Francisci Glissonii ... Anatomia hepatis. Cui praemittuntur quaedam ad rem anatomicam universe spectantia. Et ad calcem operis subjiciuntur nonnulla de lymphaeductibus nuper repertis

발행: 1665년

분량: 494페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

jus generis sunt intestina , scilicet rotunda,

cava, dc in Iongum protensa, idque in o bhus sere animalibus; & similiter partes omnes congeneres in animalibus ejusdem speciei, utpote plerunque uniusinodi figurae. Quotiescumque autem partes quamvis congeneres figi ris diversis constant, haud adeo commode proportiones earum mensura aliqua Pediuntur.

Poterit enim, verbi fratia, hepar anguineum. humano hepati longitudini aequale esse, M t, men ad centesimam hujus magnitudinis partem non accedere. Utile itaque fuerit, in definienda partium magnitudine, haud mensuram sollan, sed & pondus earum assignare. Pondus denotat materiae copiam, in toto, vel parte aliqua quam appenderis: es*icat e jam proportionem corporis alicujus integri, ad aliud integrum S partis quoque unius, ad aliam; totius , ad quamlibet sui partem. Eaque Omnia ad amussim praestaret, nisi sanguis

plus minusve in parte merens, aut excrem imium aliquod, vel humor, materiave alia , incertitudinem aliquam afferrent. In cujus rei remedium, partes idae quae ventriculis sive ca- sunt cor, ventriculus, intestim rfacile ab inhaerente sensuine, aliave materia liberari possunt , ac deinde errore quam minimo appendi. Praestiterit autem forsitan, partes

alias solidiores Zc cavitatibus ejusinodi destit,ias , integras primo, & citra sanguinis feci

tionem imam appendere. Quippe congener Partes , ut plurimum , plus minusve sanguinis in se continent, prout magnitudine inter se pures imparesve fuerint: ideoque nec proportio illarum magnopere incerta redditur, etiams

eaedem una cum sanguine ponderentur.

Quoniam tamen haud certo dignosci test, quantum Pars quaelibet, & sanguis in eadem vitatibus majoribus donantur

122쪽

Hepatis. 73

'oriteritus, seorsim pendant, si pars illa una cum -- guine appendatur , utile fuerit, examinaeo 11mul utriusque pondere, partem frustilia-him discindere , aqua calida abluere, dc fre- quenti digitorum attrectatione sanguinem in-- de omnem inprimere, carnemque denuo appendere: hoc pacto enim facile constabit, quan-- ti ponderis caro sola sit, &, per consequens, . quantuin sanguis ipse pendat, quem his arti- bus ex eadem eduximus. Atque haec quidem de magnitudine partium: universim a nobis dicta sunt; praecipue quoniam media earum magnitudo, & usitatae ad se invicem proportiones, nec mihi, nec alii cuipiam quodiciam) satis hactenus perspectae

sunt. Feci quidem experimenta aliquot, adhibitis pondere simul & mensura: sed forte nitu Ia in constitutionibus mediis, nec in ullis quidem tam crebra, ut conclusionibus inde certo. deducendis sufficiant. Ideoque defectus hujus f supplendi ergo, rationes quasdam exhibui, quii bus quis instructus, semet data aliquando oc- casione) facile in hoc negotio expediat. Longitudo hepatis, in convexa ejus parte Nepatis major est quam in cava; siquidem illa instar Adlisis arcus, haec vero chordae instar sese habet. Ι- δε demque similiter de latitudine ejus dictum

puta.

