Caroli a Linné ... Amoenitates academicae seu Dissertationes variae physicae, medicae botanicae antehac seorsim editae nunc collectae et auctae cum tabulis aeneis. Volumen primum decimum ... curante d. Jo. Christiano Daniele Schrebero ..

발행: 1785년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

ct dum a minima incipimus, lente progrediendo ad majorem, maxime heroica habemus. Opium, S gelia, 'Vosmus, ceterae, effectus, fidem si perantes omnem praestiterunt, ubi in manu periti fuerint rite administratae, dum contra, Medica menta heroica in manu imperiti sunt uti gladius in dextra furios. Saepe dum Hannibal ante portas, aborei quasi faucibus heroicorum usu fuit ereptus aeger. In Variolis confluentibus optum sacra ancora; in passione iliaca, a spasmis scilicet originem ducente, forsan ab aliis caussis, unicum. Quod si heroica talia fugeret Medicus, brevi certe cum aegroto esset actum. Cautelae tamen heic variae observandae, ut status aegroti quam maxime respiciatur, si enim splendescere incipiunt oculi & pupilla dilatari, sciat Medicus sibi esse adquiesce dum. Mercurius sublimatus, venenum quamvis inexstirpabile, suffcienti tamen si adhibetur vehiculo, ut adeo particulae diluantur & dosis simul moderata, in Lue venerea id praestat, quod aliud Prorsus praestare nequit remedium. f. m. Consuetudo debilitat Medicamentum, saepe mcitatum

arguit ignorantiam.

Medio hie Medicus tutissimus ibit; ab altera

enim parte consuetudinem sibi oppositam habet, ipsa venena irrita facientem, ut de Rege Mithrida te narrant historiae, ab altera caveat, ne, priusquam explorata satis fuerit Medicamenti vis, novum propinet, scque aegroto & adstantibus eertam ignorantiam prodat. In chronicis morbis maxime medicamentis opus esse, experientia docuit, si autem Medicus, sine debita adtentione, eadem saepius petit medicamenta, consuetudine tandem sta naturas

292쪽

natura, iis nihil esscit, quae alii insueto porrecta, praesentissimum ostenderent effectum. Turcae, apud quos adeo obtinuit opii usus, ultra duos strupulos progrediuntur, id quod tertia parte apud nos sumtum, certam adferret mortem. Abstemio spirituosa minima dosi Medicinam praebent, Helluonii Vel maxima quantitate sumta, parum corpus

alterant.

g. XIII.

Medicamentum curat Speciem , ratro Genus Morbi. Species morbi a caussis desiumendae sunt, &prout hae Variant, Variae quoque existunt species, suum quaecunque requirentes medicamentum. Res autem ut clarior evadat, exemplis est collustranda.

Si quis Vertigine fuerit correptus, sisyphi saxum

volveret Medicus, generali quodam remedio Genus morbi curaturus, ubi caussae diversissimae adeo naturae, Species aeque diversas faciunt. Etenim nullus non videt, alia adhibenda remedia, dum avitiis intra calvariam existentibus, Originem trahit, si quid in his Medicus potuerit, b alia a ple-

thora, a Scabie retropulsa alia, a collari denique nimis adstricto alia. Dil far nec minus variae sunt caussae; Paeoniam, Valerianam extollunt Medici , parum tamen prolaturas, ubi depressio calvariae, vel caries ejusdem morbum generant. Gummi Ammoniacum, sacra licet in Asthmate humorali sit ancora, irritum tamen Medico foret, si a Vomica caus am repeteret species morbi. Tinctura cantharidum, praestantissimum licet omni tempore habita est diureticum, sn autem in Isthuria avescae inflammatione praescriberetur, idem esset, ac fomentum igni praebere. Hanc quoque reputandam statuimus caussam neglectus Selectissimorum

293쪽

Medicamentorum; Medicus enim, ignarus in qua demum Specie Morbi hoc vel illud sit Specificum, postquam repetitis vicibus in diversa longe specie

tentavit incassum, ut nocuum prorsus in desuet dinem venit.

