Homeri Ilias Latinis versibus expressa a Raymundo Cunichio Ragusino ..

발행: 1776년

분량: 663페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

s1α HOMERI ILIAD os Si pugnem ; similes soliis qui nempe vigescunt

Interdum, atque Macres vescuntur munera terrae, Inde brevi enerves languent pereuntque. cruentae Nos igitur pugnae parcamus: mutua Caedant Illi se telis, ac . pergant cernere ferro.

Sic fatus, retro gressum tulit, ille parentis Nam fratrem est veritus collata invadere dextra. Quem simul ac vidit, regno memoranda ferarum,

Silvipotens Dictinna, soror convicia fratri Fecit, & irato dedit has de pectore Voces rPhoebe sugis 3 Iaudem Neptuno linquis de ' omnem, Atque decus multo quaesitum, ignave, labore Cur , demens, arcumque S inania spicula gestas 3 Non magnis posthac verbis te patris in aede Jactantem audiero , jactabas qualia nuper

Inter caelicolas t telis arcuque paratum Letifero contra Neptunum invadere pugnam.

Sic ait: increpitus nihil at respondit Apollo . Magna sed immanes conjux Jovis arsit in iras ;Atque, deam probris onerans, haec ore profatur: Qui nam, effrons, ausa es tu me consistere contra Durum opus est mecum pugna Contendere, quamvis

Auratosque arcus gestanti, & lucida serro Spicula . stemineo generi te nempe leaenam Iupiter attribuit, quam velles & dare Ieto Annuit ue infestisque Orco demittere telis In domibus stratas necopina morte puellas. Nae tibi , diva, seras agitare in montibus altis Est satius , silvisque vagantes figere cervas , Quam conserre manum stulte melioribus . at, si Bella tamen tentare placet, pugna myus, ut jam Noris, ego quanto sim sortior , improba; quae me

562쪽

LIB. UICESIM. PRIMUS.

Par veluti virtute, audes consistere contra. Sic effata, manum laeva comprendit utramque rAt dextra pharetram ex humeris detraxit, ct ambas Circum aures multo pulsabat non sine risu Huc illuc sese versantem di effusa cadebant Tela solo 3 volucres terram stravere sagittae . Tum lacrimis perfusa genas dea fugit, ut altae Accipitrem fugiens rupis tremefacta columba caci Cum volat in latebram, cui non fatale cruento

Ungue capi suerati sic longe diva relictis Ausugit levibus jaculis pulchraque pharetra.

Latonam at divum compellans nuncius, insiti Non ego congrediar tecum , dea : triste supremi Uxores contra Jovis est pugnare . deorum ,

Ut lubet , in coetu jactato , me tibi victum .

Haec ille r at curvosque arcus, volucresque sagittas

Diva legens, passim putri tellure jacentes, Sustulit, arma parens victae in selicia natae . 64o Illa fugam celerans, Iate sulgentis Olympi Uenerat in sedes, Iovis aurea tecta, patrisque Insedit genibus, perculso corde 3 tremebat Ambrosius Circum peplus . risitque, puellam Et pater ad sese excepit, dehinc talia fatur rQuis te , npta, ausus diutini est sic plectere , ceu si

Patrasses aliquid manifesto in lumine probri ellaec genitor paucis: paucis cui filia contra Virgineis gaudens vittis, nemorumque tumultu. Iuno, pater , tua me conjux pulsavit, ct omnes Oso Una deum incendit vesana in praelia mentes. Haec illi alterno miscent sermone . Scamandri Interea campo longe digressus Apollo Ilion ingreditur sacram . nam corda premebat

563쪽

Cura ingens olli, manibus ne structa deorum Urbs, praeter fatum Graja sub gente periret, Illo capta die , versis S subruta muris. Ast alii ad sedes venere ingentis Olympi Caelicolae, hi tumido volventes pectore fluctus Irarum , hi parta praestanti Iaude superbi ; 666

Atque omnes magno taciti assedere Tonanti. Haud minus interea Troas dabat acer Achilles Exitio , sternens pariter currusque , virosque . Vastus ut incensa late surit ignis ab urbe Fumiseram glomerans nubem 3 quem suscitat ingens Ira deum i cunctisque labor, multisque suprema Ingruit actutum clades t sic atque labores Atque mala Iliadis Peleius intulit heros .

