Francisci Glissonii ... Anatomia hepatis. Cui praemittuntur quaedam ad rem anatomicam universe spectantia. Et ad calcem operis subjiciuntur nonnulla de lymphaeductibus nuper repertis

발행: 1665년

분량: 494페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

8a Anatomia.

hae lapidea, interiora vasis in quo moratur fistulae instar offercit. Tempore circiter Pu ldragesima, aut Paschatis , imo antea in jec, Inoribus bovinis saepe mihi visi hujusinodi tubuli, tantae longitudinis, ut si modo integri leximi potuissent in plurimas tori bilarii ra- ,

mificationes continuata lapidea serie coral- , ii instar retulerint: vasis autem tam firmiter agglutinantur, ut, citra rupturam eorum,

aut lapidis sunt enim ambo friabiles admodum j separari inde aegre queant. Sunt hi l pides iis, qui in vesicula fellea reperiuntur, plane congeneres , & figura soliun discrepant.

Novi complures , qui lapidum hujusinodi

fragmina ingenti quantitate per alvum eliserint: quorum locum genitalem haud alium fuisse existimem, quam vasa bilaria, in quibustubulus ejusinodi lapideus sorte natus, frustiulatim comminutus, per porum bilarium in intestina delabi, indeq; per alvum excerni pomerit. In quam sententiam accedo libentius,quod videam boves hyberno tempore quando Reno aut stramine pascuntur lapideae hujusim di materiae plurimum congerere, adeo ut hepar

eadem plane consentim reperiatur ivema autem

tempestate s quam primum novo gramine vescuntur ) eandem rarius inveniri. Solvuntur nempe , & exturbantur hi lapides a recentis

gcaminis succo ; quod, nisi per alvum, fieri

nullo modo potest. 'dati- Contingunt etiam aliquando in hepatis tu-des in tu- nica tumores particulares , υδατί dictae; nica he- suntque pustulae aqueae, vesiculis ili is non absi-psiti . miles, quae ab emplastris epispasticis excitari solent, sed elatiores paulo; utrobique nempe sutiuna pelliculae tenuitas, de aquae copia. Sunt hi tumores in ascidite familiares e & forte veniunt in membranosis nervosisque partibus ;

132쪽

quod vasa lympharum recursui destinata, munere suo segniter fungantur : indeque fit , ut pars aquae illius in transitu haerens, exudet in cavitatem ab initio perexiguam ,esHrmatam in membranosa partis substantia i eademque ex novo materiae affluxu paulatim aucta, cellula quaedam in hepatis tunica oboritur, tandemque tumor ille, quem diximus. Atque haec quidem de magnitudine hepatis dicta liis secerint.

C A p. VIII.

De partium Hepatis Numero.

Itulus isse ad hepatis quoque quantitatem aliquatenus speciat, quamquam diversa plane ratione a superiore: quippe magnitudo est quantitatis continuae, numerus vero discretae: illa partium molem atque proportiOnem inter se, pondere dc mensura aestimat; hiet amem partium integralitatem,redundantia aut defectus earundein enumeratione perpendit. De numero partium, quatuor modis quaestio institui potest. I. Utrum sit pars simplex, an duplex, tris sexve, dcc. 2. Utrum natura suasit continuum, an in lobos divisium 33. utrum materies , sive elementa, e quibus componitur, Omnia quidem, nec tamen plura,

adsint 36. Utrum partes ejus integrantes iusto numero constent 3 an vero aliquid vel desit, vel superfluat 31. Considerandum venit, num hepar sit simplex an duplex, an etiam triplexὶ dcc. latendum D 6 qui

133쪽

quidem , plurimas corporis nostri partes esse feminas : quasi homo constitueretur e tarti- ius duabus paribus dextra scit. & sinistra) sibi mutuo re leondentibus ,lineaque alba, & spi-- na dorsi, ad invicem conjunctis. Hepar tamen

in homine est unicum 1, nec in eo sol iuri, sed & in aliis onimibus animalibus, quibus haec pars pq distincte formata contigit Quod aliqui existimarunt, lienem esse velim

