장음표시 사용
571쪽
Ille gradu; ct clypeum procurvae ad grandia turris
Saxa gravem acClinans . curis tamen aestuat intus ,
Atque haec solicito secum sub corde volutate Me miserum i subeo si portas , moenia & urbis, Polydamas primus dic his me incesset amaris. Ocyus ad muros Troas qui ducere jussit Nocte hac , heu miseros quae perdidit; acer in arma Qua rediit Trojae clades ac terror Achilles e raci
Ast ego contempsi monstrantem vera , monenti Cum soret utilius multo submittere mentem:
Nunc, populum indocilis postquam nil tale merentem Exitio stravi, pudet ora subire meorum Et vereor Troasque & Troadasi hoc mihi nequia Olim deterior tamen exprobret: Ipse suorum Exitio pubem dedit Hector robore fretus. Sic dicent . suerit mihi tunc optatius acri Depugnasse animo, inque urbem rediisse perempto Aeacida , aut pulchra cecidisse heic morte peremptum Aeacida a magno patriae pro moenibus urbis. Quod si deponam clypeum , galeamque relinquam , Et muro acclinans hastam . dehinc ipse prosectus Magnanimo occurram supplex & inermis Achilli , Argivamque Helenam , quamcunque in puppibus altis Et Paris huc vexit gazam , quae tristis origo Prima suit belli dicam aequa mente daturum Atridis , tum quidquid opum latet urbe, seorsum Pollicear Grajis ultro partirier 3 omnes Inde adigam Troas testari numina divum , Nil sore , quod celent, rerum , quas continet amplo Urbs gremio 3 nil, quod non partes, fraude remota, In geminas tribuant, cedat quarum altera Grajis. Sed quid ego haec autem nequidquam vana miluis p
572쪽
Quid si , cum veniam supplex, genibusque serentis
Advolvar, me nil miserans serus ille , precantem Nec veritus, serro armatus invadat inermem;
Tam facile S perimur , mulier quam nescia belli Non est qui possit blando sermone moveri,
Nec quicum liceat garrire ac vana jocari :Garrit ut a quercu interdum faxoque puella Et juvenis . praestat pugnare, ac noscere tandem , Eximiam laudem Cui Iupiter annuat aequus . Dum tales dubio mutabat pectore curas Hector , in adversum cursu tendebat Achilles . Fulmineus veluti Mavors in vertice cristas Concutiens per bella ruit, sic ille ruebat, Sublatamque humero quatiebat concitus hastam Fraxineam , ingentem. totum cui Corpus aliena Luce micat 3 quaIem fundit vel flamma , vel ipse , Ardet ubi eoo surgens de gurgite, Phoebus. Non tulit horrendam speciem , non Hector eodem Sustinuit mansisse loco, Scaeamque reliquit Immemor a tergo portam . mora nulla, fugacem Aeacides pedibus melior premit. Ille volantes Ut quondam ante alias longe pernicior omnes Accipiter visam aeria de rupe columbam
Insequitur lapsu facilii raptim volat illa , Obliquatque viam fugiens tremefacta 3 superstat Hostis atrox , promitque ungues , ct clangit acutum 3 Dira fames avidum exacuit , praedaeque cupido rSic celer Aeacides planta pernice volabat Igneus 3 obliquo cursu vitare volantem Sic frustra optabat patriae sub moenibus Hector Genua levis jactans. Et jam posti terga relictus Agger erat , surgensque altas Caprificus ad auras . .