At Priamus sacra in turri nam stabat Achillem

Territus ingentem agnovit; cui Troica pubes oro Terga dabat, nusquam consistens , robore vique Cassa omni . ergo altae plorans fastigia turris Deserit, ac senior, portas ubi venit ad ipsas, Custodes trepide compellans, talia mandat . In manibus, juvenes, portas retinete patentes, Dum pavidi cives venianti versa agmina, Achilles Instat enim turbansi clades heu Leda propinquat)Verum ubi se sessum portis immiserit agmen , Continuo firmos juncto apte robore postes Claudite. nanque urbi dirus ne se inserat una Oso Vir metuo . Haec senior dederat mandata 1 recludunt Illi continuo portarum claustra , remoto Objice ; quod miseris tam nigro in turbine lucem Attulit. Arcitenens tum Phoebus moenia linquens Evolat, ac sese fert obvius , arceat hostem Ut Teucris, clademque extremo in tempore sistat.

564쪽

LIB. VICESIM. PRI MUS sis

Illi urbem rapido cursu , murumque petebant, Arentesque siti , collecto & pulvere foedit Versa virum dius Pelides terga premebat , Ingentique hasta pubem sternebat . acerba oso Usque truet rabies gliscit sub corde; decusque Eximiae cupit usque referre & praemia laudis . Illo sacra die cepissent moenia GrajiIpse Antenoriden ni Phoebus Agenora praesens Excitet egregium bello . cui corde sub alto

Indidit audaces animos deus; & stetit, atrae Ipse manus inhibens praestanti numine Mortis, Haud procul a Fago , circum denso aere septus. Is, tergo instantem non Ionge ut vidit Achillem, Constitit, ct curis ingentibus anxius altum 7OODat gemitum , & tacito secum haec sub corde volutat: Me miserum 3 sugiam dirum tremefactus Achillem Si turbae immixtus fugientum ad moenia Troum , Sic quoque me capiet, serroque invadet acuto

Imbellem obtruncans . Quid si versa agmina dira Caede sinam hic Bede sternat 3 celer ipse capessam

Iliacum at fugiens campum , saltusque virentes , Et dumeta Idae subeam , dehinc vespere sero , Fessus ubi abluero sudorem in flumine , surtim Dardanios redeam ad muros sed inania stulte reto Haec mihi cur frustra mens alto in pectore versat

Heu metuo, in campum ne me divertere ab urbe Sentiat, ac rapidis pedibus citus occupet heros,

Nec mihi jam liceat mortem & crudelia fata

Effugere. invictis nam longe viribus omnes Ille viros animisque unus praestantibus anteit. Quin potius contra gradior, pro moenibus & sto Obvius 3 illi etiam corpus violabile ferro,

565쪽

Una & inest anima ; utque serunt mortalis & ipse est, Iupiter usque virum magno licet auctet honore . 72ci Sic ait , inque gradu manet hosti adversus eodem , Fortem animum pulchro pugnae succensus amore. Ac veluti densos frutices, lustra horrida, linquens, Venantem contra seri se panthera , periclum Nec metuit , nec versa fugae dat terga , nec usquam Clamore, atque Canum latratu exterrita cedit, Eminus ac telo , vel cominus icta, surori Haud parcit consessa tamen , nec desinit acri Ire animo contra , dum vel saevum arripit hostem , Vel cadit ipsa suo se frustra in sanguine versans : 73o Sic magni proles Antenoris, altus Agenor, Versa negat dare terga sugae imperterritus ante,

Collata saevo dextra quam pugnet Achilli. Ille gravem prae se clypeum gerit 3 ct quatit hastam

Ingentem librans I magno & Clamore profatur rΗac te luce urbem sperabas, inclyte Achilleu, Eversurum altam Priami, Troasque daturum Exitio . demens i haec longus moenia circum Restat adhuc Iabor, ct duro sub Marte dolores . Multa intus pubes , nec bello ignava , tuemur, I Pro se quisque, urbem , carisque parentibus omnes, Conjugibus natisque omnes dura omnia contra Adsumus auxilio. sed tu tua sata subibis Jam , reor, heic, quamvis saevus bellator & audax .

