장음표시 사용
551쪽
Mnesumque, Thrasiumque, atque Aenion , atque Ophelesten. Hos dedit , hinc alios leto daret acer Achilles Paeonas i instantem caedi sed gurgite ab alto Increpuit Xanthus. mortali pectus & ora Ille viro similis , confestim sarier insit
Fortior ante omnes, Pelida , immanior idem Ante omnes, tot dira patrans horrendaque divum Praesidio fretus . Troas tibi Iupiter omnes
Mactandos serro si jam dedit, hinc procul actos
Camporum per plana neci demittere perge usio
Plena mihi exstinctis nam sunt jam pulchra fluenta
Corporibus, lymphas nec vastum evolvere in aequor Possum usquam . arctor enim congesta caede e Cruentus Tu tamen usque instas omnes & sternere ad unum Morte paras . parce o jam tandem ac desine . mentemAttonito invasit mihi nam stupor, inclyte Achilleu . Haec Xanthus t retulit contra cui dius Achilles Ista quidem fient quae vis, divine Scamander, Non tamen absistam Troas mactare superbos Ante, metu includam pavidos quam moenibus, ipsum a IoHectora & experiar , seu me leto dabit ille, Illum ego seu potius victor sub tartara mittam . Sic ait, ac Teucris rursum se turbidus inseri . His Phoebum interea compellat vocibus amnis . Heu heu, Arcitenens Jove nate, ut jussa parentis
Oblitus neglecta tui es t te jussit adesse
Qui Teucris, clademque viris avertere, donec Sol pontum subeat fugiens , umbrentur & arva . Talia dum memorat, ripa se immisit ab alta Praeceps in medium Pelides. ille, tumenti a SciDira fremens ssuctu, contra irruit, altus & omnes Egit aquas raptim, commoto gurgite, densos
552쪽
LIB. UICESIM. PRIMus Impulit & Troas , Ieto quos dius Achilles
Strarat acervatim . ripam hos ejecit in altam , Mugitum dans horrendum , ceu taurus r at udo
occuluitque sinu vivos , servavit & imis Vorticibus pulchri conclusos rite fluenti . Peliden gravis at circumstetit unda, Virumque Urgebat clypeo incumbens vi concita; stare Nec pedibus quibat figens vestigia rectis. Ergo amplam ramis dissulam ingentibus ulmum Arripuit manibus t radicitus externata Illa cadit, lapsu ripam distatuit & omnem, Objectu & denso ramorum rauca quenta Continuit, pontemque jacens transversa per amnem Praebuit . ast heros medio de gurgite sese Proripuit; celeri & cursu per plana volabat
Camporum trepidus . nec terga urgere volantis
Ingens interea cessat deus 3 ct serus atro Gurgite se attollit supra ruiturus, Achillem Sistat ut a pugna, Teucrisque avertat amicus Exitium . longe absiluit Peleius heros, Quam longe volat hasta manu contorta. liquentes Ut rapido quondam se lapsu nigra per auras Fert aquila ex alto venatrix, nulla volantum Quam celeri aut cursu, validis aut viribus aequat; Sic seri se campo Aeacides. dirum arma sonabant assa humeros circa & pectus: fugit incitus ille , Obliquatque vias e pone affluit amnis, ct alto Rauca senans urget fugientis terga tumultu. Caeruleo veluti si quando e sonte colonus Instat aquam virides rivo ductare per hortos, Ille unco removens obstantia terga ligone ;Profluit unda levis, subterque illata lapillos
553쪽
Dimovet; hinc celeri lapsu per prona locorum Murmurat, ante ipsum ductorem S concita sertur Sic magni Cursu rapido tumida unda fluenti 'Peliden quamvis celerem premit usque, liquenti
Et pede consequitur di nec mirum , numina quando Sancta deum praestant mortali sanguine Cretos. Conversa quoties voluit consistere. Achilles Fronte audax , & nosse deis anne omnibus aeque
Insensis pulsus sugiat; Jove natus ab alto .
