Bibliotheca iuris canonici veteris in duos tomos distributa. Quorum vnus canonum ecclesiasticorum codices antiquos, tum Graecos, tum Latinos complectitur; subiunctis vetustissimis eorundem canonum collectoribus Latinis alter vero insigniores iuris ca

발행: 1661년

분량: 665페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

pseritiat Pontificem: non nisi a x II. censeatis celebrari Episcoporum ordinationes.

AvRELivs Episcopus dixit. Forma antiqua seruabitur, ut non minus quam tres sufficiant , qui fuerint destinati ad Episcopum ordinandum. propterea quia in Tripoli forte , & in Arzuge interiacere videntur barbarae gentes: nam in Tripoli, ut asseritur , Episcopi sunt quinque tantummodo , ω possunt forte de ipso numcro vel duo necessitate aliqua occupari, dissicile est enim ut de quolibet

numero omnes possint occurrere,

nunquid debet hoc ipsum impcdimento esse Ecclesiasticae utilitati Nam de in hac Ecclcsia , ad quam dignata est vestra sanctitas

Conuenire , crebro , ac pene per diem dominicam ordinandos ha-bcmus : nunquidnam frequenter duodecim potero , vel deccm, Vel non multo min is aduocare Episcopos s ed facile est mihi duos adiungere meae paruitati vicinos. Quapropter cernit mecum caritas vestra hoc ipsum obseruari non

posse. addi ritiant Disopi numera ordinarorum ,s de ordinando Epi- sva freni contradictum.

L. CED & illud est statuendum, L Iut quando ad eligendum Episcopum conuenerimus , siqua contradictio fuerit oborta , quia talia tractata sunt apud nos, non praesumant ad purgandum eum , qui ordinandus est , tres Episcopi iam: sed postuletur ad numerum supradictorum, unus VcI duo, & in eadem picbe , cui ordinandus est , discutiantur prim b personae Contradicentium. Postremo etiam illa , quae obiiciuntur , pertractcntur , & cum purgatus fuerit in conspectu publico , ita demum ordinetur. Si hoc cum vestrae sanctitatis animo concordat, roboretur vestrae dignationis responsionC.

Ab uniuersiis Episcopis dictum est: SMis placet.

412쪽

Episcopi dixerunt. Quoniam

de commonitorio nostro omnia tra

ctata noscuntur, addimus etiam de die Paschae nobis esse mandatum, ut de Ecclesia semper Carthaginensi , sicuti adsolet, instruamur,& non sub angusto temporis spatio. A v R E L i v s Episcopus dixit. Si sanctitati vestrae videtur , quo niam nos spopondisse iam dudum meminimus, ut singulis quibusque

annis ad tractandum conueniam Us, Ac cum conuenerimus in Unum,

tum euulgabitur sanctus Paschae dies per legatos, qui ad crint Concilio. HONORATus & URBANvs Episcopi dixcrunt. Nunc de praesenti coetu petimus , ut literis prouinciam nostram de hac die in mmare dignemini. AvRELivs Epia scopus dixit: ita fiat necesse est. De visitandis prauinciis. ONORA Tvs M URBANUS LII. Episcopi dixerunt. Et illud nobis verbo mandatum est, Vt quia constitutum est in Concilio Hipponensi , stagulas debere prouincias tempore Concilij visitandas esse , dignemini etiam , quod hoc anno secundum ordinem distuliastis, vel alio anno Mauritaniam pro uinciam visitare. AvRELIvs Episcopus dixit. Tunc de prouincia Mauritania , propterea quod in sinibus Africae posita sit, nihil statuimus, siquidem vicinae sunt tam harico i sed praestet Deus , Ut ex abundanti non pollicentes venire possimus ad vestram prouinciam. Cogitare enim debetis, fratres, quia hoc sibi, S: Tripolitani, & Arzugitani fiatres potuerunt exigere , si ratio pateretur.

Vt diaereses, nis ex con si Dis pi

EPico Nivs Episcopus dixit.

