Francisci Glissonii ... Anatomia hepatis. Cui praemittuntur quaedam ad rem anatomicam universe spectantia. Et ad calcem operis subjiciuntur nonnulla de lymphaeductibus nuper repertis

발행: 1665년

분량: 494페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

vestigia in illius hepate supersunt; postea vero quotidie paulatim magis magisque sanguineo

colore tingitur. Praeterea, si veticam aqua calente impleas, eademque adaptata pro more fistula, ceu dictum est) sanguinem ex hepate, postquam id colorem sanguineum acquisivit, plane eluas; videbis illico colorem hunc ev nescere , ejusque loco obscuram sive fuligineam flavedinem conspici. videtur fuligine hic color ad sanguinem aliquo modo referri debere, quoniam sui modo dilaimus primus hepatis color in pullo est ex palliὸo flavescens; qui, postquam sanguis illac copiose permeavit, in fulcain flavedinem abit. Est autem mutationis hujus causa , vel calor sanguinis pallidam illam flavedinem aliquo modo adurens , vel tinctura aliqua sanguinis hepar pertranseuntis , vel forsitan pars illius aliqua in hepate etiamnum residua. Sanguis enim, ubicunque diu restiterit, colorem furvum induit; qui pallidae flavedini adveniens, eandem facile in fuligineam flavedinem modo dictam permutaverit. Utcunque, certum est, paren clavina hepatis nativo suo colori nonnihil pallicli admistum obtinere: indeque constat , qua apte illud humori felleo conveniat, & quam inidoneum sit, cui magni sanguificationis Orσani titulus tribuatur.

Aliud argumentum , quod hepati particulatim sanguis candi munus abneget, peti potesta distributione illa venarum lactearum, quam .

Ioannes Pecque tus nuper detexit. Nam si venae illae in subclavias aut miliares exonerantur sui ,

experimento illo id fieri palam est ; ) chylus lad hepar nunquam pertingit , verum recta ad dextrum cordis ventriculum properat, quomodo igitur hepar sanguificet, cum chylus ad ipsum nequaquam serveniat, ut ab eodem immutetur

Ratio

342쪽

Ratio haec ulteriore probatione non indige- menae laret, nisi docti simus Bartholinus , in tractatu Hea hepar suo de lacteis Thoracicis, assereret, non omnem n on pese tholum per thoracicas lacteas ad cor ferri, sed sinunt. aliquam ad hepar per lacteas mesenterii. Non cap. Ι . est mihi impraesentiarum animus in hanc arenam descendere: ipsemet Pecquctus, ejusque consectanei hunc cum illo contentionis funem

ducant. Dieam selum, quid mihi in hujusce

rei indagine obvenerit ἱ simulque rationem an nectam, cur Pecqueti potius quam Bartholini

sententiae faveam.

vidi saepe venarum lactearum propagines aliquas vallis hepar tendere, nisi forte lymphaeductus dicendi fuerint) ipsamque Portae venam

conscendere ἱ dceasdem nonnunquam ulterius

investigans, deprehendi illas in glandem cavo hepatis contiguam desinere; nempe juxta spinam dorsi, & prope locum illum, ubi Pecque ii receptaculi communis superior pars sita est; in quam verisimile est, glaudulam illam chylum e lactibus istis profluum deponere.

Fac autem, inquies, venas lacteas nonnunquam ad hepar alcendere, nullamque glandu-Iam , quae chylum earum excipiat, illic reperiris quid tum de iis statuendum estὶ Crediderim

sane, illas vel in venam cavam, vel in c6mmune Pecqueti receptaculum exinariri, adeoque de secundo lactearum genere esse. Quod ut Venarum rectius intelligatur , duas observationes prae-lactearum mittam: quarum priore constat, venarum la- duo funectearum spraeter receptaculum chyli commu-Πnera, ne, illiusque propaginem in thoracem & venassi clavias duo genera reperiri; alterumque tenuibus capillaribus ex intestinis oriundum, atque inde per mesenterium delatum, ad glandulam aliquam, vel in ipso mesenterio, vel alibi in imo ventre sitam,decurreres ibidemque in ca-