Cavi hepatis Iongitudo squoad mihi saltem Latitudo, experiri licuit 9 proxime respondet intervallo, cris

quod cubitum carptimque interjacet. Latitudo tie, 9 eiusdem, manus fere longitudini aequalis est ;& crassities, cum tali altitudine commensus proportionem obtinet. Debent autem haec de adultis potius, quam de recens natis intelligi.. Medium hepatis pondus, uti & dimensiones pondus illius mediat, in optima sanitatis constitutio- mediumne, in statura etiam aetateque mediis inquiren-

123쪽

dae lunt. Quantum hactenus quidem induis

assequi potui, totius corporis pondus tricies & lexies hepatis pondus exuperat: estque sim guis totus ejusdem corporis pars circiter duodecima. Die decimo-octavo mensis Deccmbris, am ino I 6s . Mulieris cujusdam in Collegio Ne dicorum Londinensium dissest e totum cydipus libras Io8 mercatorias pependit: hepar illi erat trium librarum & 1ex drachmarum pondo: totius itaque corporis gravitas, hepatis pondus tricies dc quinquies pendebat, dc praeterea drachmas I q. quae dimidio hepatis ponderi aequales sunt, minus unciis duabus de

quinque drachmis. Nata erat annos circiter vigintiquatuor , eratque , pro corporis massi iudine , procerior. Pauloque antea , die scd. vicesimo quarto mensis Octobris ejusdem anni, canem juvenem, vegetum, gracilem , es pusillum appendi S eratque jecur ejus, proportione habita ad totum corpus, majus multo, quam hactenus in homine aliquo observaverim: pendebat enim totius corporis partem vicesimamidant quartam.

Pondus heeatis, cum totius corporis pondore collatum , in hominibus macilentis, & magnis venis praeditis, majus est, quam in Pinguibus , iisque quibus minores venae contigorunt. Eorum quippe calor acrior, temperiesque cholerat & adustioni vicinior est, ideoque mal ribus quoque vasis selleis iis opus in, quibus bilem oexcernant; & consequenter, hepar grandius adsit oportet. Praeterea, adaucta reliqui corporis pinguitudine, hepar tamen nihilo pinguior redditur; ac propterea plusculum huic de pristina proportione decedit. Pondus hepatis in pueris , comparatione facta cum toto corpore, majus est, quam in adultis. Videturque id necessario contingere b

124쪽

i hactenus alane' ut sanguis eorum detacatior , lenior

stius cor tum ci que servetur, atque adeo nutritioni ma- Δια eas β idoneus, dc tenellae partium ipsorum con-u es asprita tutioni apti x reddatur. Hepatis enim inua

us est , partem sanguinis mordacem acremque: iceoque idem quo grandius

hibitinia rum0do sanum) fuerit, eo rectiusqubque hoc si vi Lexpedis. euntis rem . Uxe idςxim i me, hepatis pondus in viris pa- is deis ac Deminis, ad totum utriusque ponclus. o oris, ' ,'px0p0rtionem obtinere. Licet enim in is, s smi utpote natura calidioribus) aliquantor his in lus credatur ; quoniam tamen sanguis in hhil mulier initior requiritur, idque partim ratio-

ximus sanguinem mitem & temperatum red-Simus sanguinem mitem & temperatum red hi in 'Mςrς 3 iniisque quoniam in muliere potissimili es xequkxitur, eidem quoque vel hoc nomine, he - .i et ar par grandius ulum, non miniis quam viro ob calorem eximium debebatur. Unde factum,

ut userque sexus eadem sere rius proportione

cilest si latini satin gaudeat. Iecinora Eunuchorum, praesertim in adoleo centia castratorum , pari cum viris aliis proportione habita, minoris ponderis sunt. Ita similiter hepar caponis , quam galli , minus

endit. Animalium quoque aquatilium hepata , terrestrium jecinoribus minora sunt. Huju1

ce autem rei cauis forte fuerint, 1 caloris defectus , de quo iam diximus. a. humiditas&interna lubricitas sanguinis, suibus fit, ut he par faciliori negotio pertranseat, minusque in

tax ixinere restitet, quam in aliis animalibus sieri is lolet , idecque parcius quoque, quam in istis

