Francisci Glissonii ... Anatomia hepatis. Cui praemittuntur quaedam ad rem anatomicam universe spectantia. Et ad calcem operis subjiciuntur nonnulla de lymphaeductibus nuper repertis

발행: 1665년

분량: 494페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

constringerent ; facile profecto, levi alicunde vi illata, non modo rimas ageret, sed di fiusti, latim dispergeretur. L lusibisti Peimagni quidem refert, ut parenchymatis , . hujus continuitas servetur integra ; quoniam Hiis,M quicquid sanguinis ex arteriis in Iienem, pan-

creas, omentum, mesenterluin ventriculique& intestinorum tunicas effunditur, per venam Portae reducitur, nec in venam cavam transmitti potest; nisi parenchyma hepatis pertran ierit: tum etiam humoris fellei a sanguine separatio, haud alibi, quam in hoc parenchymate instituitur. Sunt autem illa momenti maximi. Unde liquet, laesa quomodocunque paren chymatis hujus continuitate, cessare illico ibbdem , ubi damnum illatum est, segregationem bilis a sanguine ; & utrunque hunc humorem ruptis vasis una commixtum, in partium hi tum delabi, fierique illic noxiam eorundem stagnationem : quae mala, continuitatis paren chymatis hujus solutionem necessario consequuntur.

Causae hujus solutionis, possunt esse vulnera, aut partium hepatis diesulsones sualescunque ,

item contumnes, erosiones, obseructiones cum materiar assi u.

I. Vulnera si caesim infligantur, vix fieri potest, quin vasa laedantur; sin punctim fiant, poterunt vasa fortuito evadere. Sunt quidem necessario vulnera illa mortifera maxime, quae vasa pariter & parenchyma discindunt: illa tamen quoque periculo haud carent, a quibus pa- renchyma solum laeditur. Sanguis enim aciea loca affuens, impurus est, & bili commixtus , nec facile evacuari potest: vel si id contingat, partes tamen ab invicem dis junctae friabiles cum sint, glutineque illo careant, quo aliae Partes facile denuo coalescunt aegre admodum consolidantur. causa,

142쪽

'atonis

Is patis.

partium hepatis divulsio a causis externis, vix Ortiam contingere potest citra abdominis penetratio-dsta nem, nisi magna vis illata fuerit; atque hoc pacto etumeris nomen meretur. Fortasse vis aliqua externa, modo ingens fuerit, parenchyma hepatis ob illius friabilitatem). lacerare, ac dirumpere queat; illauis interea. ob naturam illarum lentam ac sequacem ) partibus e terioribus. Vidi aliquando in giboa quorundam jecinorum parte rimas & hiatus majusculos, qui forte a partium extremarum violentiore complicatione ortum duxerant: quemadmodum & panis frustum nimia incurvatione diffringitur. Rimis istis, sive fissuris squo tempore mihi eas videre contigit) natura mede-Ιam attulerat: non quidem facta agglutinati cicatrice, sed tenuis pelliculae superinductione, qua utrunque fissurae latus obduxe- at mentii us tamen labris sejunctis, licet illa lese mutuo attingerent. Potest etiam divulsio partium parenchymatis ab instatione, eaque interna, proficisci; quamvis id raro contingat, & si aliquando evenerit) humorum in cavitatem illam influxio subito consequatur. Sunt hujusmodi inflationis cause praecipuae, sanguis flatuosus, &praepedita transpiratio. Obstructiones etiam cum materiae aluum, divulsionem interdum produxerint; uti mox dicetur. II. Contusiones in parenchymate hepatis Parcnumi valde periculo is , praesertim si magnae chymatis fuerint. Sanguinis enim transitus per partes tantum contusas dissiculter peragitur, simulque etiam nes. 1eparatio humoris fellei plurimum impeditur. Deinde , sanguis restitans tumorem efficit, tandemque forsan inflammationem, morbum

scilicet hepatis periculosissimum : quippe si eadem in suppurationem desinat, spes omnis conclamata videturi sin indurescat, cachmia,