Qualitate vis Medicamenti detegitur , experientia

confirmatur.

Ab odore & sapore omnes cognoscitntur plantarum qualitates, quae Medicum nunquam decupiunt. S temate enim, qualitura experientia, eruitur omnis tiβιs plantarum. Cui hac de re Aqua haeret, non dubium quin vitia cerebro haereant. Rem autem tantae utilitatis Generi humano, cui dete

gere reservatum suit, plus praestitit quam qui metallorum fodinas ditissimus detexit. Ubicunque terrarum jam Medicus deget, a priori de obviis sbi plantis judicare potest. Hinc si amarissimam invenerit, illam in omnibus illis morbis prolaturam judicat, qui acido causiam debent. Tetrum s spargit odorem, ipsam veneni quodpiam habere, luce clarius est. Si autem, experiri simul licet, quae a qualitate medicamenti constat, omne adeo dubium removetur, ut firmissima fiat medicina. f. XV. Qui miscet contraria contrariis, idiota est. Scientia Medicorum Ueterum in eo sere con-sstebat, ut maximam Medicamentorum molem in unam formulam congererent, diversissimae prorsus compositionis, qualitatisque; Mithridatilam & Πeriaca Anidromachi hoc satis probant. Composta θMedicina fere proscriberentur , simplicia optime

agunt, & ubi haec praescribit Medicus artis suae peritus,

294쪽

ritus, de remedii effectu non dubitat. Nam ut siradet Villanovanus, qui potest mederi Miplicibus, dolose θ' frigira quaerit composta. Cui sententiae accedit Host annus: qui longas remediorum formulas praeseribit, aut dolo peccat aut ignorantia. Addi potest; si

a compositis tandem sequeretur effectus, cuicunque demum ingredienti sit adscribendum, detegi Vix potest, unde in Medicina consulto maxima. Asi ubi contraria miscentur, ignorantiae notam vix ullo modo effugit Auctor. Pinguia & acria, acida & Amara in eadem formula congesta, noupossunt non idiotam prodere. Ubi in pilulis saliae praescribuntur facile deliquescentia, in emulsionibus quae album mutant colorem, non melius res habet.

f. XVII.

Contraria Contrariis curantur, Morbi Morbis. Omnia in tota rerum Natura contraria eme, demonstratione vix egere videtur. Calor & frigus, Hae & tenebra invicem opponuntur. Calae & humus, hic plantis destructis originem debet, illa Animalibus. In homine stat Cerebrum & Corpus, cruor de sanguis, verbo: omnia opposita. Contraria autem contrariis curari aeque est indubitatum. Qui

flexis laborat, si in parabsis abit malum, Apoplexia curatur; id quod accidit, si Θnocho fuerit co

reptus aeger. Mania tollitur Dasenteria, Epiphora Diarrhoea, Pleuritis Haemorrhagia. Conuulsones, ultima naturae conamina, Lethargo sopiuntur & contra. Misops curatur Diabete, Pola farcia Maras-mo, Cephala ia Cooza. Hatulentia tollitur Ructu,

Nausea Vomitu, Ambbvia Epiphora. Adeo ut si contrarios semper excitare possiet Medicus morbos, nullus vix existeret incurabilis.

I. XVII.

295쪽

9. XUII. Ubi unita sis salutis, illa licet eum periculo

tentanda.

ΕΟ cum processit malum , ut hic obtineat C DOn, aegro, necessario moriendu', si quae supe est salutis via intentata relinquitur. In Ulceribus malignioris indolis, dum cortice peruviano impe diri nequeat, quin Sphacelus irruat, amputatio tandem est adhibenda, ne a Membris per totum dispergatur corpus. In Uesica, si calculus latet Lithontriplicis omnibus frustra tentatus, ejusque molis, ut per urethram progredi nequeat, ad sectionem tandem veniendum ; & sic in ceteris. Famae autem si consultum cupit Medicus, adstantes certiores faciat, necesse est, in quanto jam discrimiane versetur aeger, si enim progressu ultima tentaverit, animam sciant aegroti ipsum a tartaris quasi revocasse, sin vero frustra sucrit ipsius opera, ne

dicant: Medicum occidisse, quem ipsius sors i

teremit.

q. XVIII.

