Bibliotheca iuris canonici veteris in duos tomos distributa. Quorum vnus canonum ecclesiasticorum codices antiquos, tum Graecos, tum Latinos complectitur; subiunctis vetustissimis eorundem canonum collectoribus Latinis alter vero insigniores iuris ca

발행: 1661년

분량: 665페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

vos nec superfluus , nec insuauis est cunctis, ut consensus omnium vestrum manifestetur concordare complacitis decretorum, quae iamdudum vel in Hipponensi synodo

firmata sunt, vel postmodum meliore Concilio apud Carthaginem definita , nunc quoque nobiS ex ordine recitentur. Tunc demum fraternitatis vestrae concordia luce clarior apparebit, si haec , quae , nobis superioribus Conciliis legaliter definita noscuntur , non so lum consensu vestro his actis, verum M subscriptionibus manifestetis. X AN Tippvs Episcopus primae sedis Numidiae dixit: Credo quod omni fraternitati placuit,& statuta sua manu confirmauerunt , subscribendo etiam nobis placere posse , 3e nostra subscriptione firmamus. NICETIvs Episcopus primae sedis Mauritaniae Sitifensis dixit: Quae recitata sunt

decreta, quoniam ratione non C

rent , & sunt approbata cunctis , Etiam Ec meae paruitata haec placent, quae quidem propria subscriptione firmabo.

De Episcoporem ordine, ut qui post ri.s ordinati sent, prioribus se

non aude mi anteferre.

xxcvi. TALENT IN vs Episcopus V dixit. Si permittit bonum patientiae vestrae , prosequor ea , quae praeteriLO tempore in Ecclesia Carthaginensi gesta sunt, Msubscriptionibus fratrum firmata claruerunt, etiam nos hoc seruaturos esse profiteori sed illud scimus, inuiolate semper mansisse Ecclesiasticam disciplinam: ita ut nul lus fratrum prioribus suis se allia quando auderet anteponere , sed officiis caritatis id semper exhibitum est prioribus, quia ab insequentibus gratanter semper acci peretur. Hunc ordinem iubeat sanctitas vestra melius vestris imterlocutionibus roborari. AVREL Iv s Episcopus dixit. Non de cverat quidem , ut haec repeteremus , nisi serte existerent incon sideratae mcntes quorumdam, quM ad haee statuenda nostros acuerent

432쪽

ECCLESIAE A

sensus di sed communis haec causa est, quam insinuauit frater &c-- sacerdos noster , Ut unusquisque nostrum ordinem sibi decretum a Deo cognoscat,& posteriores anterioribus deferant, nec eis inconsultis aliquid agere praesumanta cis de re dico , prout captus animi mei retinet, eos , qui putauerint spretis maioribus aliquid praesumendum , competenter ab omni Concilio coercendos. XANTI P P v s Episcopus primae sedis Numidiae dixit. Audiuit omnium fratruin praesentia prosecutionem fiatris & consacerdotis

nostri Aureli, , quid ad haec respondent. DATI AN vs Episcopus dixit.

Quae maiorum decreuit sentcntia, nostro assensui mancipabuntur, ut quae praeteritorum Conciliorum gestis tenentur Carthaginenss Ecclesiae , nostra assen1ione plene aispud omnes firmata teneantur. 6niuersi Episcopi dixerunt. Hic o do dc a patribus , & a maioribus seruatus est , & a nobis Deo propitio seruabitur , saluo etiam i re Primatus Numidiae , α Mauritaniae. De archivo cr matricuti Numidia.

DE r N D E placuit omnibus

Episcopis , qui in hoc Concilio subscripserunt , ut matricula, Sc. archium Numidiae, &apud primam sedem sit, & In metropoli , id est Constantina. De α---deo Episcopo. DE Quodvuultdeo etiam cen- CVII, turiensi , quomodo aduersarius ipsius , cum se potisset introduci ad Concilium nostrum , interrogatus , Utrum cum eo ucllet

apud Episcopos experiri , primo promiserat , ω alio die respondit hoc sibi non placere . atque discessit i placuit omnibus Episcopis, ut nullus eidem Quodvultdeci

communicet, donec causa cius, qualem potuerit , terminum sumat. Nam adimi ei Episcopatum, antequam causae eius exitus appa-

Aa a iij

433쪽

reret, nulli Christiano videri iure potuisset. De Maximiano Disivo.