Multis Conciliis hoc statutum a coetu sacerdotali est, ut plebes,

413쪽

COD EX

quae in dioecesibus ab Episcopis retinentur quae Episcopos nunquam habuerunt, non nisi cum voluntate eius Episcopi a quo tenentur, proprios accipiant rectores, id est Episcopos. At verbquia nonnulli dominatu quodam adepto Communionem fratrum abhorrent , Vel

certe, clim dcprauati fuerint, quasi in quadam arce tyrannica sibi dominatum vendicant, quod plerique tumidi, atque stolidi aduersus Episcopum suas ceruices erigunt presbyteri, vel conuiuiis sibi con- Cinnantes plebem , vel certe persuasu maligno , ut illicito fauore eosdem velint sibi collocare rectores. Quod quidem insigne mentis

tuae tenemus votum, frater religiose Aureli , qui haec saepe opprcssisti , non curando tales petitores. Sed propter corum malos cogitatus , dc praue continuata consilia hoc dico, non debere rectorem accipere eam plebem, quae in dioeces semper subiacuit , nec Vnquam proprium Episcopum habuit. Quapropter si uniuerso sanctissimo coetui placet hoc , quod prosequutus sum, confirmetur. AvRELivs Episcopus dixit. Fratris , dc consacerdotis nostri prosequutioni non obsisto: sed hoc me & secisse , & Ω-cturum esse profiteor circa eos sane, qui fuerint concordes, non solum circa Ecclesiam Carthaginensem, sed circa omne sacerdotale consor tium. Sunt enim plerique conspirantes cum plebibus propriis, quas decipiunt , ut dictum est , earum scalpentes aures , blandi ad seducendum, vitiosae vitae homines, vel certe inflati, de ab hoc consortio

separati, qui putant propriae plebi

incubandum, dc nonnunquam comitenti ad Concilium venire detrectant: sua forte ne prodantur flagitia metuentes. Dico , si placet, Circa hos , non tantum dioecoses non esse servandas , verum de de propria Ecclesia, quae illis male fauerit , omnimodo adnitendum ut Ctiam authoritate publica reiiciantur , atque ab iplis principalibus cathedris remoueantur. Oportet enim , ut qui uniuersis fratribus, ac toto Concilio inhaeserit, non

414쪽

ECCLESIAE AFRICANAE.

lum suam iure integro, sed & dice-ceses possideat. At vero, qui sibimet putant plebes suas sufficere,

fiaterna dilectione contempta, non tantum dioeces es amittant, sed, ut dixi , etiam propriis publica careant authoritate, ut rebelles. HONORAT vs & VRBANvs Episcopi dixerunt. Summa prouisio sanctitatis tuae cohaesit mentibus singulorum , & puto, omnium rusponsione ea quae prosequi dignatus es, roboranda. Universi Episcopi dixerunt: placet, placCt. Vt alismu clericin minime se piatur ab alio. Pico Mus Episcopus dixit. LIV. In multis Conciliis hoc statutum est , etiam nunc hoc confirmandum est a vestra prudentia , beatissimi fiatres, ut clericum allenum nullus sibi praeripiat Episcopus praeter eius arbitrium , cuius fuerit clericus. Dico autem Iuli num , qui ingratus est Dei beneficiis per meam paruitarem in se conlatis, ita temerarium, & audacem extitisse , Vt eum , qui a i me baptizatus est, Cum esset pucr egentissimus, mihi ab eodem commendatus , cumque multis annis a me aleretur, atque it acresceret, hunc,

ut dixi, baptizatum esse in Ecclesia mea per manum paruitatis meae constat. Idem in dioecesi Mappaliensi lector esse coeperat , immo annis ferme duobus legerat. Nescio quo contemptu humilitatis meae , idem Iulianus eum arripuit, quem dicit quasi proprium ciuem sui loci Vararitani , me inconsulto usurpare : nam & diaconum illum ordinauit. Hoc si licet , pateat haec licentia a vobis , bcatissimi fiatres , si minus , tam imputans cohibeatur , ne se misceat communioni cuiusquam. NuM I D I VS Episcopus dixit. Si non postulata, ncque consulta tua dignatione id videtur fecisse Iulianus, iudicamus omnes iniquε factum, atque indigne. Quapropter nisi idem Iulianus correxerit errorem suum , Mcum satisfactione eundem clericum , quem fuerat ausus ordinare, reuocauerit nix plebi, contra sta-