icterus s

143쪽

inerus,atrophia, aut hydrops prae laribus sunt. Conandum quidem enixe, ut tumor ejusmodi discutiatur : verum hic labor, hoc opus est. Forte discutientium ope, sanguinis effusi, & , ubi contussio facta erat, restagnantis pars aliqua a vesicae felleae ramusculis capillaribus ad ea I ea pertingentibus haud aliter sane, quam aliae ejusdem sanguinis partes a venae cavae osculis ) absorberi queat, possintque adeo tria ad hujusmodi discussionem concurrere 9 nempe transpiratio insensibilis, & materiar extrava- satae partim in cavam reductio, partimque cretio illius in porum bilarium. Licet enim ex communi naturae instituto, porus bilarius,praeter humorem felleum, nihil ex hepate efferat; si quid tamen hoc pacto praeter narurae ordianem evenerit, haud videtur ratio commoda assignari posse, ob quam extima illius capillamenta ociari debeant; praesertim materia illuc decumbente , & quasi in oscula eorum sponte influente. Vidi in aperto cachecticae mulieris cadavere, vesiculam felleam aquoso humore, sero lactis persimili, refertam, eratque is si gustantibus fides ) saporis minime amari, sed insipidi potius. Quod mihi ars

mento est, vasa fellea nonnunquam alium ii morem si forte obvenerit) praeter bilem, in intestina deserre: arbitrorque, laeso ex contusione aliqua hepate, sequi posse, per vomitum aut alvum,sanguinis eiectionem; quod ni mirum porus bilarius smagno aegri commodo) partem aliquam sanguinis hepar opprimentis in se recipiat, &aa intestina deducat; unde vel motu peristatico inverso , sursum ;vel eodem regulariter se habente,deorsum fera

tur.

: erosiones, III. Solvitur etiam parenchymatis hepatis continuitas ab re me; quemadmodum in ulceribus ejus videre est. Quippe ulcera non solum

144쪽

diss

dolum vulneribus, contusionibus, suppurati nibus, aliisque antecedaneis continuitatis solutionibus adveniunt ; sed & erosionem aliquando immediate consequuntur, nullo alio dissolutionis generis praecedente. Imo vero fieri non potest ut solutio ulla continuitatis in ulcus abeat, priusquam partium ab invicem separatarum erosio aIiqua accesserit. ulcus enim tria in se complectitur; solutionem nempe continuitatis,partis substantiae jacturam,atque erosionem. Si quid horum absit, ulceris essentiam haud perfecte obtinuerit. Enimvero solutionem continuitatis, una cum defectu innumero partium, facile sine ulcere reperias; quemadmodum in vulnere recenti cum parti culae alicujus abscissione videre est. Si autem eorum aliutrierosio supervenerit, vulnus statim in ulceris naturam degenerat: adeo ut ulcera a vulneribus aliisque continuitatis solutionibus, erosione potissimum distinguantur. Lues venerea, scorbutus, variolae, &forsan Iepra, ut Zc venena quaedam, sanguinem usive adeo acrem reddere possunt, ut hepar in-C Crodatur , atque exulceretur. Requiritur tamen etiam in hoc genere santequam he

par corrodi possit) praevia quaedam dispositio in tono ejus , quae firmitudinem ipsius debitam, partiumque cohaerentiam debilitet, enervetque adeo , ut facilius hoc implicari

queat.

IV. Denique, obstructiones in parenchy- atque ob male hepatis cum assium materiae , si magnae structio fuerint , subitoque invaserint, facile conti- ne nuitates solutionem in eodem parenchimate induxerint. Nam si ingens obstructio adfuerit, necesse est, prohibito vel impedito sanguinis transcursia, tumorem enasci; atque eum plerataque, in majore obstructione , majorem ;eumque pars haec sit Diabilis admodum,ari, ein

145쪽

tensioni inepta , facile fit, ut partibus a timore plus solito distentis, parcnchyma rimis dehiscat. Quemadmodum enim diruptio aliqua foris adveniens , partes ab invicem divellit; ita pariter distentio a causa interna modo partes , ultra quam extendi aptae natae sunt, vehementer distrahat ) idem effecerit. Facta autem semel in parenchymate hepatis vel minima rimula, materiae novae affluxus eandem

facile in ampliorem hiatum dilataverit. Quod si obstructioni quoque inflammatio accesserit, idem malum multo potentius ingruet ; siqui

dem materia cum impetu majore affuit. Hoc pacto apostemata ab initio funt, augeastur, ac denique rumpuntur. Obstructio nimirum humori aifluenti remoram facit, qui Pr pterea in tumorem excrescit; &hic tandem , iacta circumquaque distentione, cavitatem aut rupturam efficit; quae, accedente nova mat Iia , perpetuo augetur, donec aperto abscessa

subita quoque obstructio licet tumorem alias forte haud ita magnum excitaverio solutionem continuitatis in hoc parenchymate effecerit. Nam si rem quampiam pedetentim tenderis, accedente praesertim interea fotu aliquo) ulterius multo dilatabitur, quam si vim ei subito intuleris. Quoniam igitur repentina obstructio, subito tumorem efficit; parsque confestim distenditur , si subitaneus tumor incesserit ; rapida hujusmodi distentio , vel eo nomine continuitatis solutionem indux rit ; quam distentio major, sed & tardior, non queat. Etenim si distentio lenta fuerit,& cunctanter invaserit ; sanguis inibi impactus , fotu suo partem reddit dilatabilem, ut citra rupturae periculum eadem fustis extendi possit. Quae forte causa fuerit, cur hepar siem,ob'; insigni aliqua continuitatis solutione, in