DE Maximiano autem Baga tensii, & ad eum , ad ipsam plebem placuit de Concilio literas dari, ut & ipse ab Episcopatu discedat, & illi sibi alium requirant.

Vt Disivi, qui ordinansur, ab ordinatoribus sis epimus accipIant, diem c sulem praeferant.

xxc ix. EIN D E placuit, ut quicun-l que deinceps ab Episcopis

ordinantur per prouincias Africanas , literas accipiant ab ordinatoribus Qis , manu eorum conscriptas , continentes Conialem de diem : ut nulla altercatio de posterioribus , vel anterioribus Ο-

tiatur.

De his , qai mel semel in Ecclesia Iegerant, ab aliis non posse

promoueri.

XC. TTEM placuit, ut quicunque in I Ecclesia vel semel legerit, ab

Ecclesia ad clericatum non teneatur. Et subscripserunt. AvRELIus

Episcopus Ecclesiae Carthaginen-ss huic decreto consensi , dc p Iecto si1bscripsi, similiter ω caeteri Episcopi subscripserunt. In hoc Concilio quid egerint Disivi,

qui ad transmarina legati directi sunt, intimatur.

c , si Itore Theodosio Augusto, M

--ς Septerribris Carthagine , in basilica regionis secundae, cum Aurelius Episcopus in uniuersali Concilio consedisset, adstantibus diaconis , AvRELIvs Episcopus dixit. Exigente ratione, fraternitas vostra a mea tenuitate ad hoc Concilium congrcgata est: iamdudum enim , sicut ucstra sanctitas recordatur. habito Concilio destinaui-mtis fratres nostros ad transmarima leguos , quos oportuit in coe-

434쪽

ECCLESIAE AFRICANAE.

tu sanctitatis vestrae perfunctae legationis cursum narrare , dc licet liesterno die de hac re considentibus nobis , prester gesta Ecclesiastica diligentius quae gest crint, tractaremus , hodie tamen oportet tractatum hesterni diei actis Ecclesiasticis confirmari. De Episcopis prouinciarum Africa , qui non adfuerunt prae- senti Concilio.

scit, ut primitus de fiatribus nostris ic consacerdotibus, qui ad hoc Concilium vel de Byracio, vel certe de Mauritania conuenerunt, quaeramus, quemadmodum huic Concilio decreuerint interis este , & offerentibus Philologio, Geta , Venustiano , ω Feliciano, Episcopis prouinciae ByZacenae legationis litcras , S recitatis, osse rentibus etiam Luctano , 8c Sylvano lesatis prouinciae Mauritaniae Sitifensis legationis literas, dc recitatis , A v R E L i v s Episcopus dixit : Horum scriptorum textus sociabitur gestis. De Episcopis Detracenis.

NV M et D et v s Episcopus discit:

Animaduertimus fiatres κCoepiscopos nostros Byzacenae prouinciae , dc Mauritaniae Sitifensis ad Concilium destinasse legatos , nunc quaeramus , utrum logati Numidiae aduenerint: vel Certe prouinciae Tripolitanae,uci Mamritaniae Caesariensis. De E sopis Maaritania Sitifensis.