343쪽

292 Anatomia

glandula, in quam prius lactearum genus desinebat, ortum ducere. Secunda observatione ibquet, omnes in imo ventre glandulas haud ce tis locorum limitibus definiri ; verum , citra ullum corporis incommodum, nunc hic nunc alibi reperiri; & ab hac earum incertitudine variam quoque in eo venarum lactearum distributionem proficisci. Semper enim deprehendi, ramulos omnes primi generis lactearum ea rum , inquam, quae ex intestinis oriunturo ad aliquam in imo ventre glandulam ferri, in eamque distribui, priusquam ad commune re ceptaculum pertingant, aut in venam quam piam sese cSonerent: imo vero novam potius

capillarium sebolem in ii silem glandibus, in

quas primi generis venae terminabantur,produ'cere , pluraque capillaria coeuntia ramulum constituere, & plures ramulos ramum majorem, antequam in receptaculum commune,aut venae cavae propagine aliquam ingrediantur:uti

jam diximus. Ao fac varia glandularum Positio ne sit,ut venarum lactearum ad illas distributio, di ab iisdem propagatio quoque plurimum dis crepent; & quibus iam inde suspicio oboriatur , Mnas hasce in complures corporis partes disseminari; quibus tamen solum appropin quant , dc mox praeterlabuntur. . . In ulteriorem secundae hujus observationis confirmationem, porro addo , me nunquam vidisse venas lacteas distribui, vel in pancreas, vel in renes, vel in renates glandulas sive renes succenturiatos dictos, vel tunicas ventriculi, vel in Iienem, vel in hepar, vel in Portam e jusve ramulum aliquem, vel in arteriam quam piam , vel in uterum, vel in testiculos, vel dena que in mammas. Praetergrediuntur quidem, rein transitu attingunt partium harum nonnul las 3 nuspiam vero, quod sciam , in easdem

serminantur.

Verum

344쪽

verum ut revertar ad propositum ; dico probabile esse, venas omnes lacteas antequam chylus colorem suum lacteum exuatὼ in venam cavam, ejusve ramulos aliquos depleri. Ad la- cteas thoracios Peco ueti quod attinet, manifestum est, eas in stactavias aut agillares venas' quae cavae sunt eropagines9 exhauriri : & si la-oearum aliquae in mammas aut placentam ut ri sese exonerent, alborem suum illic non amittunt;neque etiam lacteae aliae in ventris inserio ris glandulam aliquam desinentes , colorem suum exuunt adeoque hactenus propositionis hujus veritas sarta tecta manet. Porro, etiamsi venae lacteae hepar subeant, ibidemque ccitra distributionem ire ipsius parenchyma) cavae ramulum aliquem ingrediantur , propositionis tamen nostrae veritas neutiquam labe sectatur: parum enim interesse mihi videtur , utrum lacteae in hanc illamve cavae propaginem eXina rniantur; siquidem earum omnium rivuli, aldextrum cordis sinum, ceu Oceanum, recta decurrunt , priusquam sarcinam suam in aliam aliquam corporis partem exonerent. Quamobrem etiamsi concederemus , lacteas aliquas introire in renes, ibidemque citra disributi nem aliquam in eorundem pare hyma) in emulgentem venam evacuari ; parum sane id nostrae sententiae incommodaret: quoniam quicquid in illa est, mox in cavam transit, indeque ad dextrum cordis ventriculum desertur. Id solum obnixe contendo, venas hasce lacteas nequaquam distribui in parenchyma hepatis, renum, lienis, pancreatis,aliarumve quarumliabet partium a nobis jam antea commemoratarum ; praeterquam fortassis de quo tamen mihi necdum constat9 in mammas, de placentam uteri. Nego etiam, illas immediate depleri in arteriam aliquam, aut in venam Portae , ullumve hujus ramulum. Nam si arteriam aliquam N 3 pecu

