Caroli a Linné ... Amoenitates academicae seu Dissertationes variae physicae, medicae botanicae antehac seorsim editae nunc collectae et auctae cum tabulis aeneis. Volumen primum decimum ... curante d. Jo. Christiano Daniele Schrebero ..

발행: 1785년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

ejusmodi ingredientiis varatis usi; mulieres quoque . quarum menses nimis parce fluxerunt, aut an te quinquagesimum jam cessarunt annum , vel quarum quidem sed insuffcientes suunt, quia copiosior sanguinis assiuxus, crebro enematum acrium& emollientium vel remediorum purgantium usu, ad vasa intestini recti prolicitur. Ad haemorrh giam cerebri virilis aetatis personae senesque plethorici, praecipue qui iuvenilibus annis . haemorrhagiam narium, virilibusque fluxum haemorrhoidalem experti sunt, vel usitatas sanguinis evacu tiones artificiales neglexerunt; eoque illud magis, si parentibus nati apoplexia deiunctis, aut si corpus ita comparatum circumferant, ut verbi gratia, breve collum & caput pectori quasi incumbensa omnibus hisce autem ye moiThagiis potius mem ratae personae obnoxiae, cuni jam semel aut pluries illis amictae . eandem semper observant diaetam modumque vivendi.

Gussae Ocientes harum haemorrhagisΥum. A dispositione. vero. g. 7. indicata proveniunt haemorrhagiae quaestionis , quamprimum ' in hisce

corporibus sanguis impetuoso praeter morem, mO vetur. Teste experientia, hoc efficiunt vehementiores motus corporis animique affectus turbulenti,, potus spirituosi, cibusque nimis conditus; percalido vero in alare tempore aestivo, & hyemali arctis valdeque calefactis conclavibus commoratio, nec non ejusmodi gelu, quo subito a superficie corporis ad majora vasta & cor propulsus sanguis, hoc ad frequentiores sortioresque incitat systolas & diastolas, atque sic supra memoratae celerioris & Uehementioris circvlationis fit caussa. Haec .autem

212쪽

in motu sanguinis cordisque cum locum habere haud possit immutatio sine valida illius expansione, qua diameter vasorum amplificatur & tunicarum parietes eadem ratione distenduntur, neeesse est . ut Vasa, quorum g. 2:da facta est mentio, hanc eo fortius experiantur dilatationem, cum ob fibrarum& tunicarum teneritatem susscienti inepta sint resistentiae. Abundans itaque & celeri motu circumlatus valdeque rarefactus sanguis, vasorum, in quibus antea sensim sensimque jam fuit accumulatus , eo usque distendit tunicas, dum vel poris in eorum extremitatibus satis dilatatis, vel ruptis tunicarum parietibus . inveniat exitum; & sic in parte, in qua est directio sanguinis, haemorrhagiam

faciat.

l. IX.

Signa haemorrbagiarsan eruptionis imminentis. Imminentis vero eruptionis haemorrhagiarum signa, saepius vix percipienda, saepius clarius manifestantur. Sic enim haemorrhagia narium saepenumero sine ulla sensatione peregrina praecedente corripit, pueros inprimis juvenesque, & omnes, qui ea saepius laborarunt. Denuntiari tamen ut plurimum solet pressorio supra nasum orbitasque dolore, saepius cephalalgia, aurium tinnitu, vertigine, oculorum scintillatione atque rubedine, Vasorum eolli & faciei intumescentia, rubore nasi, illiud praesertim circa latus, ubi eruptio futura est, horripilatione quadam cutis calore insequente, celeri primum pulsu, celeriori, deinde sortique, in temporibus potissimum. Quandoque etiam in juvene se minisque delicatioribus inopinate & nulla praegressa molestia oritur Haemoptysis; multi enim ejusmodi aegrotantium vix sentiunt lineam istam calentem,