repart. ti exiguum hepar, vel sut Arist. ait) οδεν νοθον an . l. r.e. haud alio fundamento innixum est, quam .Eι Ilie- quod in sinistro latere situs,ceu antagonista,he ne pluri- pati in dextro latere locato restondeat. Caeteramum dis vero plurimum a se invicem Giscrepant: Nam crepat. I. Numerosae & praegrandes arteriae lienem adeunt, multo hepatis arteriis majores ; Iicet . hepar lienem sextuplo magnitudine excedat. r. Nulli rami venae cavae in lienem distribuuntur: in hepar vero plurimi , & insignes

ingrediuntur.3 Lien, nec vesiculam fellem sibi annexam, nec porum bilarium quoquoversum in se distributum habet. q. Ramus splenicus e vena Portae in lienem

pertingens , nihil illor sum defert; sed fluxio omnis a liene horsum instituitur ; sicut ex ligaturis , in vivorum dissectionibus; & in defunctis , injectionibus tactis, liquido apparet. Ra-

mi autem , qui e Porta in hepar tendunt, humores , quos continent, illuc deducant: quemadmodum similiter experientibus palam est. Concludendum igitur, nepar esse unicum ; dclienem alterius hepatis vicem neutiquam supplere, aut ej usdem cum eo speciei esse, ut nomnulli opinati sunt. Cur non Dixerit aliquis : Unde igitur factum, ut pul-

reminum mones, renes, testiculi &c. geminentur, he- factum par vero non item sit. Respondeo, I. Debuit arteria magna esse uni-

134쪽

ca ; ut sanguis , quem complectitur , unitus magis cc vigore plenior evaderet; vis enim i nita fortior. Debuit similiter & vena cava es se singularis , ut in dextro corporis latere, ari riae magnae in sinistro sitae fieret αντιρρ,- quemadmodum jam antea, de situ hepatis nobis dictum est. Et per consequens, hepar et- am, quod cum vena cava in eodem latere locandum erat, perinde atque illa, unicum fie

ri oportuli.

a. Si duo jecinora essent, deberent necessatio frenum instar) sibi invicem opponi; ait ryni nempe in dextro, alterum in 1inistro hypochondrio : adeoque nullus lieni locus idoneus relinqueretur, cujus officium est, ventriculi al-xeram partem amplecti.

3. Debuit vena Portae esse unica; nisi ea-dom opera duo item mesenteria , & consequenter duos intestinorum ordines, cum multis aliis parergis, incommodis, atque obstacu- Iis, admiseris; quae a naturae prudentia alienalunt. Concludo igitur, capienter & neces lariis de causis hepar unicum, non autem duplex , in animali fabricatum esse: & siquando geminum in ullo reperiatur , id inter monstrosia, naturaeque legi contraria Opera reputandum esse.

II. Altera partium hepatis consideratio est, utrum id natura sua sit indivisum, an vero in labos distissum 3 Habet quidem manus quinque digitos, sunt- Cur tibisque pulmonibus diversi lobi; quin etiam a- careat. nimalium quadrupedum , aviumque jecinora fere omnia in fibras distinguuntur: hepar autem humanum uno quasi & continuato ductu conspicitur. Fissura enim, per quam vena umbilicatis egreditur, minor est, quam iit inde partes vicinae fibrarum appellationem mereantur: multoque minus duae

135쪽

Anatomia

illae exiguae eminentiae in cava hepatis parte sitae, quae πυλα sve portae a veteribus dicebantur, dc parum admodum a reliquo ejus corpore discernuntur , loborum nomine dignandae sunt. Protuberantiam autem illam quod attinet , qua mediante hepar omento annectitur, quamque vigelius lobum appella, vis ; etiamti hoc nomen illi concedatur, nubia tamen ratio est , cur a tantilla parte totum hepat in iobos findi dicendum sit. Quamobrem autem hepar humanum , haud perinde, atque aliorum animalium , in iobos divisum laetit; postea , ubi de figura hepatis agetur, causas assignabunus. III. Tertia numeri partium hepatis consideratio est , utrum elementa , partesve simbin re ad eompositionem ejus necessariae, o P . adsint, nee tamen aliqua superfluat. Cui rei commodius expediendae, partes illas s de quibus tamen, qua similares sunt, exquisite agere non est animus) hoc Ioco enumerabimus. Sunt autem vel externae, vel internae. Externae censentur,

Membrana, aperitonaeo

2. Ligamenta.

3. q.

vesica fellis.

Nervus cysticus. Canales aquosi. Interna Biat.& vesiculae selleae. T. Parenchyma. 2. Rami Portae.

