca omnino ad te scribere nunc sum coactus. Is per multos annos apud me fuit, meque unice coluit, atque Observavit, malii mos quoque in litterarum studiis sulcepit labores , in quibus ita semper est versatus , ut cum arcanam Philos phiae scientiam plurimum adamarit, eloquentiae tamen laudem numquam con tempserit, & quod omnium caput est, adeo probitate, ac vera pietate praestat, ut si
cetera omnia ei deessent, hac una morum castitate , vitaeque innocentia mirifice esset commendandus, aliis vero etiam virtutibus
additis , quae perraro in hominibus solent inesse , quaeso quid illo amabilius esse potest Cci te is ita mihi ad unguem natus ,& sectus semper vi ius est , ut inter eos re censeri possit , quales tu maxime probare
soles. Nunc igitur istuc cum Narniensi Episco
366쪽
Episcopo veniens me rogavit, ut se in tuam per meas litteras familiaritatem insinu rem . Sciebat enim , qui inter nos esse mus, nec te quoque ignorabat, cuius scripta de manibus numquam ponere solebat, ad haec non mediocriter hominem incendit assidua mea de humanitate , ac singulari tua virtute praedicatio , quo sane est factum , ut tuam amicitiam urbanis opibus ,
atque honoribus praeserendam duxerit , sibi. que facile persuaserit beatum se sere , si tua interdum consuetudine frui posset . Ego vero , qui illum semper plurimum dilexi ,
teque eiusmodi virorum amantissimum cognovi , non putavi mihi vitio tribuendum esse , si hanc nactus occasionem de eadem, quod aiunt, fidelia duos parietes dealbarem . Quare illud tantum nunc cupio , ut per hasce meas illi, quod nemini soles negare , ad te aditus patefiat. Cetera, quae is maxime expetit, minime vereor , quin ipse ex se facile sit consecuturus. Novi enim animi tui sensus , novi, quorum hominum Sonus
367쪽
genus ultro amplexari, ac severe soleas . Equidem nihil tibi oneris impono , nihil mutuor , nihil mea caussa postulo , tantum quaero, ut cum tibi has litteras ageret, eum penitus cognitum habere velis . Quod si es. feceris , facile futurum spero , ut vestrum uterque cumulatissimas mihi gratias sit acti rus , tu quod hominem amicitia tua dignissimum tibi adiunxerim , ille quod per
meam commendationem voti sui compossuerit factus . Habes huius Epistolae longioris etiam , quam initio duxi, caussam . Sed heus tu, quid hoc monstri audio e Aldum Bononiae esse, apud me non esse , &tu haec pateris Dum haec mihi de eo nuntiantur, protinus ad eum perquirendum mitto , is statim ad me , pexontari ex Cocoepi , cur ad me recta non divertisset, respondit, se nescio cuius amicitia coactum illuc commeasse , an ulla, inquam , potest esse nostra arctior, aut etiam vetustior Θ Sehospitio meo semper seque ac tua domo dixit usurum , ergo, inquam , nunc apud
368쪽
me mane . Tum excusare se coepit itineris festinatione , atque hic pauca tantummω horarum esse, dimisi non magis tibi, quam illi subiratus . Non ita multo post ad me rediit cum Sponsae suae statre , ego protinus exclamare coepi, quod tam insignem tibi , ac mihi secissent iniuriam. Quid quaeris Expostulando hospites excepi, tandemque vix impetrare potui, ut tantispermanerent, dum prandium eis praeberem . Post haec serio sumus de gravissimis rebus locuti, de te vero plurimum , quarum rerum summam , quoniam ad te iam a Loin bardino perscriptum suisse confido , his ergo litteris non adscribam. Uale Bononia Id, bus Februarii MDLTU. Camillus Palaeotus.
369쪽
OH gratas mihi tuas litteras, oh faiactum bene de discessu l Tu velim
existimes me virum bonum , idest tua amicitia dignum , neque vel levissimis in rebus selere mentiri, mihique affirmanti credas , nihil hisee tuis litteris esse potuisse iucundius , quas ut primum accepi, quod h minem, , qui mihi illas reddidit, neque signum agnoscerem, addubitavi, a quonam missae essent i iis autem apertis, ut mihi se tuum nomen obtulit , bone Deust quamia sese animus laetitia perfundi sensit. Ad extremum autem alterius paginae versiculum statim me convertens , ut quo die scripta essent, intelligerem nam de loco haud quidquam mihi in mentem venerat suspicati ubi Venetias pro Roma Offendo , incredibili plane exsulto gaudio , tum epistolam
370쪽
totam perlego , nec semel legisse contentus eamdem caepius, me ipsum summopere Oblectans, repeto : Omnia prorsus , ut volebam , te scilicet primum , de quo non parum equidem eram sollicitus , valere : hoc quanti e Romanis deinde solutum curis, ac tamquam ergastulo liberatum , ad tuas delitias, ad tuam vitam , ad tua recolenda studia rediisse , atque in tuorum domestic
rum sinu hilariter vivere , idque aequissima Summi Pontificis voluntate tibi licere. Quid amplius erat expetendum Θ unum illud quidem tantummodo , tuus in ipso reditu mihi exoptatissimus conspectus, vel potius com Plexus , quod mature ipse repraesentasti, te totum namque in iis vidi litteris , quibus sane nihil suavius , nihil uberius , nihil elegantius excogitari potest. Ego vero tanti tuum facio iudicium, ut paucos omnino tibi
comparandos, neminem anteponendum Cenin
stam , sed , ut ingenue fatear , opinionem meam hoc tempore vicisti. An opinarer ego,