415쪽

tuta Coneiiij faciens, contumaciae suae separatus a nobis, excipiet iudicium. EPIGONIVs Episcopus dixit. 2Ecate pater, & ipsa pr motione antiquissimus, vir laudabilis, frater & collega noster Victor vult hanc petitionem genera. lam omnibus emci. ν t Camaginensi Episcopo, uni v luerat, clericam liceat ordinare. Lv. Λ VRELivs Episcopus dixit. L Sermonem meum admittite fiatres. Contingit nonnunquam, ut postulentur ab Ecclesiis , quae praepositis egent, vel prestyteris, vel Episcopis r M tamen memor statutorum id sequor, VL conueniam Episcopum eius , atque ei inculcem , quod eius clericus 1 qualibet Ecclesia postuletur. Sed forte in hodierno non reluctati sunt de nequando Contingat , Ut reluctentur , cum fuerint a me in hac causa postulati r quem scitis multarum Ecclesiarum , de ordinandorum curam sustinere. Iustum est ergo , ut quemlibet consacerdotum conueniam cum duobus ἡconsortio nostro , vel tribus testibus: sim vero indevotus extiterit, quid censet caritas vestra faciendum Ego enim cunctarum Ecclesiarum, dignatione Dei, ut scitis Datres , solicitudinem systineo. Nu M IDiv s Episcopus dixit. Fuit semper haec licentia huic sedi, ut unde vellet, & de cuius nomine fuisset conuentus , pro desiderio cuiusque Ecclesiae ordinaret Episcopum. EPIGONI vs Episcopus dixit. Bonitas sequcstrat possibilitatem, minus enim praesumis , fiater , Cum te bonum , dc clementem omnibus reddis , habes enim hoc in arbitrio , satis est , ut satisfiat pcrsonae uniuscuiusque Episcopi in prima tantummodo conuentione. Si autem quod libet huic sedi vendicandum sibi fuerit arbitratus , necesse habes tu omnes Ecclesias suffulcire, unde tibi non pote statem damus, sed tua adsignamm, ut liceat voluntati tuae & semper tenere quem voles , ut praepositos plebibus , vel Ecclesiis constituta,

C ANO NUM

416쪽

qui postulati fuerint, & unde volueris. PosT HVMIANvs Episcopus dixit. Deinde , qui unum habuerit , nunquid debet illi unus presbyter auferri AvR ELIvs Di - 1copus dixit. Sed Episcopus unus esse potest , per quem dignatione diuina pre1yteri multi constitui possint , unus autem Episcopus difficile inuenitur constituendus.c propter si necessarium Episcopatui quis habuerit presbyterum, ω unum , ut dixisti frater, habu rit: et ain ipsum ad promotionem dare debebit. PosTHvMIANvs Episcopus dixit. Ergo si habet alius abundantes clericos , debet mihi alia plebs subuenire. AvRELIus Episcopus dixit. Sane quando tu Ecclesiae alteri subueneris , Persuadebitur illi , qui plures habet

ClerIcos , ut unum tibi ordinandum largiatur.

Vt Episopi, qui in discessus fuerint orinati , diaeresim sibi nul

Episcopi dixerunt. Audiuimus constitutum, ut dioeceses non mereantur Episcopos accipere, nisi consensu eius , sub quo fiterane constitutae r sed in prouincia n stra cum aliqui fortὸ in dioecesi, concedente eo Episcopo, in cuius potestate fuerant constitutae , Ordinati sunt Episcopi, etiam dice-ceses sibi vindicant, hoc & corripi caritatis vestrae iudicio , & i hiberi de caetero debet. E p I G Ο-N I v s Episcopus dixit. Singulis Episcopis seruatum est, quod decebat: ut ex massa dioecesium nulla Carperetur , Ut proprium Episcopum habuisset , nisi ipse consensum adhibuisset concedendi. Sussiciat enim si concesserit, ut eadem dioecesis permissa proprium tantum Episcopum habeat, caeteras sibi non vindicet dioeceias , quia exempta de fasce multarum sola meruit honorem Episcopatus suscipere. ΑvRELivs Episcopus dixit. Non dubito caritati vestrae omnium placere , eum , qui in dioecesi concedente Episcopo, qui matricem tenuit, solam eandem