3. Radices pori bilarii, 4. Portae & pori bilarii vagina, sive capiu-

136쪽

8. Canales aquosi.

ieri tamen potest , ut ab illato vulnere, et incujus mali adventu, Pars aliqua horum elementorum desideretur'

i 22 . Vni03 solius elementi laesio equarum hic meminimus, siub inte-

IV. Ultima numeri partium consideratio est concreta, includitque partes Elementares m clo recitatas , tanquam abstractas, e quibus con-riatur. Quaerit nimirum, utrum partes hepatis integrantes se quibuscunque tandem elementia componantur) omnes ad amussim adsint ;an vero aliquae desint, aut superfluant 3 Si enim partes illius omnes, sine defectu aut abundantia , adfuerint; dicendum est, hepar numeri partium ratione) integra sanitate frui: sin autem pars ejus aliqua vel vulnere abscissa, vel ab ulcere erosa, vel, ob defectum aliquem congenitum , particula sui squam naturaliter habere debuit) manea aut mutilata fuerit; fa ' Ur tendum est necessario, adesse morbum in nu ' mero partium deficiente. I. Vulnera tamen, atque etiam ulcera, ad continuitatis solutionem primario pertinent; huc vero rCferuntur, quatenus pars erosa vel abscissita desideratur. Appositio quoque si e restitutio

137쪽

83 Anatomia

tutio qualiscunque partium aliter desectivarum,

huc reducenda est: talis est alibi narium, auriumve curtarum restitutio; labiorum leporino more fissortam unio ulcerum quo que sive fistularum per sarcotica expletio. abund - Similiter, si hepar, naturae vitio aliquo auttia, redundantia, plures partes obtinuerit, quam ad integram ejus constitutionem naturaliter requirantur ἱ istae profecto tanquam morbi in numero partium superfluo aestimandat, & fortaD se a monstri natura haud alienae fuerint. Praeterea excrescentiae 'uaelibet in hepate, cujusicumque generis fuerint, ad numeri partium superfluitatem referendae sunt: quales sunt hypersarcoses, aut iungi, in vulnere aliquo, aut ulcere hepatis prognati; si tamen illic nasci posisint ; siquidem vulnera ejus aut ulcera citius interemerant , quam ad ejusmodi supercrescentiain deveniant. Carnositates etiam, quae in nonnullis ductibus excrescunt mosdemque vel arctant, vel occludunt9 si in hepate conting rent squamsuam forte ibi nunctuam generantur 9 moria in numero partium accensendae essent. Glandulae autem, & strumae, aliique tumores qui in cysti continentur, veluti meliceris , artheroma , & steatoma , hepatinonnunquam accidunt: & licet magnitudinem ejus auctam aliquo modo respiciant, quoniam tamen hepar augent additione novarum partium , earumsue quae ad ipsum naturaliter n suaquam pertinent, morbis in numero partium

jure merito annumerantur. Horum autem tu mCrum , quoniam raro occurrunt, coronidis vice, exemplum unum atque alterum annecte

Dbsior a- Retulit mihi D. Regemortems , ο μακα ρὼtioprima ethe, Vir sane eximius , mihique, dum viveret,

intima familiaritate conjunctissimus , se in aperto cadavere viri cujusdam c qui per aliquot

annos

138쪽

upatis. 89

annos ingenti struma, juxta imam inferioris maxillae regionem, laboraverat reperisse hepar intus fori que innumeris flandulis, pisi fabae

que magnitudine, resertissimum: eaedem transeversim sectae, nihil prorsus humoris effundebant ; verum ex Vplea quadam pituita compositae, in figuram substantiamque adenibus per similem condensabantur; indeque hepar in ingentem molem, atque immane pondus excrevit , adeo, ut duplo majus, triploque gravius solito conspiceretur. Vidi quoque ipsemet atheroma majus multo, altera. quam quispiam in hepate innasci posse, facile crederet. Scilicet de vicesimo quarto Ianuarii, annoque ex nostro computo I6 o. cadaver Thο-mae Missoni, annos circiter triginta nati, publice in Collegio Μedicorum Londinensium dis sectum est ; finitoque triduano Praelecto ris munere, ac remotis arbitris, priusquam cadaver terrae mandaretur , ego re Collega alter reversi sumus; in eum finem, ut singulas corporis illius partes appenderemus, quam que quaelibet pars cum toto proportionem obtineret, intelligeremus. Hoc dum agimus, hetatisque separationem a diaphragmate cui late adnascebatur) molimur; nondum aperto eo Praelector enim aliarum partium indagini omnem curam impenderat, illud vero ne attigerat quidem) tumor amplus, atheroma dictus , comparuit. Situs erat in gibba hepatis Parte , proxime posticam diaphra viis regionem , juxta venam cavam: figurae rat rotundar, dc pugno propemodum aequalis sa reliquo hepatis parenchymate liberatus , pependit uncias quinque, drachmas sex, & grana tredecim: tunica ejus sive cystis , cuti verae crassitie erat comparabilis. Alateriae duo genera in se complectebatur , utrumque crassum valde , dc immine fluidum; alterum