Prolutum toties fluctu labente superne Urgebat fluvius . moerenti corde repulta Ille artus tellure leves tollebat ad auram Subsiliens subter magna vi at sessa domabat Genua siuens cursu 'obliquo citus amnis 3 ct imis Subducens pedibus mollem solvebat arenam . Ergo altum ingemuit, caeloque ardentia tollens Lumina , sic moesto Pelides corde prosatur rJupiter, ut nullus me divum sustinet alto Eripere a fiuvio, miseroque avertere pestem Nunc l alias ultro patiar nam quidlibet . his me Non alius divum quisquam , sed caerula mater Ipsa malis onerat: quae me lactavit inani oraclo mendax deceptum. nanque sub urbe
Iliaca ajebat periturum , Phoebe , sagittis Esse tuis . utinam Τmum sortissimus Hector Hanc animam Stygias victor misisset ad umbras. Fortis ego pulchra jacuissem morte 3 perempti
Exuvias sortis raperet: nunc Parca perire In decori leto deprensum in flumine cogit: Qualem praecelso decurrens monte subulci Hibernus puerum rapit alto gurgite torrens.
Talia jactanti Neptunus, magnaque Pallas
554쪽
Adstiterunt; similesque viris mortalibus ambo Ora habitumque, manuque manum tenuere labantis Aeacidae, ac blandis firmarunt pectora dictis. Primus ibi haec fari coepit maris arbiter alti. 33 o Parce metu, Pelida, animo timor omnis zabesto i zΤales auxilio tibi nunc di venimus aequo Huc Jove , Neptunus, mecum & Tritonia Pallas. Quippe tibi a fluvio non est fatale domari. Desinet hic nosces jam tute ), irasque remittet, .
Vimque sero omnem . nostris tu corde volenti in . Consiliis pare . pugna ne absiste cruenta 'Αnte, omnem pellas quam pubem in moenia victor Iliacam 3 quicunque instantem aci terga prementem Fugerit. occisum post Hectora laetus ad alias ' 366 Fac redeas puppes. nunc saevo haud parce surori . Certa tibi nostro datur en Victoria nutu . Haec fati, ad coetum celeres rediere deorum ,
Unde huc digressi . campo at Peleius heros Magna deum praecepta urgent ) se protinus inseri iCampo , quem late ripis effusa replebat Unda fluens 3 pubis duro sub Marte peremptae Multa ubi mixta simul fluitabant armaque passim,
Corporaque . adversus fluvio ruit ille i repulsa Et pedibus terra subsultat 3 mole tenetur 37o Nec celer undarum opposita. vim Pallas in altum Pectus enim, atque habilem insudit per membra vigorem. Non tamen edomito vesanos Corde surores Deposuit Xanthus . magis & magis usque fluebat Pelidae sese affundensi totumque superbus Amnem attollebat contra 3 statremque vocabatClamans auxilio Simoenta: Huc ocyus , huc, O Frater , ades mecum ue robur sistamus ut ambo, Homeri v. 3os. S s s Vim-
555쪽
Vimque viri indomitam e mox nam Priameia lando Moenia versa dabit; Troum nec turba furentem ago Sistet pulsa loco . sed tu, bone, quod potes. asser Auxilium , celer heus ex alto magna fluenta Fonte imple , ac rivos una oriines volve 3 iuperbos Tolle audax fluctus, truncosque & rapta fragore Saxa cie ingenti juncto sistamus uterque Amne virum immanem , dis qui sese improbus ipsis Ferre parem haud dubitat . cui jam nec prosere vires, 'Nec decus eximium formae, nec quae induit arma Pulchra humeris, ajo 3 quae mox demersa jacebunt Alto cuncta lacu, limo super obruta . multa 3oci Ipsum quin etiam certum est involvere arena, Et sabuli immensis offusi claudere circum Aggeribus, non ipsa queant Danai ossa jacentis Ut legere. injiciam tantam super undique corpus Colluviem . ille viro tumulus suat altus: humari Nec sit opus , ducent rapto cum funus Achivi. Sic ait, inque ruit Peliden turbidus alto Cum gemitu fluctusque una, spumasque , virorum Confusam ct caedem miscetque ac tollit in auras Arduus, Iliaco dirum rubet alta cruore 4 o Unda viro superincumbens. Tum regia Iuno Exclamat, metuens Pelidae, gurgite vasto Oppressum abriperet subito ne turgidus amnis Vulcanum & genitrix compellans talia satur. Surge age, nate , ingens te coram nanque Scamander Dira surit, dignus te, ut remur scilicet, hostis . Ergo serum cohibe 3 multamque exprome iurentis Vim flammae. ipsa Noti celeris, Zephyrique procellam Immanem, pontum in medium digressa , ciebo 3Τurbine quae tristes rapido serat incita flammas , 4rov. 3 S. Et