417쪽

318 COD EX

retinere plebem , in qua fuerat ordinatus. Quoniam igitur uniuersa arbitror fuisse traftata , si

omnia cum animo vestro conuenerunt , sermone vestro ct in

roborate. Vniuersi Episcopi dixerunt. Omnia nobis haec placuerunt , & haec nostra subscriptione firmauimas,&subscripserunt. Av-R E Liv s Episcopus Ecclesiae Catthaginensis huic decreto conscii- si, S: praelecto subscripsi, similitet& caeteri Episcopi subscripserunt. In hoc Concilia IZUHum est , ut Epissapi sine formata non nauigent. C. Me s ro , & Attico V v. c Ii,. - CC. Conss. sexto Kal. Iulias

Carthagine, placuit, ut nullus E-Lccxcv11 nauiget sine formata Ptimatis . Gesta in authenticis, qui quaeret, inuenici.

De Concilio isti legati ad Imperaures infra svripti dirigantar

C THA mi Imperatoris Honorij Au- ζζζ, ἡ Eutychiani V. C. quin- to Kal. Maias. Carthaginc , in secretario basilicae Restitutae. In hoc Concilio legationem susceperunt Epigonius, & Vincentius Episcopi : ut pro confugientibus ad Ecclcsiam , quocunque reatu inuolutis legem )e gloriosissimis Principibus mereantur, nequis eos audeat abstrahere. In hoc Concilio legatio desinatur ad ' Romanam , ct Mediolanensim Epissopor, de paruulis , qui apud haereticos baptizati fiat e se ad Imperatorem de ιdolorum reliquiuauferendis, O de aliis rebus quam-plaramis. e ης ' TIO, 2 Consulatum Fl. Stilico-C, , se . I tiis V. C. xvi. Kal. Iulias. Camviri N ε. thagine, in secretario basilicae Restitutae. Cum Aurelius Episcopus una cum Episcopis suis consedisset adstantibus diaconis. AURELIUS EpiscNus dixit. Ecclesiarum Dei per Africam constitutarum neces

418쪽

ECCLESIAE AFRICANAE.

sitates mecum optime nouit caritas vestra, sanctissimi fratres r & quoniam praestitit Dominus ut ex aliqua parte sancti coetus vestri esset congregata praesentia, videtur mihi , ut lias easdem necessitates , quas pro solicitudine nostra indagare potuimus, in medium proferamus , quas clim approbauerit vostra sinceritas, sit consequens, eligendum csse unum a nostro numero consacerdotem, qui auxiliante Domino , orationibus vestris , ω has ipsas necessitates suscipere pota sit, & gnauiter peragendas implere , perrecturus ad transmarinas Italiae partes, ut tam sanctis fratribus , ω consaccrdotibus nostris, venerabili sancto fratri Anastasio, Sedis Apostolicae Episcopo, quam etiam sancto fratri Venerio face doti Mediolanensis Ecclcstae , necessitatem ipsam, ac dolorem, atque inopiam nostram valeat intimare. Ex his enim sedibus hoc fuerat prohibitum, quod nouerint communi periculo prouidendum, maxime, quia tanta indigentia Clericorum est, multaeque Ecclesiae ita desertae sunt, ut ne unum quidem diaconum vel inliteratum habere reperiantur. Nam de caeteris superioribus grassibus, M ossiciis mcendum arbitror: quia, ut dixi, si ministerium diaconi ficile non inuenitur, multb magis superiorum honorum inuenire non posse certissimum est. & quotidie nos planctus diuersarum pene emortuarum plebium iam non sustinemus: quibus nisii fuerit aliquando sit buentum, grauis nobis, & inexcusabilis innumerabilium animarum pereuntium causa apud Deum mansura cst. Ut pari li apud Donatiisas bapti ii, in Cathotica Ecssa curaraordinentur. NDE quoniam superiori Con- LV II. cilio statutum esse mecum recognoscit unanimitas vestra , ut

hi, qui apud Donatistas paruuli

baptizati sunt, nondum scire valentes erroris eorum interitum: Mposteaquam ad amitem rationis ca-