Sic ait, ac telum dextra. contorsit acutum

Ingenti . stridens auram secat hasta , sub ipsum Acta genu, adversum crus certo S perculit ictu, Ocrea quod circum stanno ingens ducta recenti Horrendum insonuiti longe tamen hasta retrorsum Pulsa iit, aerata subiit nec cuspide corpus. 7So

566쪽

Dona etenim obstiterunt denso Vulcania textu.

Pelides tum deinde furens in Agenora dium Irruit : eximiam cupido sed magnus Apollo Invidit laudem ; rapiens & Agenora , tectum Nube .cava longe deus abstulit, atque pericli Securum bellique immunem jussit abire: Ipse dolo a Teucris ignarum abducit Achillem. Nanque , arma dc vultum mentitus Agenoris , ipses Pelidae stetit ante pedes. citus irruit ille , Praecipiti cursu fugientem pone secutus . 76. Dum sugit hic, dum terga premit Peleius beros Arva secans , Xanthi retro & conversus ad amnem Usque brevi spatio praeeuntem attingere sperat

Nanque dolo captum spe Phoebus lactat inani ) :

Interea trepidi venere ad moenia Troes , Atque intus laeti se condunt agmine denso , Consertimque urbem compleat , nec sistere cursum Quisquam audet muros extra , sociosque manere ;Quaerere nec pugna quis raptus, quisve reversus

Incolumis: plenis Cupidi sed condere in urbem et roCertant se portis, cursu quoscunque volucri Ereptos leto servarunt genua pedesque .

567쪽

s 18

LIBER VICESIM. SECUNDUS.Syc x pido bi cursu susi per moenia, quales

Hinnulei, terguntque artus sudore madentes , Atque sitim potu restinguunt , membraque longo Fessa opere acclinant ad propugnacula . Grajum Interea pubes muro Clypeata propinquat . Hectora sed vinctum duri vis essera fati Extra urbem tenuit, Scaeaeque ad limina portae. Parte alia Aeaciden compellat Phoebus Apollo: Nam cur me insequeris celeri pede fretus, Achille, Mortalis divum nec sentis , quem premis audax, 1 Esse deum , stultusque suris sine fine modoque . Non tibi jam cordi est turbatos perdere Troas.

Quos urbs tuta sinu condit i tu devius erras Incassum . nec enim leto nae straveris , aevo

Natum immortali , Parcarum & lege solutum . Huic celer immani Pelides concitus ira rLaesisti male me Arcitenens , teterrime divum, Huc muro avertens. multi nanque, ante subirent Quam muros , strati jacuissent pulvere in atro. Eximia nunc me fraudasti laude 3 sugacem RoServasti & pubem ex facili ue quod scilicet ullum

Haud metuis facti ultorem . mihi nanque facultas Si foret ilicisci , non hoc impune tulisses. Haec ait 3 atque animis ingentibus efferus urbis Iliacae ruit ad muros . per nota sonantem Ut rapiens Currum plani volat aequora campi

568쪽

LIB. VI CESI M. SECUNDUS sis

Victor equus cursu facili i sic genua movebat Atque pedes alacer, cursu nec Iassus Achilles . Ηune Priamus longe agnovit , campoque volantem , Fulgentemque armis, clarum ceu sidus , in aestu Quod primo autumni exoritur, lateque coruscis Astra inter claret radiis , sulgetque sub alta Nocte ; canem dicunt quem nimbiferi Orionis 3 . Igne ardens claro sidus , verum omine diro Triste , sitim morbosque serens mortalibus aegris . Sic pectus circa Pelidae saeva micabant Aera, furens rapido cursu dum sertur ad urbem . At senior tristesque alto de pectore plorans Rumpebat gemitus , manibus pulsabat honestum Et caput elatis alte , moestoque ululatu 4o Clamabat, dulcem exorans inflectere gnatum

Si posset. Scaea stabat nil territus ille

Pro porta, opperiens venientem immotus Achillem , Vesano & pugnae mentem succensus amore . Cui senior tenditque manus, moestaque morantem Voce vocans, lacrimis haec supplex fatur obortis: Hector, dulce caput, sanguis meus, huc ades, istum Nec solus , nullo Troum stipante, maneto Confestim subeas fatum ne triste cruento Stratus ab Aeacida : multo est nam sortior ille . so Improbus o utinam dis tam carus foret aequis,