quae sub eruptionem per medium pectus & asperam

arteriam

213쪽

arteriam adesse solet, ancipitis hujus morbi signum. In senioribus vero, iisque quorum fibrae hirmiores simulque valde sensibiles sunt, quibusdam plerumque citra eruptionem horis, arctiori etiam temporis spatio, ante haemoplysin se sistit horripilatio cutis tensivo pressorioque cum dolore, a collo sipra pectus ad hypochondria sese extendente. Recedit insuper respiratio laboriosa, anxietas, tusi sis sicca tinnitans, capitis dolor, aurium susurrus& vertigo, insequente lineae illius calidae in medio pectoris sensu, & largiore sanguinis tenuis spumos, saepius etiam coagulati, ejectione. Uomitus cruem ti fere semper int nuntii, horam & quod excurrit

eruptionem ejus praecedentes, memorata horripilatio, pulsus pamus & celer, nausea, vomendi conatus, anxietates circa praecordia, dolor pretarius ac tensivus in cordis scrobiculo hypochondriisque, sinistro .maXime. Peringrata in ventriculo

hisce symptomatibus se adjutigit sensatio, qualis post

assumtum cibum corruptum solet esse. Ipse postea accedit vomitus, in initio cibo incocto, vel semicocto, vel chymo & pituita mixtus, ad finem vero sanguine nigro, magis Vel minus coagulato. Mictus cruentus aeque dicta se fere semper cutis horripilatione manifestast . ipso frigore saepius comitante. Habituales se praebent socii, dolores tensivi & preflarii circa regionem lumbarcm. hyp chondriacam , pubis, quin immo complurius circa os sacrum & in ipsis renibus. Ubi per tempus durarunt haec symptomata, advenit mictus ipse, decrescentibur sensim symptomatibus, si scilicet sanguis adeo fuerit fluidus. ut sine impedimento transire possit systenaa urinosum. Quum vero nimis spis, sus in quibusdam locis memorati systematis stagnet, horrenda anxietate pretarioque & tensi vo dolore

cruciatur aeger, magna accodente debilitate. lipo-

thymia, sudore stigido &c. cic. aliisque symptomatibus.

214쪽

matibus. haud cessantibus, priusquam attenuatus sanguis cum urina excernatur. Haemorrhagiam uteri quoque praecurrunt horripilatio ista. multotiesque frigus & dolores tensivi prestariique in dor-sb & regione hypogastrica, praesertim pubis. Insequuntur mox anxietates, cordis . palpitatio, respiratio anhelosa, insationes in abdomine, magna debilitas, frigidus sudor, frequenterque lipothymia. E corpore denique ruit sanguis ad partem coagulatus & quasi in frustis. , Haemorrhagia haemorrhoidalis nuntium habct dictam horripilationem, imperceptibilem saepe, tape fortiorem. Futuram Uero semper indicant tenti vi prestariique circa os sacrum & coccygis dolores, ac majori vel minori gradu conjunctus stupor crurum cum refrigeratioue pedum. Raro fit, ut sine praegressis inflationibus intestinorum, doloris colicis, vel torminibus, languore &c. appareat. Alvum tandem deponere cogitur aeger, tumque sanguis fluidus aut paulum

coagulatus excrementis mixtus, postea purus e

cernitur. Manifestat se in praedispositis haemorrh gia cerebri capitis dolore gravativo & pressorio, aurium tinnitu, vertigino, ingenii memoriaeque hebetudine, rubentibus & scintillantibus oculis,

insueto rubore atque tumore faciet, .magna Venarum jugularium, frontis &c. &c. turgescentia, pulsu celeri, pleno fortique. Omnia vero haec symptomata eo certius imminentis apoplexiae sunt signa, si consuetae in aegroto desideratae vel subito sappressae fuerint eXcretiones sanguineae, e . g. men sium vel haemorrhoidum, aut s ardenti ira. potus spirituos abusu, nimio corporis motu, subitaneo terrore vel vehementiori frigore, sanguis praeter morem agitatus, ab ambitu corporis ad interiora majora vasa oc cor, atque sic porro ad vasa capitis insueta quantitate impetuque fuerit pulsus, & debita ratione pen Venas haud remanaverit. Pe