146쪽

i quoquc

ns Ie

immensam molem excrescat. Atque liaec quidem de parenchymatis hepatis continuitate di- alivato. Cauta autem illius continuitatis, haud incommode,. plus minusve, ad reliquas quoque hepatis partes reserri possint ue si modo variarum eiuspartium varias quoque qualisic

tiones animo colueris.

Diximus modo , parenchymatis hepatis, Sorutio quam ejus tunicae, continuitatem majoris mo- continui- menti esse: hic addimus, vasora ejus continui- tatis in ratem, illam parenclimatis, dignitate supera- vasis. N. Neque enim praedicta solum pericula nimirum aliquale impedimentum recursus sanguinis, di segregationis bilis a sanguine) lae in vasorum continuitatem consequuntur; sed&unio eorundem difficilius multo perficitur: si-brosa enim cum sint, disiecta huc illuc resiliunt, se adeo ut difficulter denuo conjungi possint. Attamen , quemadmodum continuitatis vaso rum hepatis solutio dissicilius sanatur:ita quoq; potentioribus Causis opus est, ut eadem contingat: ideoqiae licet omnes solutionis continuitatis causae, quae parenchymati evenire possisunt, vasorum quoque continuitati aliquatenus conveniant f quoniam tamen horum robur, reliquas omnes injurias, praeter vulnera, ut plurimum repellit S de his solum paucis agendum censeo. vulnera hepatis, si vasa majora dissecuerint, Maserum mortifera habentur. Idque mihi vel eo magis hepatis verisimile videtur, quod languis illa vasa rapide vulnera. Percurrat; quapropter praetersuam quod fibrae transversim sectae redintegrationi ineptae sunt)tria magna mala necessario eveniunt. T. Fit totius corporis debilitas , ob iacturam sanguinis. 2. vasorum fines aperti servantur , impediturque eorum coalescentia , obiugem sanguinis effluxum. 3. Sanguis in a domen effusus putredinem induit, & gravia E sympi

147쪽

symptomata apportat: acceditque huic malo, quod sanguis ibidem stagnans aegre educi

queat.

Fit saepe in vulneribus hepatis, ut sanguinis plurimum per alvum dejiciatur. Merito itaque quaerat aliquis, quonam ductu sanguis ille ad intestina pertingat 3 Crediderim sane, in ejusmodi vulneribus , non solum venarum, sed & pori bilarii ramulos discindi. Imo vero fieri vix potest , ut ramus aliquis venae Portae abscindatur , quin simul etiam pori bilarii pars proportionalis ameutetur 9 siquidem

in eadem communi capsula continentur , ut

postea dicetur. Praeciso tritur pori bilarii ramulo aliquo cui id ossicii a natura datum est, ut bilem in ductum communem, indeque in int stria deserat in sanguis in eum decumbens , facile eodem curriculo in jejunum penetraverit. Natura profecto laccssita, nova saepe ac mira conatur: ut verisi de omnino sit, eandem in hoc casu, per oscula pori bilarii a vulnere hian tia , extrava tum sanguinem efferre. Ante annos aliquot, generosi Juvenes , post

. enata jurgia, ob vindictae scit. gloriam in singulari certamine decertabant; factumque est, ut alter alterum sub imam sterni sedem, trium digitorum latitudine a cartilagine ensiformi verius dextrum latus, gladio perfoderet. Nempe , cum ille, inclinato paulum antrorsum poetae , dextrum latus aliquantulum obverteret ; mucro pectus ipsium naud alte penetrans mox deorsum in abdomen, & sinistrum versus

ad spinam usque adactus est. Idum ictus duas sterni cartilagines, in dextro latere discidit, &deor sitam vergens, diaphragmatis ambitum perforavit ; indeque, recta tendens, gibbum cavum tu h patis 5 ventriculum. juxta pylorum, iterum 2tque iterum perforavit , tandemque cnsa ira uero spinae dors, paulo subter diaphragma,