556쪽
Et capita involvens Teucrorum, incensaque late Arma urat . claro tu ripas igne per omnes Grassare, arboribus densis nec parce, Scamandrum Quantus & est, involve igni ; nec dira furenti Vel blandis flectat verbis , vel terreat ullis Corda minis; nec vimque tuam furiasque remitte Ante ego quam jubeam monitum Clamore , Coerce Tum demum indomitae parcens incendia flammae . Sic ait: immensum jaculari at Mulciber ignem Continuo coepit, campum qui protinus omnem i 42o Corripuit 3 passimque solo prostrata virorum Corpora, quos leto sortis demisit Achilles, . Urebat late gliscens. exaruit omnis Subter humus t ripis exundans constitit humor . Autumno veluti Boreas undantia lymphis Arva superfusis arenti flamine siccat Confestim adveniens; spectat gaudetque Colonus rSic late campus siccatis aruit undis Omnis , ct exanimem turbam celer abstulit ignis . Vulcanus claro sulgentem lumine flammam 4 o Protinus in fluvium vertit . . surit incitus ignis; Urunturque ulmi , salicesque humilesque myricae , Lotosque , humentesque ulvae , mollisque Cyperus,
Quae virides passim vestibant plurima ripas . Quin &, vorticibisse mediis quicunque natabant Hac illae varii pulchro sub flumine pisces, ἰΤorrentur, solers quem spirat Mulciber , igni . Uritur ipse alto latitans jam Xanthus in alveo , Compellatque dolens Vulcanum, ac talia fatur. Vulcane , haud quisquam tibi divum par suat: ausim 44o Nec tibi ego pugnare, uris qui tam gravis hostem Igne tuo. irarum precor o jam desinet Troas ' P. 36o. S s s α At
557쪽
At vel confestim Pelides exigat urbe . Quid mihi opus certarer urbi quid ferre caducae Auxilium p Haec ardens medio jactabat ab alveo. Interea multo servebant igne fluenta rIgne lebes multo ceu cum servescit opimum Pingue liqueseciens magni suis, undique lentum. Aestu adipem assiduo subjectans. arida subtus Ligna jacent, gliscitque ingenti flamma sonore t sci Sic tum pulchra aestu miscebat flammeus ardor Flumina , nec solito se cursu evolvere lymphae Audebant; inhibet saevus vapor; ac domat igni Mulciber . Inclamans Iunonem denique Xanthus Suppliciter tales effudit pectore voces rJuno, tuus curnam mea gnatus flumina torret
Praecipue , ac diro saevus furit igne e quid unus Commerui non ipse obsto tibi, diva , deorum Quantum alii , quotquot soliti succurere Τeucris. Nunc, tibi si placitum, desistam: desinat . una 46o
Ille tamen. verax juro insuper , o dea , nunquam Venturum auxilio Teucris , nec tempore cladem Aversurum ullo: non , igni tota supremo
Troja ubi flagrabit, laetique incendia GrajiMiscebunt. Xanthum fari cum talia Iuno Audiit, his, gnatum compellans, vocibus infit: Desine jam , Vulcane , meum genus, inclyte i divum Mortales propter non sis torquerier isto Nanque modo. Haec paucis Iuno. dicto Ocyus ille Exstinxit flammam gliscentem ac dira furentem : 47O Unda redux pronum sese dejecit in alveum . Xanthus ut est domitus Vulcano, pugna quievit Amborum : Iuno, quamvis irata , diremit.
Ast aliis animo divis furor incidit ingens,
558쪽
Horrendus 3 mentesque odiis discordibus actae Exarsere : ruunt vesano in bella tumultu .