573쪽
Hac rapidi muro subter venere per amplae Strata viae , gravibus qua pressa est orbita plaustris, Ad scatebram , geminus pulchri sens unde Scamandri Prosilit , ille quidem calidus sumique vaporem IsoEfflans, subjecto veluti si serveat igne; Aestate hic gelidus media, Ceu grandine constet, Atque nivem glaciemque algenti devehat alveo. Hos duo structa manu niveo de marmore labra Excipiunt; ubi, dum quondam pax alma vigeret, Nee Danaum Phrygias exercitus isset ad arces, Iliades puro vestes in sente lavabant. Troius hae Hector simul S Peleius heros , Hic sugiens , hic tergo instans fugientis, anheli Transcurrere . fugit sortis, sed sortior illum uoci Insequitur 3 nimbo similes celerique sagittae Ambo . non etenim vel pellis rapta juvenco, Vel pecus est pugnae pretium 3 quae praemia vulgo Cursor habet magni sedenim de sanguine certant Hectoris, hic cupiens servare , hic perdere leto. Ac veluti Eleo quondam in certamine metam Se circum rapidi flectunt, spumisque madescunt Alipedes palmae studio 3 queis munus opimum
Vel mulier captiva, tripus vel ponitur aureuSSic magnam Priami variis ter cursibus urbem Rro Lustravere viri. quos desuper omne deorum
Concilium summo celsi de vertice Olympi Spectabat. Rex in mediis haec Iupiter orsus:
Caelicolae magni, carum caput Hectora pelli Dardanios circa muros, Bustraque pericli Velle fugam , video, curisque ingentibus angor . Nam saepe Idaei sinuose in vertice montis , Atque urbe in summa tauros mactavit ad aras Oza. Ille
574쪽
Ille meas 3 cursu quem nunc premit acer Achilles. Verum agite , atque animo quae nunc sententia surgat aeto Dicite , seu dirae juvenem subducere morti, Seu victum placeat manes demittere ad imos. Iupiter haec. reddit contra sed talia Pallasto pater , o nutu cogis qui nigra potenti Nubila, ct horrisonas torques per inania gammas, Mortalem, dura satorum lege teneri Quem nosti, serves, Certaque a morte reducaS e Tu major i factum sed non laudabimus omnes. Cui pater omnipotens: Dulcis Tritonia , pone Corde metum 3 non haec animo sententia nostro a 3o Certa sqdet. quid , non simulata mente locutum Sensisti mitem certe facilemque suturum Me tibi , polliceor. tu quae seri corde Voluntas Exsequere , atque metu coeptis ne absiste. Volentem His gnatam exacuit dictis pater. ilicet auras Diva secans , alto venit de vertice Olympi , Hector ubi ingenti gyro fugit usque, nec ullam Dat sesso requiem celeri pede fretus Achilles. Qualis venator cervum canis urget in altis Montibus expulsum latebris, perque horrida dumis a o Tesqua , per dc valles; altum hic se condere certat In nemus r ille sagax quaeritque, erratque, latentemque Invenit r. argutis resonant latratibus agri iTalis frustra optat latebram , nec fallit Achillem Hector . nam quoties ad muros flectere cursum Tentavit , turrique altae succedere , si quis
Lasta serret opem jaculans, hostemque fugaret Missilibus , toties tentantem ad litora vertit Pelides subito praecurrens, moenibus ipse Et proprior longe seclusum absterruit urbe.
575쪽
Ac veluti nocte obscura , cum somnia mentem Vana Cient , alter cedentem urgere videtur Frustra, alter celerare fugam , nec posse : ruebant
Sic ambo 3 fugientem avido non prendere Cursu Hic poterat: non ille iuga vitare sequentem . Nec leto eriperet sese, ni, fine sub ipso Occurrens, habilem juveni per membra vigorem, Et celerem amasset pedibus vim Phoebus Apollo Flammeus ergo volat campo . Processerat agmen Myrmidonum interea. socios at parcere ferro Ipse procul jussit, dextraque & vertice toto Abnuit Aeacides currentem incessere teliS. 'Quippe timet ne sorte prior quis vulneret: ipse Post veniat, primae reserat nec laudis honorem . Iam geminos quartum ad sontes & labra Scamandri Ventum erat . Ipse manu lances tum Iupiter aureas
Sustulit, imposuitque amborum tristia fata 3 Hectoris hinc i ast hine, Pelidae . pondere sedit Pressa suo, nigrumque gravis descendit ad Orcum Hectoris atra dies . hunc liquit Phoebus Apollo Suspiransi illi placido Tritonia vultu Miranti stetit ad latus, ct sic ore locuta est rAeacida armipotens, magni cui rector Olympi