139쪽

Anatomia

gelatinae instar tralucidum, alterum vero a niori spisso aut albae pulticulae persimile. Dic batur nomo diarrhaea laborasse ; quod frequens iis malum est , quibus hepar obstruitur. Certum prosccto erat, venam Portae haud expedite adeo, atque oportuit, sanguinem per hepar traduxisse. Quippe non modo hepar iplum plenius majusque solito apparebat ; ledoc plo

raeque venae me sentericae, Intestinorum, ven

triculi , & praesertim lienis, magnopere inimmescebant, passimque ceu varicosae conspici bantur. Quibus abunde constitit, sanguinem non nisi dissiculter e vena Portar in cavam reduisse. Idque eo magis verisimile videbatur,quod non constaret hominem alio aliquo morbo laborasse, nihilque aliud incommodi sese offerret ; licet, ejus inquirendi gratia, omnia hepatis vasa ab ipso parenchymate liberaverim. Quapropter certum mihi videbatur, tumorem hunc vix aliter hepar offendisse, quam quod prae magnitudine sui idem comprimeret: cysti enim propria atque ampla continebatur,cui cum partes hepatis proximae necessario locum cederent, ab iisclem pariter vicinae aliae arctabantur: unde necessario factum est, ut transcursiis sanguinis per hepar plurimum impediretur, adeoque non solum hepar ipsum, sed & omnes vena: Portae rami copioso languine distenderentur; quemadmodum in jam dicto corpore apparuit. Intercluso itaque hoc pacto libero sanguinis commeatu ; necesse est, humores in intestina regiar-gitent;cui rei si segnem Vmphae per obstructum

hepar transitionem addas , facile diarrhoeae iam memoratae causam inveneris: eandemques quis arte aliqua compescuisset,deteriora procul omni dubio) sympto:nata induxisset.

140쪽

feci , altae

retari in m

Hsatis. CAP. IX.

De Hlatis continuitate.

D E hepatis continuitate, haud multa cons

deratione digna sese offerunt. Quae nobis occurrunt, ea paucis attingam. Partes, quas diversimode respicit, sunt ejus tunica, parenchyma, dc vala. hepatis continuitas , aut disconti- Continus mutas si ita loqui fas in minoris momenti est, tu, quam quae ad parenchyma, aut vasa illius perti- eisnet. Pars enim ipsa minus nobilis est, actio- 'nel que dc ullis ejus indigni simi, qui cum parenclimatis aut vasorum actionibus & usibus comparentur. Praeterea, vasa in tunicam distributa perexigua sunt; adeo, ut anguis per illa nec magnopere foras effluere, neque ad partem ipsam affuere copiose queat: a quorum alter . tro periculum alias insurgeret. Tunicae hujus continuitas bifariam laedi potest; nempe vel ipsarum tunicae partium ab invicem separatione, vel divulsione tunicae a parenchymate : horum autem malorum post rius plus damni apportat, nisi forte a mera inflatione processerit; quippe tunicae hujus usus praecipuus in eo consistit, ut hepar ab injuriis protegat. Continuitas parenchymatis, debilis admO--parem dum atque infirma est ; siquidem substantia ehym ς US v de , minimeque tenax existit. 6, Crediderim sane, parenchyma hoc, si aliorum 'ope destitueretur, prae caeteris omnibus aequalis duritiei partibus, aegerrime se tutaturum. N, si enun membrana a peritonaeo orta ipsum a m complecteretur, vasaque per totam illius

substantiam disseminata , mutuisque passim nexibus invicem copulata , idem firmiter

SEARCH

MENU NAVIGATION