345쪽

peculiarem subeant, oportet simul partes iIlas in quas arteria ista distribuitur) pertranseant:& siuniliter, si in Portam ferantur, necesse est hepatis parenchyma pervadant. Istae vero omnes distributiones a Naturae consuetudine alienae sunt, quae semper idem opus, vasis ductibusque ejusdem generis , moli tur. Chylus est res similaris , dc quicquid illius in sanguinem abire debet, oportet in vasa congenera effundatur, ut mutatio quoque ubi Jue similis contingat. Illam autem solumna o chyli partem dixi, quae in sangu inem abitura es: quoniam mihi necdum certum est, an non aliquid chyli immediate ad ubera & placentam, nutriendi foetus gratia, deseratur; ut modo monui) quod adhuc minime in sanguinem mmtari debet, ac propterea intra propositionis nostrae fines nequaquam comprehenditur. Profecto si chylus in alias aliquas partes distribuendus est, oportet id fiat, ut ab iisdem in sanguinem transinutetur, vel saltem praeviam aliquam dispositionem ad hanc rem nanciscatur: quorum neutrum sustineri potest. Cum enim omnis chylus sit materia similaris ; cur, obsecro, pars ejus aliqua, prae caeteris, praeparatione Nuper ejusinodi indegeat 3 Aut si portio illa, quae ve- quidem nam subclaviam ingreditur, praeparatione nulla hanc eget ; quare reliquum illius ea opus habeat 3 suam Nam chylum, in lac distributione, in sangui-

senten- nem mutari, nemo asserit; praeterquam illam tiam re- ejus partem, quam per hepar ferri arbitrantur. tracta- Bartholinus certe acer hepatis patronus, sensui-Vit: alii ficandi munus eidem attribuit ; & quoniam autem in distiteri nequit, magnam saltem chyli partem

eadem immediate in venam subclaviam deponi, inde-etia in- que recta in dextrum cordis sinum delabi ;num per- propterea, ait, operas inter se partiri cor b sistunt. par. Adversius quam sententiam plura argumen

346쪽

Hepatis. 29s

ha afferri possint: ego vero, caeteris nunc O-mpari, missis, unum tantum annectam, quod ipsius eo, dieque verba mihi suggerunt, dum inter cor dc hepar ditersa pensum hoc distribuit. Nequeo enim intellige Disi mu-re,quomodo tam diversae constitutionis partes, is eidem ossicio exequendo a Natura destinatae sint. Enimvero si illa, quod optimum est, id semper agit ut fatendum est, P oportet concedamus, utrunque hoc viscus aequaliter, atque ad eundem modum isto munere defungi: quod fieri certe nequaquam totest. Puta enim cor huic negotio commodillime adaptari; non poterit sane dc hepati quoque eadem laus attribui, quoniam istud a corde sviscere maxime idoneo)tantopere discrepat. Quantum enim quidque

ab optima constitutione recedit , tantundem etiam muneri exequendo minus aptum redditur. Videmus ambos renes, eidempificio de

signatos, ejusdem quoque speciei esse: similiter

dc testes, oculos, aures, nervorum conjubationes , caetera sique omnes partes, quae geminae in corpore reperiuntur, quemadmodum manus,

pedes, latera, dcc. quinetiam pulmonum iobi ut dc hepatis) eidem muneri inservientes, conseneres sunt. E contrario autem,ubicunq ;partes inter se manifeste discrepant, diversis quoque ossiciis funguntur: veluti cor, pulmo, lien, re

nes , pancreas, ventriculus, cerebrum, vesica urinaria, dcc Quapropter ita concludendu censeo si cor sanguinem conficit, hepar illo m nere destituitur ἱ quod si ita est, in quem finem igitur chylus per ipsius parenehyma trajiciatur ZBartholinus fatetur, cor sanguificare ac propterea idem quoque a me hic concessum est : licet revera ut nuper dixi) aliter sentiam; nempe , vitalem sanguinem in cordis ventriculis Ecarteriis id muneris exequi: qui, cum ab hepatis constitutione remotior sit, debet spoliore lure)diverso ossicio defuit i. Sanguis enim est cor-

