Anecdota litteraria ex mss. codicibus eruta. Vol. 1. 4. 1

발행: 1773년

분량: 504페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

Principis ipsius consilio evocatum , tantis deinde praemiis retentum , apud clarissimos Viros, ipsumque Summum Pontificem gratiosum , ea denique iam aut assecutum , aut iure sperantem , quae ut adipiscantur homines , nulli parcunt labori, ac pene insanire solent, in minimis habiturum , ut ad privatam vitam intra tuos lares agendam V netias remigrares Θ Audieram equidem multos praeclare de his rebus sentientes , recte que suadentes, sed verbis potius, quam reipsa sapientes cognoram . Videram quoque plures aetate nostra haec eadem accurate disputantes , oleraque, & rapas divitum

mensis anteponentes , eosdem tamen mox turpi ambitione captos, ac rerum aulicarum fastu desinitos, tamquam Circeo poculo immutatos , longe aliam quidem , ac praedicassent , viam insistere , e quorum sine numero licet te tanti nominis virum eximere non ausus essem, nullam tamen tibi propterea fieri putabam iniuriam, cum am plissimorum hominum coetu circumseptus

1 . - esses.

372쪽

esses , quos minime quidem repraehendendos duco , cum sint singularibus ornati vi tutibus , sed de honore, ac gloria se admodum esse sollicitos fateantur , necesse est . Tu vero tantum nunc praeclaro isto tuo facto ceteris anteire voluisti , quantum d ctrina praestas , neque commisisti, ut apud te inania essent illa praecepta, quae ex Opti

mis studiis , uberrimisque Philosophiae sontibus tot annos summa cum tua laude ha

sisti. chiare summopere quidem laetor , quod nostris temporibus inter loci , ordinisque tui homines Romae primus, ut equbdem sentio , maximis commodis , atque honoribus non oblatis solum , sed iam tri-hutis veram animi tranquillitatem praeposueris, fucatamque gratiam , atque inanem fortunae splendorem solidae virtuti longe inseriorem esse , vere duxeris , quo etiam nomine mihi quoque ipse haud mediocriter gratulandum censeo, non solum pro eo , quod locorum iam tanto intervallo haud sis disiunctus, ut te quandoque aut ad nos venturum s

373쪽

turum , aut me ad te permeaturum esse s

cile sperare possim, sed etiam quod eadem

sere sit utriusque nostrum sententia ; h nestum enim otium turbulento negotio pra serendum semper existimavi, quodque iam tu re ipsa praestitisti, ego voluntate tantum emetior, utque tu , relicta iam urbe, Venetias , tamquam optatissimum portum, nactus fuisti, sic ego multam Foro , ac Cinriae salutem dicere cupio , in Uillulamque meam cogito . In eo Vero , ni fallor , tantum sumus dispares , quod tu per litterarum studia gloriam a maioribus tuis partam etiam , atque etiam amplificare contendis . ego , cum illa nequeam latens vivere, non abnuo , nec plausus hominum ulla in parte attendo , & cum ipse viventium , & posterorum etiam utilitati prolixe consulere contendas , sat mihi futurum esse statuo, si, quod

facillime Deo bene iuvante quivis potest ,

ab omni crimine abero, mihique ipse, quantum par est, prodesse conabor ; non parum

enim mihi illorum semper arrisit sentcntia , qui

374쪽

qui virtutis vim ita explicant, ut in fugien' do vitio potiissimum illam statuant. Equidem ut animi mei imbecillitatem nunc tibi patefaciam , persaepe illud mihi usu even, re solet, ut in civilibus cum versor negintiis , tamquam fluctibus me a quamplurimis rebus , veluti marinis bellu is, quae in caput

tantummodo meum coniurasse videntur,

interdum circumvallari, ac pene obrui semtiam , neque krtiter , ac strenue , uti opus est, iis obsistere valeam , a quibus sane malis tandem emergere mihi videor , cum in meam Villulam per aliquot horas totos namque dies quominus meo degam arbitra tu , quotidianae hactenus impediunt curae secedere licet, neque tum inani, aut insintenti ullo animi motu efferor, non thesauris, aut potentiae inhio , nec de ullo hominum genere quidquam detraho , parce vivo , nemini irascor, nullo torqueor livo re , neque ulla corporis, aut animi turpitudine me coinquino , neque tamen nihil

mibi agere videor, cum de me ipso cogito,

375쪽

aut etiam lucubrationum tuarum interdum

aliquid lego. Quod si heroica illa fortitudo

in obiectando se temere periculis minime consistit, sed in iis potius evitandis sapienter , quis est, qui securissimam hanc viis tam , illi alteri maxime fluctuanti , ac tur bulentae audeat postponere , ac non malit in secundissima aura tutissimum tenere iter, quam per scopulas inter summa ventorum discrimina vela dare λ Quare cum utrique nostrum idem sere vivendi consilium suerit propositum , non possum equidem , non summopere te laudare , qui cum posteaquam utramque vitae rationem fueris expertus, in ea , quae Optima , atque omnium felictisma est , tandem consederis : equidem mihi ut idem quandoque liceat, Optare numquam desinam. Immortales itaque sunt nobis Deo optimo Maximo habendae gratiae , quod cum illud tantummodo ex animo precati fuissemus , ut pristinae tuae va- Ietudini restituereris , tanta deinde pro eius benignitate fuerimus commoda consecuti ,