148쪽

gnia, illisus est. Iuvenis quidem primum animo desectus, mox quae in ventriculo erant, sed cruenti nihil, evomuit: & quod mireris magis, licet diebus septem superviveret, & interea quotidie vomeret, nihil tamen sanguinis, toto eo tempore, per os ejecit: per sedem vero noctu atque interdiu ingentem coagulati san- uinis copiam, una cum alvi tacibus profuit. Quinctiam enemata, quae in eum sinem crebro indita erant, eodem semper plurimum tingebantur. Ilirati itaque vehementer stimus, undenam sanguis iste profluerit: disiecto autem post obitum corpore , omnia , ut jam dictum est, invenimus ; nihil vero sanguinis inventriculo ejus repertum est. Hujus igitur rei hanc causam fuisse nunc arbitror, quod vulnera ventriculo inflicta, sanPinem omnem in abdomen deponerent, nullum autem in ventriculi cavitatem infunderent. Idque equi dem credo libentius, quod aliter causa sontica afferri nequeat, cur nihil sanguinis inventriculo repertum, aut per vomitionem ejectum sit; tum etiam , quod ventriculi venae inter externas , non autem intcrnas illius tunicas prorepant; unde saltem constat, fieri posse , ut vasa illa foras, non autem in. Cavitatem ventriculi sanguinem suum effundant ; denique , quod in hoc cadavere , seri finguinisque plurimae librae in abdomine re-Wrtae suerint, quorum pars aliqua e vulneribus ventriculi foras non intro stillantibus γPromanare potuit. Quid autem de intestinis dicendum est , quae sanguis grumosus impleverat; praesertim cum de aditu nullo constaret,' per quem illuc pertingeret λ Ego certe si quis nunc meam sententiain requirat) sanguinem illum e vulnere hepatis , per vasa pori bilarii transversim scisi a profit Te arbitror: eo nempe modo, quo jam diximus.

149쪽

De Figura Dpalii: π primo generatim

dὸ figura illius eXterna.

Igura hepatis dividitur in externam & inte

nam figuram.

Vasa hepati annexa, nempe vesicula fellea , porus bilarius, meatus cynicus, '& ductus communis, aliquo modo ad externam hepatis figuram reserri possunt ἱ quatenus nempe foris conspicua sunt. Quoniam tamen radices corum primaeque origines squarum ore corpus unum continuum costituunt intus in hepatereperiuntur 3 descriptionem eorundem , tantisper differemus, donec de inferna figura agem

dum erit. Figura externa, vel universim, vesparticulatim considerari potest , & utroque modo quar-dam animadversione haud indigna occurrunt: quae tamen , si cum interna figura eomparentur , sin qua primarium hepatis artificium consistit ) minoris sane momenti appareant. Tota ho- Universa hepatis figura externa tantcipere ab patis aliis omnibus corporibus naturalibus discre-gura eo pat , ut vix quicquam reperiri possit quod terna commode illius imaginem repraetentet. Nos tamen , ut memoriae aliorum & praesertim novitiolino , qui forte humanum hepar nunquam viderint9 consulamus; similitudines ejus aliquas , licet imperfectas , exhibere cona

bimur.

quibus- Primo , rhombus piscis, ves potius, bini, Nam com- alii aliis impositi, figurae hepatis .partes ali suas prerari squamvis obscure) reserunt: nimirum illius p sic planitiem , substantiae eontinuitatem., & longitudinem latitudine majorem; figuram quo'que ejus ovali proximam: marginesque sive

extrin

150쪽

Ab lioe ovi segmento tota hepatis figura haud

malo adumbratur. Primo enim corpus con E et timium

patis. IO 1

extremitates ipso medio tenuiores: denique, Partes rhombi, cauda: viciniores, hepatis tenuitatem illam exprimunt , quae ventriculo incumbit 3 capiti autem proximae , 'crassam eam hepatis partem referunt, quae in dextro hypo chondrio reperitur. a. mymici totum hepar massae crori metallarum peculiariter praeparatae conferunt, eoque nomine te γ antim Hiappellant. Quippe idem fere illi, qui & hepati, color: pars etiam altera convexa, altera concava conspicitur: est quoque in medio sui crastior, jacta oras vero de

Pressior ue adeo ut totius hepatis figurae imaginem quandam prae se ferat. 3 . Tota hepatis figura haud ineptetur segmento aliquo albuminis ovi indurati s quemadmodum inest, quod dividitur linea GD

SEARCH

MENU NAVIGATION