Ille favet, clarum nunc te ad tua castra reducet Gloria . tempus adest, sortis quo concidat Hector. Non illum adversae fortunam evadere pugna Fata sinunt 3 lacrimans non si procumbat Apollo Ante Jovem , genua amplectens , genibusque volutans . Verum age, tu paullum interea consiste , laboris Esto aliqua & longi requies: huc ipsa dolosis ' , . Priamiden verbis ad praelia dura vocabo. i. t Sic ait 3 ille deae, promissis munere laetus,
576쪽
Paruit , ct longa nitens stetit arduus hasta . Deiphobi at simulans incessum atque arma Minerva , Omnia Deiphobo similis, vocemque , habitumque, Hectora consequitur , fictoque ita pectore fatur :Heu frater venerande, nimis cursu acer Achilles Te premit . audendum dextra. consistere contra Tempus adest , atque arma viro mecum obvia ferre. Haec fanti, haec eontra reddit Mavortius Hectoraso Deiphobe, haud nescis longe ut te fratribus unum Praetulerim cunctis, Priamo quicunque creati Atque Hecuba : posthae multo sed carior idem,
Frater, eris , tutos extra procedere muros
Optasti quando solus , fratrique tulisti
Auxilium t mansere alii. Tritonia contra tMulta quidem lacrimans genitor, venerandaque mater, Et flentum circa comitum me plurima turbas Τantus habet cunctis mentes S pectora terror Conata est patriis retinere in sedibus: at me Iovi Ingens assiduo pulsabat cura dolore Te super, atque animos stimulis figebat acutis. Verum age tempus adest tela obvia ferre, nec hasus Pacere . nunc serro cernendum, nostra ne Achilles Arma serat tepido rorantia sanguine victor ,Αn victus spolia ampla suo det foeda cruore. Haee ubi dicta dedit, sallax praecessit: at Hector Pone subit magnum gradiens, hostique propinquat . Tum prior has alto fudit de pectore voces:
Non te, Pelide. sugiam velut ante 3 sat urbem Iro Ter magnam circa iugi , nec territus usquam Stare loco, & serro potui decernere . sed nunc Stat conferre manum, stat vinci aut vincere . divum At memores, firmant Bedus qui numine, pugnaς
577쪽
Dicamus legem . si te demittere ad umbras , . Ut reor, annuerit caelo pater ille 3 jacentem Non ego te saevus foedabo; sortia tantum Arma legam ; Danai reserent exsangue Cadaver. Τu nunc sponde eadem, tua si sors coepta secundet. Torvus at ille: Mihi quas leges, fidaque narras 32o Foedera 3 nulla viris saevisque leonibus unquam Foedera sunt, saevo mollis nec jungitur unquam Agna lupo; non ullus amor, nec foedera nobis Esse queant, suse alteruter dum sanguine Marti Spectaclum torvo jaceat. nunc roboris. esto, Virtutisque memor , saevis nunc acer in armis . Nulla iugae ratio. Pallas te scilicet hasta 'Ipsa mea jam transadiget, jam dira meorum Funera morte lues merita , Danaumque labores . Haec memorat, vibransque hastam contorsit: at Hector a ciPraevidit contra venientem , ct corpore paullum Subsedit flexo i supra caput aerea stridens illorrendum volat hasta, sok, ct defixa tremebat 'In viridi , post terga viri . Tritonia Pallas
Quam subito evulsam nil senserat illector Achilli iReddidit ipsa serens . vitata morte superbus - Cui sic Priamides laetanti pectore fatur 'Errasti , vana spe lusus scilicet: at me s. i. . t e Ab Iove cognoras moriturum . certe ita mendax Dixisti ue mendax, ct garrulus, & vafer idem 3l 34ci Territus ut pavida languerem ad sortia mente. i . Non tamen indecorem sternes, hastamque licebit Ingerere in tergum fugientisi tela serenti
Obvia sed pectus,' si quis deus hane tibi laudem
Annuit , adversum perrumpe . hanc ipse vicissim Nunc devita hastam , tenues quae transilit aurys
578쪽
Aerea 3 totam utinam defixam in corpore gestes. Hoe levius Teucris bellum suat, improbe, caeso Te , miseros gravius quo nemo & acerbius urget. Haec fatus, magna longam vi conjicit hastam, asci Et clypei umbonem medium serit. irrita cuspis Retro abiit vacuas longe sed pulsa per auras. Hector ar ingemuit, quod frustra iugerat ingens , Emissum dextra telum; ineertusque dolensque Dejecit vultum; haud aliud, quod mittere posset,
Nanque aderat telum. magna tum voce Vo atque