apponitur, corporisque substantiae assimilatur. D Σ Objicia

125쪽

Obiectio

6 Anato a

objietat aliquis, cum sanguis in omnes P tes aequaliter distribuatur , OPOrtero quo easdem de incremento suo aequaliter amitt si ondemus autem , partes quaslibet, ob j dictam lubricitatem, minus crescere; caetetis tamen partibus minus inde commodi quam hepati) accedere. Quippe caro musculosa &tendines in carpone minores, quam in gallo reperiuntur, suntque etiam membranae in eodem tenuiores et capo tamen squam gallus facilius pinguedinem induit, quae ab ejusimodi lubricitate non tam impeditur,quam promovetur oritur enim a partibus sanguinis pinguioribus extravasatis , dc in cellulis qui biasidam membranarum adiposarum reconditis ; quae membranae, dum a dicta lubricitate resinam tur , excipiendis ejusmodi eorporibus magis idoneae redduntur.Veterinariis observatum est, equum spadonem , si quando pinguedinem suam amiserit, eandem denuo levi negotio rosarcire; sin autem musculosae carnis jacturam aliquam fecerit, illam non nisi dissiculter Ionagoque tempore redintegrari denuo. Equus autem non castratus, perinde hanc atque illam recuperat. Jam vero lubricitatem sanguinis, magis impedire hepatis , quam aliarum Partium, incrementum a vel hinc mihi verisimile videtur, quod humor quilibet lubricus hepati s prae caeteris omnibus partibus parum congruat , adecque eidem nutriendo minus idoneus st: est enim hepar pars friabilis;humores autem lubrici,in substantiam friabilem haud facile condensantur, sed potius in viscidam. 'simili- Possit quis denuo reponere , lubricitatem ita alia sanguinis majorem in meminis, quam in viris' reperiri ; & illis nihilominus, pro corporum

proportione jecinora esse non minora, quam viris ; ut a nobis modo dictum est. Respondeo autem I. nimiam sanguinis asperi

126쪽

Hepatis.

, Q incremento corporis non mintis liquos, c obesse , quam lubricitatem eam quae modum i dii timi excesserit; inter haec extrema vero consistere cremento stat quesitatem illam, a qua nutritio promovetur. ι avitali ρος ' Addo 2. virorum sanguinem asperitate potius, itatem, quam lubricitate abundare S eidemque praeteris ea superadditam esse acrimoniam 1ive ferita-M. Q F tem quandam corporis nutritioni partim amir ne mos sit cam, utpote quae a miti potius 8c leni sangui-

isi tam cedendum etiam Videtur , sanguinem mulie-i nnibus i. ' rum non minus commode, quam virorum, nuti in talis triendo hepati conducere. Dico 3. virorum ibunum n ac mulierum sanguinem lubricitatis ratione,

ὸ ei AH h ud multum a se invicem discrepare; licet ea si odi te lix te mulierum sanguis aliquantulum prae- Polleat- Quamvis enim sanguis multeium, ubή-xorum sanguine sit frigidior,humidior, mitior,

atque lenior, somnia nutritioni pluri-nJum conserunt; potest idem tamen cum mo- , ' dica asperitate conjungi ; uti revera in muli ribus, puerisque integra valetudine utentibus ρ Contingit 3 quemadmodum ex sanguinis corum ad nutriendum promtitudine facile liquet: ' unde habita magnitudinis ratione, habitiores sunt, & carne quam viri) copiosiore gaudent. Ideoque, licet fatear , sanguinem mulierum quam virorum in lubricum magis esse; non

est tamen ea qualitas adeo exuberanS, ut eundem hepati nutriendo reddat inidoneum: neque enim tanta est, ut enervet aut relaxet facultatem retentricem , veluti in eunuchis iccastratis animalibus evenit. Denique, ad pisces quod attinet, tertia ratio s eaque finalis in assignari potest, a prima conformatione desum- ta: cum enim illi in elemento frigido humioque aetatem transigere debuerint, natura