. Temporibus Medicina valet , data tempore. prodes. Suo tempore & congruentibus Medieamentis nihil sere incurabile est. Tempus lucrari si Medico licet, illi saepe servari potest Vita, cui, per

semihorium sbi relista, misere pereundum erat. Inflammatio initio probatis remediis facile resolvitur, sin autem in Sphacetum abit, vix medela superest. Hydrops incresccns brevi cedit medicinae selectae, ubi autem altiores egerit malum radi ces, Medicorum evadit scandalum. Phthisis, dum prima sui signa prodit, medicamenta raro irrita,

confirmata autem di scujapium illudit ipsum. AEtas Tom. IX. T aegroti

296쪽

aegroti non parum juvat. Vulnera, fracturae aliaque innumera mala in puero facile curantur & juvene, ubi blandi humores & natura prona Medicamenta sublevant; In sene e contrario, licet vel minimum sit malum, irrita tamen pleraque; Natura enim debilitata ad interitum suum properans, minimo destruitur. Haec autem breviter de Canonibus Medicis, Tibi, B. L. tradimus; plura adferri possent, Vetat autem tempus, prohibet Res angusta domi. Itaque manum de Tabula.

XXXVI.

297쪽

CLXXXVL

SCOR BUTUS

PRO GRADU DOCTORIS propositus ab Λuctore

Cohorti praetor. Chirurg. primari

M. L

Morborum vix ullus tot hominum elades ediis

dit, tantumque inter Medentes dissensum introduxit, quam qui nomine jam ubique notus est. Dirum cnim hoc malum totasMpe regiones, urbes, exercitus, naves, miserandum in modum adflixit, medentiumque saepius, haud aliter ae ipsa pestis, elusit curam. Hippocrati aὰ vel Eiλιου , vel passim Lien magnus Σπλὴν μεγας dictus suit, quemadmodum saeruisse putant Scriptores Medici. Nec Plinio igno-T 1 tus

298쪽

292tus fuit, quatenus castrensem morbum, exercitum Romanum Caesaris Germanici admodum male habuisse docet, qui ςομακα κη vel σκελοτυρβη Medicis dicitur c . Strabonem, & ceteros Medicos qui Hippocratem auctorem preta pede secuti sent, udreticeam. Quamquam vero ex relictis descriptionibus Scorbuti symptomata quaedam generalia, quM antiquitatis suspicionem dederunt, depromi possint:

ob insuffcientes tamen notas, easque aliis 'morbis plurimis communes, novum hunc morbum & ante Secul. XV I. vix auditum pronunciare non dubitarunt scriptores neoterici, Foroius, Cusius novissime Freindius & Sat vages. Verisimile Videtur, Scorbutum ab antiquissimis temporibus, seque ac nunc, humano generi fuisse in sestum: sed cum in regionibus calidis mitior sit, & nostra vivendi ratio a proavorum maxime discrepet, atque ars navigandi ad stimmum, quo nunc est, fastigium prO- vecta non fuerit O , graviora hujus morbi Symplomata medentibus sorte sese non obtulerunt. Huc accedit Medicina priscorum, in incunabulis quasi, cum infirmitate sua luctans, ad adcuratas Morborum descriptiones, nostro aevo prolaturas,

se minime

Histor. Natur. Lib. 25. Cap. I. edit. Datechampii. . M In nave Cl. V asco de Gama, qui Α:o r497 Omnivlix