Ampla pedum pulsu tellus immugiit, aether
Insonuit circum vasto clangore. deorum
Audiit in summo residens quem rector Olympo 3
Atque animi laetus risit, simul atque ruentes SoSaeva deos animo discordi in praelia vidit. Jamque adeo haud longe distant . Mars , scuta virorum Frangere cui ludus, pugnam orsus, cuspide aliena Praefixum robur dextra quatit , atque Minervam
Aggreditur princeps , dictisque incessit acerbis
Improba, cur acuis dira in certamina divos, Confidens, audax , animis elata superbis. Anne oblita malum es facinus , cum scilicet, hortans Tydiden hasta ut peteret me saevus , adactum Ipsa manu telum ursisti, mihi corpus acuto 4so Dilacerans ferro poenas, ut digna, vicissim Nunc dabis, atque lues tandem commissa . profatus
Haec ubi sic , villis horrentem perculit hasta Aegida 3 quae stangi nec magni sulmine quiret Icta Jovis . divam telo sic ille trabali Appetiit frustra. cedens Tritonia paullum
At retro , saxum , Campo quod sorte jacebat, Sustulit arreptum deXtra , ingens mole , nigrumque , Et facie scabrum informi, quod, limes ut esset Certus agri, positum prisci statuere coloni . Hoc Marti validam cervicem diva cruento Percussit, solvitque artus: per jugera septem Ille cadens jacuit porrecto corpore, & atro Pulvere foedavit crines: circum arma dedere Ingentem flictu sonitum. dea risit , ct altum Exclamans, sudit laetanti has pectore voces:
559쪽
Demens , nondum etiam sensisti , robore & armis Quanto ego sim melior , quam tu, mecum, improbe, qui te Haud metuis conserre tamen λ sic strate , dolensque, Maternas luito Diras; quae irata merentem s Io Devovet, Argivum pravus quod gente relicta Foedifragam haud dubitas Troum desendere gentem. Haec ait, atque oculos avertit diva nitentes. Ast illum Jove nata Venus dextraque prehensum Erexit, duxitque manu, vix mente recepta, Immanes gemitus rumpentem pectore ab imo. Quam simulac vidit Iuno, dea candida, tali, Haud mora , Compellans assatur voce Minervam.
O Jovis aegisoni proles Tritonia, rursus Effrons illa vides Martem per tela cruentum S 4 Ex acie ducit, celeri super ingrue cursu. Sic hortata deam Iuno est i ruit illa volucri Laeta pede 3 ac Venerem assequitur. pectusque sub ipsum Perculit ingenti dextra . collapsa solutis Concidit haec genibus, languens, animisque, Virenti Ambos vidit . ubi pariter tellure jacentes, Effudit gaudens virgo bas Tritonia voces: Tales o utinam sint omnes, quotquot Achivam Rem contra pugnant, Priamo Phrygibusque serentes Auxilium 3 sortes aeque, validique; jacenti s soVenit ut adjutrix Marti Venus, & mihi sese Contulit adversis invicto pectore telis.
Nae, longo iunctis bello Phrygiaque potitis Urbe , frui placida jamdudum pace liceret.
Talia jactabat: risit Saturnia Iuno. Sic Phoebum interea Neptunus voce lacessit: Phoebe, quid abstamus e tempus Concurrere, pugnam Sunt alii quando exorsi . nam turpe reverti est
560쪽
mmunes belli Jovis ad caelestia tecta, Aeratasque domos. agedum, prior incipe, natu s6cimi minor est nec enim mihi pulchrum invadere pugnam, Aevo qui longe tibi praesto, pluraque movi.
Stulte, ut Corde carest memori nec mente recursant,
Quae divum soli tulimus mala plurima quondam Litore in Iliaco; celsa Iovis aede profectos Conduxit pacta cum nos mercede superbus Laomedon anni ad spatium, addictosque premebat Imperitans, jussisque deos haud mollibus urgens
Tunc ego Trojugenis urbemque de moenia struxi Lata, oculis miranda, virum quae frangere nulla froVis queat, herbiferis nemorosae in vallibus Idae. Ducebas camuros tu, Phoebe, ad pascua tauros . Verum ubi mercedis dulces optantibus horae Attulerunt finem 3 pretio fraudavit utrunque Laomedon, terrensque minis dimisit inani Spe lusos. memini saevum tibi nanque minari Atque pedes vinctum atque manus serviliter ambas, Puppe cava impositum trans vasti caerula ponti Missurum hinc venum longinquae ad litora gentis. Quin etiam ambobus ferro dicebat acuto s8o Abscissurum aures. irato corde reversi
Nos divum sumus ad sedes, fallacia questi
Pollicita, & cassos, nulla mercede, labores . Gratus an haec propter tu iacta juvasque fovesque Trojugenas non tu nobiscum incumbis, ut omnes Laomedontiadae pereant male funditus , ipsis Cum gnatis, & conjugibus, patriaque, domoque. Haec rector marisi Arcitenens cui talia reddit Vecordem, Neptune, reor, sensuque carentem Iure putes, misera tecum pro gente virorum Sso P. 343. Si