127쪽

praevidit, haud tanto iis ad humorem biliosum a sanguine separandum) hepate opus esse, quanto terrestria animalia indigent; ideoque prima hepatis rudimenta comparatione cum reliquis partibus instituta minora in illis,quam in illis posuit. Dis rep- Obj iciat adhuc sorte quispiam, hepar in Ra- ia. chitide laborantibus praegrande esse, & tamen sanguinem eorum tuoricitate plurima donari. Ille vero simul intelligat, differentiam illam ad iniqualem sanguinis distributionem reserendam esse; sicuti in libro de Rachitide nuper edito, dis utatum est. II pali, Alagnitudo hepatis raro ob morbos immi- ά .nia,- nuitur, sint saepe grandescit magis; quippe, alio. liorum parencs matum more, suasi congesti ne quadam nutritur; dc materia nutricatus ebdem continuo suppeditatur; facillimique obstructionibus obnoxium redditur. De pxima harum rationum, actuin est in libro de Rachiatide, pag. I 29. posteriores autem, magna

sanguinis sejusque haud adeo euri) hepar pem

trani cuntis quantitate , confirmari possunt. Sanguis enim omnis a tribus ma nis arteriis nempe a caeliaca, a mesenterica luperiore atque item inferiore) protrusus ad ventriculum, intestina, lienem, pancreas, & mesenteriumbreducitur, mediante vena Portae, in hepar, dc per istud in venam cavam diditur. Adeo, ut nutrimento destitui vix possit; sed obstructionbbus potius obnoxium sit, quae partem aliquam nunquam imminuunt, sed eandem potius majorem ac pleniorem reddunt. Valeant itaque stolidi illi Uromantes, qui, ex sola urinarum inspectione, de abditis morbis nescio quae garriunt, heparque saepe ad fabae paruitatem a sumptum praedicant. 0u nis Tumores hepatis qualescunque, sunt mo tum, es . bi conformationis in magnitudine aucta; communes

nispeiast

te terr

128쪽

Hepatis. 79

. riesque eorum causae, sunt a uxis materiae,. de obstructio 3 quae pariter & aliorum omnium bo, inque totius Corporis tumorum communes causae catici fi sunt. I a 'uxionrs causae communes, sunt T. Ni- uxio,

mia materiae mobilitas. 2. partis mittentis varictior impulsio. 3. recipientis expulsio tardior.

De quibus impraesentiarum haud plura ad

Obseructionum causae admodum variae sunt, obsi hctio eaque etiam aes tria genera reduximus A. est,in 'eptior partis Permeabilitas. a. materiae ad permeandum in titudo. 3. est Partis a plenitudine oppressi . Ineptassiariis alicujus permeabilitas,oritur in frigore,a rebus adstringentibus,

a nervorum vigore & tensitate aliquo modo nimiis,a comprcissione, a ligatura, a contussione denique, vellia catione. blateria ad penetrandumo inepta redditiis ob ejus duritiem, copiam, auto figuram ; a se ore etiam, & stupore, sive qua- litate narcotica, denique, a crassitie, & visse ditate. Oppressio ob plenitudinem, evenit a vi- , ctu pleniore, ab intermissis exercitiis, & abs evacuationum quarundam suppremione , sive

r i natura, sive a consuetudine oriantur, si x ve aliter etiam proficuae fuerint. Nempe caulae tumorum evidentes, ad horum generum ali, qmd referri possunt, antequam effectui alicui: producendo idoneae fuerint.' Calidi hepatis tumores , inflammationes fumbres ρ dictae, oriuntur ab impetuosa praefervidae ma' callitiaminione, una cum aliquali partis ob- 'ε mutatione. Τumor hujusinodi tacite in abscesis tum desinit ; qui si in hepate contigerit, cer- et x m mortem praenuntiat: ideoque Medicis 2 quam maxime curae est, ut ne a1 hoc malum morbus deveniat. Quoniam tamen istiusmo-W mationes, in duros Lupe, dc curata

129쪽

cauto opus est, ne nimiopere infrigidantibus utantur, ne, dum suppuratione inflammationem amoliri conans

F, iridi,

marcere, occonantur, materia in tumorem contumacem indurescat, qui facile in confirmatum atque incurabilem scirrhum transeat.