Primus Viam ad Indiam orientalem circum Promontorium Bonae spei detexit & instituit, Scorbums quoque maritimus primum innotuit, isque adeo malignus, ut ex nautis IlIo, centum perirent. Nec sne commiseratione te

gi potest relatio itineris Iames Carrier ad Newχundiana& Canadam Λ:o Is s instituti, ubi Scorbutum ut pestilentialem morbum graphice depinxit; Malum hoc ita antea inauditum us homines jugulavit, reliqui omnes graviter laborantes Divinam misericordiam . implor e runt, & tandem, fortuito casu, a foliis herbae cujusdam

sanari 'suerunt. Videsia plura apud Lind Treati se on

299쪽

mhaline apta. Id vero indubium ' est quod nomen Seorhut jam usitatum, a Belgis mutuo fit sumtum, apud quos Schaarboch, schorhπι ,.Ichorbech Vel tor. mina ventris, vel malum denotare putatur, quod Praecipue os torquet, adeoque cum Plinii Stoma-Caee' apprime convenim videatur. ' .

Quemadmodum regiones variae suis praecipue infestantur morbis, in aliis aut levioribus aut pia

ne ignotis: ita Scorbutum sub frigidiore Iove pro prium domicilium habere, vulgo creditur. Opii

Dioni forte anium dedit Scorbuticorum in Terris Septentrionalibus subinde observata multitudo, vel morbi, accedente frigore, insigniter aucta Vehementia. Scorbutum vero non Endentium esse .lemonstrant Observatorum scripta. Etenim si frigus ad Scorbutum exeitandum maxime conferret, incolae regionum, quae Polis propiores sunt, in Orbo quoque gravius laborarent, 'quam qui ZOTam temperatam inhabitant. Sic enim Lappones, Istandi, Groentandi, Kamischadalenses, Patagones& incolae Terrae Ignis horrenda mali cruciamina vix evitare possent, eaque tanto graViora, quo Caelum inclementius apud eos est. - Νavigatorum vero eXperientia edocemur, Scorbutum flab Zona torrida seque communem esse , dum moderata aeris semperie, pluviis, tranquillo mari & vento-

Tum inopia premuntur. Sic nautas in expeditio classica Illustriss. Anion, prope terram Mexicanam istalis Scorbutus praecipitavit e); &--πria; interdum saevissime & epidemice grassatur, dum frigus aut nullum est, aut certe

300쪽

moderatum C. Hinc Cramerus opinionem eorum damnat, qui terras ad Septentrionem sitas, huic malo maxime esse opportunas existimant, siquiadem vix durante hieme, sed imprimis vernali &autumni tempore, Scorbutum saevire observavit D.

Negari quidem non potest , rigidiorem hyemem

Scorbulo correptis, vel semina quasi mali occubtantibus omnino esse perniciosam , eique ingravescendi ansam subministrare: sed Scorbutum tDmen apud Britannos, Batavos, SuecOS, Danos, Norvegos, ceteros boreales, Endemium esse morbum Boerbaavio b) minime concedimus. Et si locis jam nominatis sporadice, &forsitan frequentior, quam sub calidiori climate, invenitur, id nec unice frigori, sed tempestatum indoli variabili & vivendi hominum rationi, seu diaetae, potius est

tribuendum. In genere vero notandum, tam in nostris regionibus, quam aliis, malo huic maxime opportunos escte eos, qui vitam sedentariam agunt, Vel qui laboribus non occupantur sudori ciendo adcommodatis, ut Eruditi, Artifices nonnulli, Tex'tores, .Sartores, Milites & Nautae incuriosi; nee iis parcit, qui febribus quibuscunque o. praesertim intermittentibus, laborarunt. Tabaci sumatores,& imprimis' eos, quos antea Scorbutus male habuit, . haud raro incurrit, ut ex observationibus

Cromeri, Ansen , Rounii o constat. Contagio

quidem non magis ad alios transit Scorbutus, quam

reliqui morbi epidemici ς interim a tetro odore, quem spargunt miseri amicti, & aere halitu eorum

f. Bacvstrom observ. circa Seorbutum. In Collact. Differt. . Med. Halter. Tom. 6. r Dissertio Epistolica de Scorbulo. h Aphorismi de cognosci &-curata. morb. F. IIN. - o Liber de Morbis navigantiam. r ι . .

SEARCH

MENU NAVIGATION