347쪽

Rationes peculia-rra, quia hus cordi

sanguis

eandi officium adimitW.

pus fiuidum; hepar vero , solidum: sanguis

est inorganicus; hepar, organicum: sanguis est vitalis spiritus calori sque thesaurus ; heparaatem, jejune admodum iisdem fruitur, nimirum per arteriam hepaticam. Quamobrem ut hepar cordi in eodem ossicio nequaquam partiarium est . ita multo minus est 1 anguini vita-Ii : adeoque hepar sanguinem nullum conficit, neque chylus in s anguinem mutandus in ipsius parenchyma diffunditur. Cordi particulariter sanguificandi munus denegatur , hoc argumento , quod cor ipsum, vitalem omnem calorem atque activitatenia famguine vitali in ventriculis ipsius contento, inque substantiam ejus per arterias coronarias distribut foeneretur. Absque quo calore ac vit

Iitate e ventriculis ejus influente in si foret; cor ipsum non minus torpida pars esset, quam alia quaelibet lotius corporis. Et prosecto talis conspicitur, quamprimum in nuper mactatis antimantibus , vitalis illius sanguis extinguitur. Evelle protinus sani animalis cor, ansui nemque inde omnem elue, ac mox dum etiamnum calet) chrium aut lac in ventriculos ejus infundito , visurus, numnam liquor ille sanguinis faciem aliquam induiturus sit: experieris pro secto eundem neutiquam immutatum iri. Est tamen cor pars solida; & minus verisimile videtur, actionem illam squam solidioris suae

substantiae ratione exequitur) momento em- oris intercipi. Quoniam igitur cor illico a anguificationis ossicio cessat, quamprimum anguis vitalis e ventriculis ejus eductus fuerit; as est concludere, vim sanguinis generatricem

haud primario in solida ipsius substantia sitam esse, sed in alio quopiam: debetque adeo in eo

posta esse, cujus absentia fit,ut virtus illa elanguescat; nempe in sanguine vitali. Viventiu ce in dissectionibus compertum habemus, calorem

348쪽

Hipatis. 297

vitalem maiorem esse in cordis ventriculis, quam in ipsius substantia, inquam sanguis eventriculis derivatur. Est itaque originaliter in vitali sanguine in ventriculis , non autem in ipsomet corde ; quemadmodum a nobis alibi fusius demonstratum est. Iam vero si cordis l. de Rha activitas a vitali sanguine originem ducat, sit- chitide, rue hic illo potentior; fatencum sane est, eun- c. 8.em esse sanguificationis causam primariam: nisi forte constet , sanguinis vitalis activitatem, minus c quam ipsius cordis) sanguine faciendo idoneam esse. Uerum si rem ipsam re- , cte cogitemus, manifestum erit, sanguinis vi talis activitatCm, magis quam cordis substantiam, huic mianeri convenire. Sanguis enim vi talis , cum affectu producendo, ejusdem speciei est ; quod itidem de cordis substantia dici n quit. Quoniam igitur causae naturales id selum agunt, ut aliud sibi assimilent ἱ certum est, vitalis sanguinis activitatem, saneuificationis iperi propriissime designari. Idque vel ex eo quoque lucratentius constat, quia ut antea dictum est sanguis intime magis chylo commiscetur, hutrisque partes quasi bet, etiam mini

maS,tangit', non autem, parietum cordis in modum , superficialiter duntaxat eundem complectitur. Accedit,quod chylus in ventriculis cordis exiguam morulam facit: a sansuine autem nunquam abscedit, donec vel eidem assimilatus, vel in partium nutritionem absumptus fuerit. si dixer .s, partem ejus aliquam in lactantis ube-Ia, aut in praegantis uteri placentam separari. De hac re, ceu dubia, jam ante monuimus: Sunt autem duo solum modi, quibus verisimile quippiam de eo negotio adstrui possit: alterest; dari venarum lactearum ramulos quosdam peculiares , qui in glandes mammarum,uteri que glandulam sive placentam, distribuantur. Si hujus rei veritas liquido explorata fuerit