Frigidi tumores hepatis, sunt vel in ejus parenchymate , vel in vasis , vel in tunicis , vel in eorum duobus, pluribusve. Universales qui dem tumores forte ad omnes si ut hepatis partes extendi queant ἱ quemadmodum in tum re illo hepatis Cedematoso evenit, qui aliquan-rio causa, interdum effectus , dc nonnunctuam concomitans hydropis pravique corporis habitus existit. In hoc astectu , totum hepatis parenchyma, spongiae instar, aequaliter Intumescit, setososque humores undiquaque imbibit : quinetiam vasa & tunicae ejus laxantur valde, atque humectantur, crassioresque multo evadunt , quam naturae earum conveniat. Hoc malo affectum hepar, interdum in immensam molem excrescit, saepeque usitatura pondus briplo, atque et lain amplius mcedit. Possunt etiam tumores particulares ad praedacta omnia partium generae tendi, licet totis illis nunquam communicentur. Plerunque tamen uni eorum generi, prae caeteris, appropriantur; atque hac ratione a nobis jam perpendendi veniunt.

pauciuΘ- Tumores hepatis parenchymati peculiares,mati olus tribus modis contingere possimi : nimirum, eculia- vel ab impedito sanguinis transitu e finibus capillarium venae Portae, in ultima venae cavae capillamenta , per ipsius hepatis substantiam rvel ab humoris biliosi restagnatione, quod is e Portae finibus , in pori biliarii oscula minus expedite pertranseat : vel ob utriusque hujus transitus commune aliquod impedimen

tum. res.

Horum

130쪽

Hepatis.

olom i esta, e . Horum tumorum primus,minarur atrophiam, vel saltem nutritionem diminutam : alter icterum favum, aut nigrum, sanguinis immunditiem aegre curabilem, variasque inde oriundas aegritudines praesagit: tertius autem utrunque jam dictum malum affert. Non quidem. quasi a quocunque levi tumore, morbi omnes jam dicti necessario ingruant, sed quod a talibus initiis ad eos pronum iter sit. Sunt certe jam dicti tumores hepati maxime usitati & familiares ; dc quoties minus solito affigunt , generali Obbuctionis.nomine appellantur. Suntque praeterea alii quidam

tumores , qui videntur ad hepatis paren-chyma referendi ; vi Z. struma, steatoma, meliceris, bc atheroma. Quoniam autem non tam hepar adaugent, quatenus est corpus continuum , quam diversi corporis additamento ;

osciem potius ad numerum partium ad quem pertineno retulimus. tumor quidam particularis, qui ovium Iue serosa affectarum jecinoribus crebro contingit , videturque ad hepatis parenchy ma sipectare, dc ad tertiam modo dictam classem pertinere. In medio hoc tumore, cavitas quaedam aqua plena reperitur, in quavermiculi lati hospitantur, figura quidem rhombi piscis , sed mi-

nom multo, scilicet via pollicaris tangit dinis. Peculiares quoque tumores in poro bilario reperiuntur; quibus fit, ut tunica ejus sextuplo major solito conspiciatur, substantia illius flaccescat, minusque tenax evadat, & disiecta mollis casei speciem prae se ferat. Hujusmodi tumores in excarnando hepate praesertim bo- vino P saepe reperi. Plerianque in ramuli par- Calautate aliqua occurrit lapidea quaedam substan- iis horotia perforata ; idque vel in ipsa tumoris sede, hi&kio vel saltem in ejuRem confinio. Substantia D s lare.

SEARCH

MENU NAVIGATION