sectam

215쪽

fectam vero haemorrhagiam indicant haec sympi mala sensim sensimque increscentia, rubor scilicet& intumescentia faciei, oculi rigentes adeoque tandem tumentes, ut quali modo e capite videantur eminere; mutatur pulsus a celeri pleno fortique, in languidum & rarum, accedente demum laborio- fa cum steriore & rhoncho respiratione, dentium stridore, vomitu, motu omnium musculorum con- Vulsivo, atque cunctorum sensuum externorum &internorum abolitione & motuum voluntariorum cessatione.

Recens ta licet symptomata haemorrhagiam explethora annuntient, notum tamen est, non semper omnia, sed quaedam tantummodo illorum in omni adesse aegroto. Quod etiam valet de symptomatibus, quae effectam haemorrhagiam comitan- . tur. In gratiam vero quorundam lectorum hanc observationem haud omittendam duxi. l. X. Prognoss. Multum cum sanguinis in unaquaque dictarum haemorrhagiarum perdatur, maximi omnino momenti morbus aestimandus est. Eoque potius erit, si debito tempore tolli nequit, aut aeger illo durante valde debilitatur, aut si penitus in lipothymiam inciderit, ex qua dissicillime revocatur. Sit etiam ut denique supprimatur haemorrhagia, magna tamen insequitur virium prostratio, quae, nisi cito reparetur, morbum hypochondriacum, hystericum, hecticum, tympaniten, hydropem &c. adserre potest. Si autem nullo modo sistenda, mors evitari nequit. Quam ancipites vero quamque periculos e sint haemorrhagiae, nonnullae nihilominus ex illis, quibusdam casu prosunt. Huc reserendae haemorrhagia

216쪽

uo8 HAEMORRHAGIAE EX PLETHORA

rhagia narium & laetemorrhoidalis. Maximo ambo In morbis acutis sunt subsidio, praecipue si fiant die critico, quia graviora illorum symptomata, calorem nempe ardentem, inexplebilem sitim, vehementes capitis dolores, vertiginem, aurium tinnitum, d lirium, respirationem laboriosam, dolores punctorios, &c. multopere minuunt, immo quandoque tollunt. Ambae itaque saepius apoplexiam sanguineam, pleuritidem aliasque inflammationes aut avem tunt, aut ad summam partem earum perficiunt curam. Neque minus favent medendae haemoptys, symptomata ejus mitigando. Ubi vero diutius durant dictae haemorrhagiae, sequitur illas, ut caeteras, languore repleta vita & morbi supra memorati, aliique. Reliquae ex plethora haemorrhagiae valetudini nunquam non nocent. Νovi tamen septendecim annorum virginem, cui redeunte quovis mense, loco menstrui fluxus, per biennii spatium rediit vomitus cruentus, absque ullo sanitatis detrimento. Haemoptysis in plethoricis majoris vel

minoris momenti est, pro ratione Vehementiae,

durationis vasorumque, e pulmonalibus nempe fiat, an bronchialibus. Quandocunque enim parum abit sanguinis rubri spumantisque, illaque desinit cum omnibus symptomatibus, quae ante eruptionem sensit aeger, signum est eum e poris arteriae bronchialis venire, illique radicitus mederi posse. Ubi e contrario sanguis cum impetu & per longum tempus ex ore quasi proruit, radicalis raro locum obtinet cura, cum tunc e vasis indigitatae arteriae, aut prorsus e ramo pulmonalis effluat. Vidi tamen ejusmodi haemoplysin ad quoddam tempus omnino sublatam, neque phthisin, nec alios morbos induxisse hecticos; vitiis vero in diaeta commissis, recidit. Anno IIS 3 Februario Martioque mensibus morbus iste quasi epidemice grassabatur Stockholmiae. Curae Uener. Parentis quidam ex eo aegri tunc temporis