376쪽

quanta optare antea vix ausi essemus, quae

sane sunt eiusmodi, ut sine illis bona ipsa valetudo vix sapienti homini optanda esset, cum illis vero coniuncta beatam prorsus vitam reddat. Et quoniam in lucro ponis quod maiorem nunc ex recuperata libertate percipias voluptatem , quam si eamder numquam amisisses , ut idem quoque de tui ingenii fiuctibus nobis dicere liceat, curare debebis, Musisque Parare , ut operas omnino reddas , valetudini autem in primis inservias, cui si expedire quandoque putaveris , ut a rumoribus de Turcico bello, ac rebus, ut 'iunt, tam infeliciter gestis aliquantulum te subtrahas , & quemadmO dum nuper Urbis , sic Venetorum etiam civium celebritatem evitandam iudicaveris, ad eamdem Villulam tui sane cupidissimam te invito , ubi adversi nihil, ac ne Turca'

rum quidem nomen auditur . In ea autem

cum haec fuerint scripta , si prolixiora , &incultiora tibi videbuntur, minime mirari debebis, cum locus ipse ornamenta omnia

377쪽

negligat, & ut interpellatores vehementer odit , sic tui similes viros arcte complecti, ae diu libentissime detinere soleat. Ual sexto Calendas Decembris MDLxx. B nonia . a rius Camillus Palaeo ιus.

EPISTOLA V.

QUid de tuis ad me litteris suspicare ,

non amabiles, non gratas , non iu- cundissimis quibusque rebus mihi esse cariores Serius equiden, quam debueram , epistolae tuae sertasse respondi, sed quid faciam Z cum negotiorum quasi aestutam vehementer iacter , & obruar , ut vix respirandi tempus interdum relinquatur τineritae quidem nullus locus esse potest, ubi voluptas maxima. Tu vero cur mecum alia,

378쪽

alia , quam latina , idest tua lingua uteris num fortasse de hac mea tarditate succenses ὸ at eius vitium ego longitudine littera rum compensivi , daboque operam , ne

posthac iure conqueri possis, noctiumque utar subsidio , uti nunc ; haec enim ante lutem scripsi. Villula nostra, postquam istices, mercaturam facere instituit, olearumque , quas eius agellus parit, fructus ad te mittit, ut aliquos ex iis , qui domi tuae nascuntur , assequatur. Noli, quaesis, munusculi parvitatem aspernari, pusilla namque cum sit, maiora nequit. Tibi vero , cui facultas est maxima in referenda gratia , Villarum , quae agros uberrimos habent, natura est imitanda, quae multo plus reddere solent, quam acceperunt. Quod si ad hanc. nostram quandoque veniendum esse tibi in animum induxeris , minime vereor, quin ex tuis ingentibus opibus ad meas tenuissimas emolumenti plurimum afferatur, hilaritate quidem multa , & congressus sua' vitare praesentium temporum tristitiam n

379쪽

levabimus. Vale Bononia vii. Idus Decembris NDLxx. a Tuus Camillus Palaeorus.

Eius est illud , Amicorum omnia

communia ; quod sane non tantum ad res ipsas , quam ad animum periiΠere , semper equidem duxi. Lactandum igitur cum amicis de secundis rebus, quae tum pd se , tum ad illos valde pertineant. Tali itaque ductus opinione haec nunc ad te scribenda putavi , ut cum primas in amor obtineas partes , primus quoque praesentis meae laetitiae particeps fieres. Filiolam. optimis praeditam moribus , pietateque in-sgnem , nec latinis litteris , ac , si placet, ctiam Graecis rudem , ut Pompilii Amasaei nostri discipulam eam possis agnoscere , quam

380쪽

quam olim , si memoria tenes, quoque vi disti, Paridi Crasso Cardinalis fratri despondi. Quam rem Deum optimum Maximum secundare maxime cupio, ac spero. Habes caussam huius meae ad te mittendae epistolae ; illud addo , ut quemadmodum ego te , sic me ipse mutuo diligas, ac fac , ut valeas. Bononia Pridie Idus Martii ΜDLXXI. a truus Camillus Palaeotus .

EPISTOLA UII.

s Acere non possum, quin tuum erga me

amorem Vehementer amem , qui te facile adducit, ut tam praeclare de mementiri audeas , ac tua quae sunt , mihi quoque communia facias , quo sane aman tibus nihil solet esse magis proprium . Tuo vero i sto errore adeo delector , ut quod

SEARCH

MENU NAVIGATION