LVc 3 AN Vs,3 SYLVANVS Episcopi , legati prouinciae

Mauritaniae Sitifensis dixerunt. Serti ad Caesitienses fiatres nostros tractoria venit , nam iam de illi venirent, tamen necesse est veniant Ac confidimus de animis

illorum , quia siquid in hoc Comcilio gestum fuerit , dc ipsi sine dubio suos consensus adhibe-

435쪽

COD EX CANONUM

De Di rapis Numidia. AL Y ν iv s Episcopus Eccleasiae Thaginensis dixit. Nos quidem de Numidia venimus, ego , Be sancti fratres Augustinus Ze Posidius i sed de Numidia legatio mitti non potuit, qubd adhuc tumultu tironum , hiscopi propriis necessitatibus in ciuitatibus suis aut impediti, aut Occupati sunt. Nam etiam tractoriam sanctitatis tuae cum ad sanctum senem Xantippum deferrem, in praesenti tractatu hoc visum fiderat, ut Concilium indiceretur, quo instructa lagatio posset ad hoc Concilium destitiari,sed cum eum posterioribus literis admonerem de impedimento tironum , ut superius dixi, rescriptis propriis excusauit. ΑvRELIus

Episcopus dixit: Non dubium est,qubd praedicti fratres & Cocpiscopi nostri Numidiae, cum gesta Concilij acceperint , & suos adhibebunt consensus, & in effectum deducere maturabunt quaecumque in placitum venerint: cura ergo istius

sedis hoc ipsum, ut eis intimetur necesse est prouideri. Πce Nουμ δ Morra Amri

nostris, hoc potui condiscere , qubd Dulcicium fiatrem nostrum destinauerint legatum , sed quia non potuit occurrere, hoc asseuerauerunt quidam fili j nostri venientes de supradicta prouincia,qubd memoratus naui se commiserat,& credendum est accidisse nonnullam de tempestatibus moram ,

quae retardaret eius aduentum, ta

men etiam circa ipsos , si caritati vestrae placet, haec serma seruabitur, ut placita ad eosdem Coneiiij transmittantur. Ab uniuersis Episcopis dicitam est: Haec, quae statuit sanctitas tua , omnibus placent. De conueniendis Donatiuis. xcr. A URELI v s Episcopus dixit. aQuod in tractatum venit caritatis Vcεια, puto hoc Ecclina-Πcὼ-Τυπιλι-- ων 'si coπων.

436쪽

sticis gestis esse firmandum. Professio vestra omnium hoc deprom psit , debere unumquemque n strum in ciuitate sua per se conuenire Donatistarum praepositos, aut adiungere sibi vicinum collegam et ut pariter eos in singulis quibusque ciuitatibus, vel locis per magistratus , vel seniores locorum conueniant i hoc si omnibus pla-Cet , edicatur. Ab uniuersis Episcopis dictum est: omnibus placet,& omnes hac subscriptione nostra firmabimus. Petimus etiam , ut epistolis ad iudices de Concilio mittendis pro omnibus subscribae sanctitas tua. AvRELIvs Episcopus dixit: Si videtur caritati v suae , forma conuentionis eorum

recitetur : Vt hunc tenorem prO-

secutionis , omnes , si placuerit, teneamus. Ab uniuersis Episcopis dictum est: recitetur. Laetus notarius recitauit. Forma ta emionis Donatisarum.

L Lx Episcopus Ecclesiae illius xcii dixit. Quid de authoritate illius amplissim dis impetrauerimus ,

petimus grauitatem vestram recitari , & gestis innecti, atque in effectum deduci iubeatis. Recitata autem iussione , atque actis innexa, dicat ille Episcopus Ecclesiae catholicae t mandatum ad Donatiustas per vestram grauitatem perserendum, audire, & actis inserere,& ad eos perferre dignemini, eΟ-rumque responsionem rursus apud adta vestra nobis insinuare. Conuenimus vos e Concilij nostri Catholici auctoritate missi, de vestra correctione gaudere cupientes, considerantes Domini caritatem ,

qui dixit, Beati pacifici, quia ipsi uviis. 1 filii Dei vocabuntur, M admonuit υ -- per prophetam etiam his , qui dicunt se se res nostros non esse , dicere nos debere , fratres nostri estis. Hane ergo pacificam

ritate venientem commonitionem nostram contemnere non debetis rvt si quid veritatis habere vos arbitramini, non dubitetis adserere, id est, ut congregato vestro concilio deligatis ex vobis, quibus ca