217쪽

γγ ris commissi erant, talisque fuit in medendo so tuna, ut plurimi eorum in pristinam valetudinem restituti, ne minima quidem mali illius incommoda postea sint perpessi. Superstites in vita adhuc sunt ex istis quidam, qui praeter levem tussim, vere

autumnoque per breve tempus infestantem, quam optime valent. Ex illis vero, quos morbus eoiTipuit recidivus, duo erant per i dies largiorem sanguinis copiam rejicientes. Neque eo minus ante annum I 769 obiere, alter sexagesimo aetatis anno, alter sexagesimo sexto, quamvis haud prudent e viventes, sed potius gulae indulgentes, nullamqucttempestatum habentes rationem. Quam felicitet vero harum haemorrhagiarum absolvatur medela, brevi tamen fere semper lethales esse solent, prae sertim e majori dictorum vasorum ramo rupto factae, quandoque sanguis non ejectus in aspera arte,

ria stagnat. Quae in principio levis fuerit haemo, ptysiis, in qua vero cum sanguine rubro spumantae proruit coagulatus, per se equidem vitae discrimen , non affert illico, progressu tamen, cum sanguis extravasatus in bronchia haud ita deponatur, ut commode tussiendo possit ejici, verum potius ad partem remaneat in pulmonibus, ibi stagnet, e Iore solvatur atque in saniem denique vertatur, sensim sensimque eoruni quae rodit & exulcerat subis stantiam, inducitque phthisin pulmonalem ac frequentiores recidivas. Vomitus cruentus radicitus curatur, cum sanguinis exigua rejicitur quantitas. cito cessat ipse vomittis, & symptomata anteee dentia fasta eruptione plenario desinunt. Nequo minus extra discrimen est, quando in sceminis loco mensium, fluxusque haemorrhoidalis periodici in viris, sine magnae debilitatis aliarumque graviumwmptomatum apparet sensu, quamvis tunc abundare soleat; quamprimum enim hae excretiones in pristinum statum redount, cessat nunquam rever-

218쪽

surus, nimi illae fuerint tactatae. Abundanter autem resputo sanguine maximi est momenti, cum tun

ex vase vel pluribus ruptis proveniat. Hic si diu

durat vomitus, eoque durante cruciantes anxiet

tes, lacerantes in regione epigastrica hypocho driisque sentiuntur dolores, si animi denique adis sunt deliquia, in summo sane periculo versatur aegeri Licet etiam demum sistatur vomitus, recissivus tamen ut plurimum recurrit, morbosque hystericos, hypochondriacos, hecticos aliorumque malorum adducit catervam, quae vitam deplorandam resdunt. Mictus in plethorico juniori nil mali omin tur cruentus, si praeter plethoram caret caussa, aut ex turbatis vel suppressis naturalibus sanguinis e cretionibus oritur, sanguis sine impedimento cum urina abit, neque graviora eruptionem antecedunt aut comitantur symptomata. Discrimine vero plenus si post diuturnos dolores dorsales & colicos gignitur, aut usum diureticorum insequitur, ae magnam debilitatem, vehementem colicam, indo se dolores, nauseam, conatum omendi aut vomiis tum secum fert. Si vero memoratae indolis est mictus, neque systema urinosum libere potest permeare extravasiatus sanguis, ibi passim versans st gnansque, ultroque accedunt lipothymiae, stagnansque haud solvitur sanguis ut cum urina eXcernatur, vita periclitatur. Haemorrhagia uteri in plethoricis nunquam levis est momenti, praecipue in gravidis aut partu dissiciliori vel abortu orta, quia tune quam plurimum ex ruptis vasis Venit, manu non semper attingendis. Sisti itaque cum nequit moritur aeger; sistitur cum debito tardius, per Vitam multis gravioribus morbis refertam lanitiescit- Semper lethalis est haemorrhagia cerebri ubi ex majori ramo rupto fit, quia agger illi ullo modo Poni nequit, nec sanguis extravasatus resorberi in