Deiphobum , poscitque hastam i dilapsus at ille Cesserat in tenues ventos. tum denique fraudem Sensit; & has gemitu sudit de pectore voces: Heu miserum huc divi me ad mortem nempe vocarunt. 36. Quippe ego Deiphobum mihi fratrem adstare putabam: Urbe sed inclusus muro est super ille: Minerva. Me specie captum fallax delusit inani. Nunc mihi mors instat misero mala; nunc mihi triste Imminet exitium: nusquam fuga. scilicet olim Servari caput hoc Phoeboque Iovique placebat, E mediis ultro qui me rapuere periclis
Incolumem facilesque bonique: immania nunc me Fata premunt , urgentque inimico numine Parcae. Non tamen ignavus moriar, laudemque decusque 37o oblitus . contra stat niti, & morte sub ipsa Magnum aliquid patrare, aetas quod postera laudet. i . illaec ubi sic. satus, vagina diripit ensem Ad latin haerentem , magnum, serroque rigentem Indomito; adversumque iurens incurrit in hostem. Qualis ubi altivolans obseura e nube virentem
Sese aquila in campum praeceps demittit, & agnum Aut pavidum leporem pedibus levis involat uncis:
579쪽
Sic ensem vibrans torvus ruit Hector acutum . Nec minus Aeacides Contra volat igneus, altum 38o Incensus suriis pectus 3 laevaque micantis Praeportat clypei textum admirabile ; nutat Quatuor insignis conis in vertice cassis ,
Aurataeque tremunt moto circum aere Cristae,
Quas apici densas aptarat Mulciber alto. Multa intempestae ceu vesper noctis in umbra Luce micat 3 nullum quo caelo est pulchrius astrum, Sic multa Aeacidae Cuspis tum luce micabat Fulgens . quam dextra librans fatale parabat Priamidae vulnus; pulchrum acri & lumine corpus 3 o Lustrabat , ferro quae pars mage pervia. totum Aerea , Patrocli exuviae, circum arma tegebant rColla humerumque inter parva modo parte patebat Guttur, ubi est animae leto via proxima . longam Hae hastam subito incurrens celer egit Achilles. Trans abiit teneram cervicem cuspis aliena, Nec tamen aere gravis praecidit fraxinus udae Vocis iter , verbis alterna ut reddere posset Verba . Heros jacuit collapsus pulvere in atro rΗaec super at, victo insultans, jactavit Achilles ocillector, post saeva Patroclum morte peremptum Tu fore te incolumem sperabas; nec metus ullus, Ulla mei nec erat ratio. vesane, relictus Ultor ego ad naves fueram, praestantior armis
Haud paullo 3 tibi qui nervos S genua resolvi.
Nunc tua membra canesque trahent avidaeque volucres
Strata solo foede e Patroclo at justa frequenti Persolvent pompa mecum lanebria Graji. Haec ille , ast Hector Ianguens jam morte propinqua et Per Caput obtestor supplex, per genua, Parentes Aro
580쪽
Perque tuos , canibus ne foedis linque Vorandum. Accipe sed magnum pondus sulvi aeris & auri, Quae tibi dona dabunt genitor meus , ct mea mater, Corpus S exanimum redde, ut me rite supremo Defletum imponant Troesque ac Troades igni. Olli torva tuens contra sic fatur Achilles iImprobe , ne frustra supplex per genua , parentes Perque meos ora , crudos Cui dentibus artus Ipse velim , si fas , lacerans absumere de me Tam male promerito . canibus data praeda jacebis; Non erit ut Troum tibi dedecus arceat ullus. Non , decies mihi tanta serant si dona , daturos Plura etiam dehinc pollicitii non , quantus.es, auro Si te Dardanides Priamus compenset , in alto Non erit ut positum te lecto defleat unquam Mater , quae genuit , foedi sed nuda vorabunt Membra canes, rapientque avido dirae ungue volucres. Haec ait : ille animam vix ducens talia reddit Noram ego te 3 precibus nec flecti posse putabam Cui duro constat mens & praecordia ferro .
At tibi ne quondam sim poena , ct justa deorum. Ira , vide 3 qua luce Parisque & Phoebus Apollo
Te tamen ad Scaecae mactabunt limina Portae. Sic fantem nox atra gravi caligine texit rΑst aninus. volucri se lapsa ex artubus Orco Abdidit , ipse suam sortem viridisque juventae Amissiim plorans florem , viresque relictas. Quem tamen exstinctum sie est assatus AchillesiΤu morere r ast olim fatum aequa mente subibo Ipse meum , quemcunque dabunt mihi Iupiter & di Finem alii . Haec dicens siligenti e corpore traxit Hastam heros . hanc deinde manu seponit , ct arma