437쪽

sam assertionis vestrae commici lis : ut Ec nos possimus hoc facere, ut etiam de nostro Concilio deligantur , qui cum eis , quos delegeritis , constituto loco , & tempore quicquid quaestionis est, quod vestram a nobis separat communionem , cum pace discutiant , de tandem aliquando adiuuante Domino Deo nostro , finem veternosus error accipiat, ne propter animosiratem hominum infirmae animae de ignari populi sacrilea dissensione dispereant. Si enim oc fraterne acceperitis , Veritas facile dilucescet, si autem hoc fa-Cere nolueritis, dissidentia vestra facile innotescet. Climque recitata esset, ab uniuersis Episcopis

dictum est i Satis placet, hoc fiat.& subscripserunt. ΑπRELIUS Episcopus Ecclesiae Carthaginensis huic decreto consensi , dc praelecto subscripsi i similiter de caeteri Episcopi subscripserunt. fradas aduerses Donatissas se sationem ad Principes dirigit.

Couei LORIOSISSIMO Imperato- Livia CAR Tre Honorio Augusto v I. Cos

vi. Kal. Iulias Carthagine , in ba-eee ei v. silica regionis secundae. In hoc Concilio legationem susceperunt Theasius de Euodius, contra D natistas. In quo Concilio inscrtum est commonitorium , quod ita se

continet. male commomtorium acceperunt is-gati contra Donatisas. XCIII. OMMONITOR tv MDatri-

bus Thrasio Sc Modio , legatis ex Carthaginensi Concilio, ad gloriosissimos,religiosissimosque Principes missis. Cum Domini auxilio piissimos Imperatores adierint , ut eis insinuent, quemadmodum plena fiducia secundum s perioris anni Concilium, Donatistarum praepositi actis municipalibus sunt conuenti r ut si considerint de assertionibus suis, electis ex suo numero aliquibus idoneis, nobiseum pacifice conferrent , dc

mansitetudine christiana , si quid

438쪽

ECCLESIAE AFRICANAE.

veritatis tenerent, non ambigerent demonstrare, quo ita sinceritas catholica , quae iampridem superioribus temporibus claruit , nunc quoque per imperitiam , vel rtinaciam resistentibus innotes ceret, sed quia dissidentia premebantur , nihil pene ausi sunt rc- spondere. Vnde quia impletum est erga eos Episcopale , ac pacificum officium , & illi , qui veritati respondere nequiuerunt , ad immanes violentias sunt conuersi r ita ut multos Episcopos multosque clericos ut de laicis taceamus in insidus oppressierint, Ecclesias ctiam aliquas inuaserint, aliquas inuadere pertentaverint et ipsorum iam clementiae est consulere, ut Ecclesia Calli lica , quae eos religioso utero in Christo genuit, & fidei firmitate nutrivit, corum etiam prospectione muniatur , ne temerari j h mines religiosis temporibus infirmos populos terrendo praeu leant e quoniam seducendo deprauare non possimi. Nota est enim , α saepe legibus conclamata circumcellionum , qua fiatiunt, detestabilis manus , quae etiam ipsorum religiosissimorum supra Primcipum frequentibus sanctionibus condemnata est , aduersus quorum furorem possimus non insolita, nec a scripturis sanctis aliena impetrare praesidia , quando Apo Act.1,.stolus Paulus , sicut in Apostol rum actibus fidelibus notum est, iactiosorum conspirationem militari etiam submouit auxilio. Sed nos illud poscimus , ut catholicis Ecclesiis ordinum per ciuitates singulas , & Vicinorum quorumqu possessorum per diuersa loca sino vlla dissimulatione tuitio praebeatur. Simul etiam perendum, ut illam legem , quae a religiosae memoriae eorum patre Theodosio de auri libris decem in ordinatores, vel ordinatos haereticos, seu etiam in possessores, ubi eorum Congregatio deprehenditur , promulgata est, ita deinceps confirmari principiant et ut in eos Valeat, conzra quos propter eorum insidias Cainolici prouocati contestationem