349쪽

Anatomia quamquam hactenus peculiares ejusmodi ramuli nondum reperti sunt) de proposito jam

dubio plane actuin est: sin minus de ea re constiterit, alia invenienda est via, per quam lacteus succus in partes illas deferatur. Et quoniam posterior hic modus si concedatur) argumentum aliud particulare, adversus cordis languificationem , nobis suppeditat ; eidem paululum immorabimur. Si mammae , dc placenta uteri, succum alibilem e venis lacteis minime hauriunt , oportet sane vel arteriae mammariae atque uterinae, vel nervi eundem illis ministrent. Concesso enim, haud alia vasa spraeter arterias, venas a nervos, Sc lymphae-ductus) ad illas partes ser-ri ; quia venae duntaxat de lymphaerauctus, quod allatum est, regerunt; oportet necessurio arteriarum aut nervorum hoc negotium sit. Quid de nervis statuendum sit, postea videbuemus : nunc autem sic accipimus , qtias solis arteriis munus istuc delegaretus : dicimusque ex hoc supposito, arterias una cum sanguine chylosam materiam ad mammas apportare, hasque illam a sanguine secernere, dc lactis spocie in cellulis suis ad foetus usium recondere; dum sanguis interea per venarum rivulos delatus , in cordis Oceanum revertitur. Plurimi olim arbitrati sunt, lac in mammis e finguine progigni : quod mihi sane minus verisimile videtur :neque enim res est magis ardua, senem denuo rejuvenescere a quam sanguinem in chylum

reverti. Potestne fructus plane maturus, ae integro revirescere; aut vinum vetus, mustum denuo fieri Nihilo magis certe chylus in sanguinem semel cxcoctus, naturam suam pristinam unquam recuperaverit. Quippe motin coctionis, maturationis, dc fermentationis, nunquam sunt retrogradi,verum semper ultra Progrediuntur ;donec corpus, in quo iniunt,dissolutum tum fuerit. seste rebus

Xat, retexa

mox majovero, si chnuo in clquod moebor non s

guis; adomutabilis: ste discrepem finem

ad ubera, edeiae

350쪽

tum fuerit. Praeterea, natura haud adeo inco saete rebus suis prospicit, ut telam eandem texat, rei atque: nempe, id solicite faciat, quod mox majore opere infectum reddere debeat. At vero, si chylus in sanguinem abit, atque hic denuo in chylum revertitur ἱ natura destruit, quod modo construxerat; priorque illius labor non solum inutilis est , verum etiam nocuus. Chilus enim similior est lacti, quam sanguis; aaeoque prompte magis in illud commutabilis : imo vero clutus vix quicquam a lacte discrepat s uti illi facile constabit, qui in eum finem venam lacteam aperuerit. Posito itaque sceu re perspicua) nullam venam lacteam ad ubera, vel uterum tendere, nervosque hic plane ociari; necesse sane est, arterias chylum, non minus quam sanguinem, ad partes illas devehere ; simulque manifestum est, chylum non uno circuitu per cor facto in sanguinem mutari: eundemque adeo haud diu satis in corde morari , ut illic in sanguinem transeat. Non multum autem tribuo huic argumento, quia incerto fundamento innititur. Antequam controversiae huic finem impono, Peripate aequum censeo, ut cum Peripateticis quantum tiri recoum rei veritas patitur redeam in gratiam. Quamob- cilianturrem libenter fateor , sanguificationis opus in ingra- cordis ventriculis primum institui, & in arte- tiam. riis continuari, tandemque , post complures circumactus , in iisdem locis perfici : atque idcirco cor & arterias, sanguificationis ossicinam fedemve merito dici posse. Quinetiam, si cor & arterias sensu concreto intelligant, prout nempe sanguinem vitalem in se continent quod . Arit sitelem fecisse verisimile est) me plane consentientem habent. Nihilominus si quaeras , quaenam harum concretarum partium

cordis scit. arteriarum , dc vitalis sanguinisὶ sit agens principale 3 dicendum est, sangui-

SEARCH

MENU NAVIGATION