419쪽

3co COD EX

pacem peruenerunt, agnita veritate falsitatem eorum abhorrentes

ad Echieliam Dei Catholicam per

uniuersum mundum diffusam, ordine antiquo , per manus impositionem recepti sunt, debere talibus suscipiendum munus clericatus non impedire nomen erroris, cum veram Ecclesiam illorum putaucrint ad fidem accedendo , Mibi Christo crediderint, & Trinitatis sacramenta perceperint, quae omnia vera, Sc sancta, atque diuina esse certissimum cst, & in his omnem animae spem constitutam. inanquam & haereticorum praesumpta audacia, veritatis nomine palliata, haec tradere audeat, quae quoniam simplicia sunt, ut praemonet beatus Apostolus dicendo, Vnus Deus , una fides, unum baptisma, dc iterari non liccat, quod semel dari oportet, anathematiZato nomine erroris recipiantur per manus impositionem in unam Ec- Clusiam, columbam, ut dictum est& unam matrem omnium Christianorum , ubi omnia illa sacramenta salubriter, & aeterna, dc vitaliter accipiuntur : quae perseuerantibus in haeresi magnam damna tionis poenam conquirunt, Vt quod eis in veritate ad aeternam vitam consequendam csset luminosius , hoc in errore sit tenebrosius atque damnosius. Quod fugientes nonnulli, matris Ecclesiae ubera cognoscentes , qui illa omnia sancta mysteria amorc veritatis crediderunt , atquc perceperunt, quibus sacramentorum rebus cum vitae bonae probitas accesserit, sine dubio ad ossicium clericatus tales esse applicandos , Λ maxime in tanta rerum neccssitate, nullus est, qui non concedat. Quanquam nonnulli ciusdem sectae clerici cum plebibus , atque honoribus suis ad nos transire desiderent: qui amore honoris aut persuadent ad vitam, aut retincnt ad saluic m. Sed hoc maiori fratrum supradictorum considerationi dimittendum censeo rvt Prutantiori suo consilio nostrae suggestionis sermonem cum p r- penderint, quid de hac re eis placeat , nos informare dignentur.

420쪽

ECCLESIAE AF

Tantum de his, qui infantes bapti rati sunt satagimus , ut nostrae, si placet, in iisdem ordinandis consentiant voluntati : omnia ergo , quae superius comprehendimus, pud sanctos Episcopos agenda esse mecum honorabilis fraternitas vestra perpendat. De reliquiis id rum, vel tempta ab Imperatoribus abolenias. INsτANτ etiam aliae necessi-Lum. tates a religiosis Imperatoribus postulandae: ut rcliquias idolorum per omnem Afiicam iubeant penitus amputari, nam plerisque in locis maritimis, atque possessionibus diuersis adhuc erroris istius iniquitas viget , ut praecipiantur Mipsa deleri, dc templa eorum, quae in agris, vel in locis abditis constituta nullo ornamento sunt, iubeantur omni modo destrui. i clerici de iudicij sei cognitione nocogantur in publico dicere

tessitimonium

, ο 1 in αὐ ις Mis 2 ει rois των μικAE T E N D v M etiam, ut sta- irtuere dignentur, ut si qui forte in Ecclesia quamlibet causuri iure Apostolico Ecclesiis imposito agere voluerint, & fortasse decisio clericorum uni parti displicuerit, non liceat clericum in iudicium ad testimonium deuocari eum, quia cognitor , vel praesens fuerit: ut nulla ad testimonium dicendum Ecclesiastici cuiuslibet

persona pulsetur. De paganorum conuiuiu. L L v n etiam petendum , ut LX. quoniam contra praecepta diuina conuiuia multis in locis exem ntur, quae ab errore gentili a tracta sunt, ita ut nunc a paganis Christiani ad haec celebranda C gantur , ex qua re temporibus Christianorum Imperatorum persecutio altera fieri occulte vide tur : vetari talia iubeant, de de ciuitatibus, Ac de possessionibus imposita poena prohibere t maximὸ, cum etiam in natalibus beatissi-

SEARCH

MENU NAVIGATION