439쪽

32o COD EX

deposuerint , ut hoc saltem terrore a schismatica, vel haeretica prauitate dcsciscant, qui consider tione aeterni supplicij emendari eorrigique dissimulant. Petendum etiam , ut lex , quae haereticis vel ex donationibus, vel ex testamentis aliquid capiendi, vel relinquendi denegat facultatem, ab eorum quoque pietate hactenus repetatur, ut eis relinquendi , vel sumendi ius adimat, qui pertinaciae furore caecati, in Donatistarum errore perseuerare voluerint. Caeterum illis , qui consideratione unitatis , & pacis se corrigere voluerint , absque interdicto huius legis capiendae haereditatis adici' pateat , si adhuc in errore haeret co constitutis aliquid ante don tionis , vel haereditatis obuenit, his sane exceptis , qui lite pulsati putauerint ad Catholicam transis eundum, quia de talibus credibile est,non metu cςlestis iudici j poti sis, quam terreni commodi auiditate v-nitatemCatholicam praeoptasse. Ad haec autem omnia, praesidio opus est potestatum suarum quarumcunqu prouinciarum. sanδ pro utiliratibus Ecclesae , quicquid intellexerint prodesse, agendi & imperandi liberam decernimus legationem. Illud praeterea cunctis nobis placuit: viliterae de coetu nostro ad gloriosissimos Imperatores , & eminentissimas potestates dirigantur: quibus

instruantur nostro omnium consensu ad beatissimum comitatum legatos a nobis esse directos. Sed quia iisdem literis ab omnibus subscribi tardissimum est, ne singulorum subscriptionibus eaedem epistolae onerentur , petimus fiater Aureli, ut iisdem tua caritas nostro omnium nomine subscribere dignetur : M subscripserunt. A V-RELIvs Episcopus Ecclesiae Ca thaginensis, huic decreto consem

si, & subscripsi i similiter ω caeteri Episcopi subscripserunt. Lim-rae etiam ad iudices mittendae sunt, ut donec Dominus legatos ad nos redire permittat, mitiones per ordines ciuitatum , & possessores praediorum , Ecclesiae Catholicae impertiant. Adiungendum

C A NON UM

440쪽

ECCLESIAE AFRICANAE.

etiam de Equitio, ut improbitas eius , qua sibi ius sacerdotum improbissime vindicat , ab Hipponensi Diaretorum dioecesi secundum statuta Imperatorum repellatur. Literae etiam ad Episcopum Romanae Ecclesiae commendatione legatorum mittendae sunt, vel

ad alios , ubi fuerit Imperator: &subscripserunt. Item Aurelius Episcopus Ecclesiae Carthaginensis huic decreto consensi, & praelecto subscripsi: similiter de eaeteri Episcopi subscripserunt. In hac synodo quae saluta sent, bre-

V V. CC. Coss. x. Kal. Septembris Cartia agine in Basilica . 'uiu I. regionis secundae. Huius Concita cc sc v. lij gesta ideo non ex integro descripsi, quoniam magis ea , quae in tempore necessaria fuerunt, quam aliqua generalia, constituta sunt,

sed ad instructionem studiosorum eiusdem Concili; breuem digessi.

Breuu causarum.

T libera legatio ab omnibus prouinciis ad Concilium dirigatur. Ad Mironium legati, Mitterae , propter liberam dirigeniadam legationem destinari praeceptae sunt : ut quia apud Carthainem tantum unitas facta est, entur etiam literae ad iudices , ut de aliis prouinciis , dc CiuiratibuS - , .

operam impendi iubeant unitati: ut gratiarum actiones de Carthaginensi Ecclesia pro uniuersia Africa de exclusione Donatistarum cum Episcoporum literis ad comitatum mittantur. Recitatae sunt li-wrae Papae Innocentii: ut Episcopi ad transmarina pergere facilὸ non debeant . quod hoc ipsum Episcoporum sentcntiis confirmatur et Ut propter gratiarum acti O-nem , dc exclusionem Donatistariun , duo clerici Ecclesiae Carthaginensis ad comitatum mittan

tur.

SEARCH

MENU NAVIGATION