Quam mihi . jam leto domiti, campoque jacentis

Membra canes rabidae traherent, diraeque Volucres 3 Linqueret ac saevus mihi tunc praecordia moeror . Ille orbum fecit multa me prole bonaque Esserus atque alios mihi gnatos morte peremit , Venum alios capiens longinquas misit in oras . Quin & nunc Teucros inter tuta urbe receptos,

569쪽

t Me miserum i in haud video, frustra quaerens, Polydorum Dis serma similem, clarumque Lycaona , dia sio Quos mihi Laothoe peperit . sed , lumine dulcis Hi vitae in castris Danaum si sorte fruuntur , Aere queant redimi, atque auror nam plurima nobis Gaza domi est, gnatae quam praebuit inclytus Altes. Quod si morte jacent , Orcum & subiere , dolebo Ipse quidem, S mater, quorum de sanguine Cretit Luctus erit populo brevior tamen, ultima si non Tu quoque sata seras Pelidae stratus ab hasta. Murum , gnate , subi r ser gressum in moenia , Τroas Ut pavidos serves , ct Troadas; ut decus ingens Io Victori ne des pelidae, neu tibi dulcis plos aevi pereat misero . Me respice saltem ,

Gnate , mala pressum aerumna, sensuque vigentem Mentis adhuc t sessum extremae sub fine senectae Quem sorte in misera perdet Saturnius, urbem Captam hosti , ac dirae cladis genus omne videntem rMactari serro gnatos , mea viscera , gnatas Raptari , thalamos everti, corpora terrae Infantum allidi puerorum, dum sera gliscit Ira , nurus manibus vexari dira surentum SciGrajorum . haec passam spectacla horrenda cruenti Me fortasse canes ipsum mandentque trahentque

Pro soribus ; jacutove aliquis, vel figet acuto Postquam ense imbellem , vique hanc de corpore pellet Dura animam ) ipse alui quos intra regia fidos Tecta canes , vesci ad mensam, servareque suetos Limina, large , hausto domini qui sanguine primam Ante domum tepida satiati caede jacebunt. Non foedum est juveni, duro in certamine pugnae Cum cecidit 1erro consessus membra , jacere Do

570쪽

sa I

Nudatumque artus, largoque cruore madentem ,

Morte tamen pulchrum florenti corpore in ipsa iAt senis incanumque caput , barbamque, retectum Et ventrem saevo ore canum si turba perempti Dilacerat , nullum mortali hoc foedius usquam est Spectaclum , atque magis miserum & lacrimabile . Tales Fundebat senior questus , canamque trahebat Caesariem vellens manibus: verum Hectora nullo

uibat , multa rogans ploransque, inflectere pacto . Nec minus & mater plorabat perdita luctu 3 roo Atque sinum laxans dextra , laevaque papillam

Exsertam ostendens, tales dabat anxia voces: Hanc cernens reverere Hector. miserere parentis Longaevae . puero si quando, haec ubera praebens, Τristem sedavi fletum, nunc mente recurset, Gnate, precor memori . saevum arce a Corpore Clausus

Urbe hostem i demens, ne sta pro moenibus olli obvius . heu , leto si te dabit, haud ego molli

Te impositum lecto , carum, mea Viscera, germen, Inclyta nec tua te conjux deflebit r at altas tro Grajorum longe ad naves discerpta jacentis Membra canes avidi crudeli dente, vorabunt. Hectora sic ambo fletu precibusque parentes Aggressi orabant: neuter sed flectere mentem Evaluit. manet impavidus pro moenibus ille , Usquam nec cedens , venientem exspectat Achillem . Magnus uti coluber, pastus mala gramina, servat Trux sua lustra, virum opperiens 3 atque aestuat ira , Horrendoque oculos micat igni 3 tectaque circum Convolvit sese impavidus pugnaeque paratus : I aόΗector magnanimo sic vim sub pectore Condens. Indomitam ,.nusquam cedebat, nixus eodem Homeri v. so. V v v ille

SEARCH

MENU NAVIGATION