circulanti admisceri. Neque discrimine caret, licet

. modo

219쪽

modo I sanguis ex dilatatis poris arteriae, vel arteriarum quarundam proveniens, in unum alterumve ventriculum defluat, quia, cessante etiam sanguinis esum, egressus tamen raro absorbetur &masiae circulanti incorporatur. Inde plerumque

paralyses & singula vel plures recidivae. Eos quod attinet assedius apoplecticos, quibus ita mederi possumus, ut ne minimam dein percipiat aeger molestiam haemorrhagiae cerebri ortum non debent, sed potius, ni valde fallor, sunt effectus congestionis sanguinis in vasis cerebri laetae, id est, caus sae, per quas operantur symptomata, imminentem sanguinis eruptionem indicantia, vel, si omnia Iargior, effectus tantum separationis. liquidi copiosioris in ventriculis cerebri.

l. XI.

Cura propulactica. Morbus impeditur, impediendo caussas praedisponentes & efficientes. Illud fit in haemoDhagiis

tractatis avertendo abundantem sanguinis generationem; hoc Vero generatum ita coercendo, ut effectus exercere nequeat. obstant vero nimiae sanguinis generationi cibus parum nutriens mdice assumtus, aqua pura sontana pro potu quotiniano sumta, suffciens motus, naturalium sanguinis excretionum sustentatio vel restitutio, rectus reliquarum 6 rerum non naturalium usus, corpusqu debite vestitum. Eodem modo inchoantis plethorae optime certissimeque avertuntur effectus, modico inprimis cibi potusque usu, frequenti, Verum

temperato corporis' motu, paveo somno in eo

clavi frigido atque ripatioso, ubi purus aer. Noxiis verol effectibus plethorae jam natae, in motuvositae certisque ia vasis accumulatae, optime me- '

se a detia;

220쪽

detur larga venaesessio, rectus hirudinum, cucur-.bitarum cum sacrificatione, laxantium antiphlogisticorum & iupra dictorum clysmatum usus, quies denique corporis & animi, quae ad temperandum sanguinis orgasmum multum eonducunt. Tempus& circumstantiae, quo modo omnia haec remedia adhibenda sint, peritum docent medicum. Nullam itaque ulterius illorum injecturus mentionem, curae haemorrhagiarum quaestionis, me jam accingo.

Haemorrhagiarum cura.

Quam si dissicile & saepius quam impossitate

rupta certis in locis, praecipue Viscerum Vasa, comsolidare, nimisque dilatatis atque debilitatis tonum & robur ad functiones exercendas reddere, praestico oeconomiam animalem haud ignoranti, nOtum est. Cura itaque haemorrhagiarum quaestionis, quo felici. absolvatur eventu, quantumque potest ad emolumentum aegri dirigatur, summam requirid dexteritatem in soligendo & applicando remedia a me hunc in finem proposita. Haec Vero, si certa. remedia pharmacevtica sanguinis orgasmum temperantia , nec non ligaturas artuum, turundas. fungumque quercinum addas, nulla alia sunt, quam . quae jam formatam &- eruptionem minantem Ple- thoram curant. V ideamus nunc, quomodo his remediis in quavis haemorrhagiarum, de quibus egimus, ad sanitatem recuperandam vel saltem moria 'bum minuendum & allevandum, utendum sit. Ν rium autem haemorrhagia primum quidem nostrae se osteri contemplationi. Quam ominose vero sit, ubi vehemens diutiusque durans, tam per se quam ratione eventus, per accidens tamen Nethoricis

proficua admodum & salutaris esse solet. Primos

SEARCH

MENU NAVIGATION